monumenta.ch > Cassianus > 9
Cassianus, De coenobiorum institutis, 12, VIII. Quemadmodum Deus superbiam diaboli, virtute humilitatis exstinxerit. <<<     >>> X. Quod nemo possit perfectionem virtutum, vel promissam beatitudinem suis tantum virtutibus obtinere.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 12, CAPUT IX. Quemadmodum nos quoque superbiam superare possimus.

1 Itaque hunc nequissimi spiritus laqueum taliter poterimus evadere, si in singulis, quibus senserimus nos virtutibus profecisse, illud apostolicum dixerimus: Non ego, sed gratia Dei mecum; et gratia Dei sum id quod sum (I Corin. XV); et, Deum esse, qui operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate (Philip. II): dicente etiam ipso Auctore salutis nostrae: Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum; quia sine me nihil potestis facere (Ioan. XV).
2 Et, nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam.
3 Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam (Psalm. CXXVI).
4 Et, Vanum est vobis ante lucem surgere (Ibid.): Quia non est volentis, neque currentis, sed miserentis Dei (Rom. IX).
Cassianus HOME

bav559.223 bnf2129.229 bnf12292.326