monumenta.ch > Cassianus > 10
Cassianus, De coenobiorum institutis, 12, IX. Quemadmodum nos quoque superbiam superare possimus. <<<     >>> XI. Davidis et beati latronis exemplo hoc ipsum confirmat.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 12, CAPUT X. Quod nemo possit perfectionem virtutum, vel promissam beatitudinem suis tantum virtutibus obtinere.

1 Nullius namque, quamvis volentis et currentis, tam idonea potest voluntas esse vel cursus, ut carne spiritui repugnante circumdatus, valeat tantum perfectionis praemium et palmam integritatis ac puritatis attingere, nisi fuerit divina miseratione protectus, ut ad illud quod magnopere vult, et quo currit, pervenire mereatur.
2 Omne enim datum bonum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Iacob. I).
3 Quid enim habes quod non accepisti? Quod si accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Corin. IV)?
Cassianus HOME

bav559.223 bnf2129.229 bnf12292.326

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik