monumenta.ch > Cassianus > 8
Cassianus, De coenobiorum institutis, 12, VII. Quod tantum sit malum superbiae, ut ipsum Deum adversarium habere mereatur. <<<     >>> IX. Quemadmodum nos quoque superbiam superare possimus.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 12, CAPUT VIII. Quemadmodum Deus superbiam diaboli, virtute humilitatis exstinxerit.

1 Ideoque universitatis Creator et medicus Deus, causam principiumque morborum superbiam esse cognoscens, contrariis sanare contraria procuravit, ut ea scilicet quae per superbiam corruerant, per humilitatem resurgerent.
2 Ille namque dicit: In coelum conscendam (Isa. XIV); hic dicit: Humiliata est in terra anima mea (Psal. XLIII).
3 Ille dicit: Et ero similis Altissimo (Isa. XIV); hic cum esset in forma Dei, exinanivit semetipsum formam servi accipiens, humiliavitque se factus obediens usque ad mortem (Philipp. II).
4 Ille dicit: Super astra Dei exaltabo solium meum (Isa. XIV); iste dicit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI).
5 Ille dicit: Nescio dominum, et Israel non dimittam (Exod. V); Iste dicit: Si dixero quia non novi eum, ero similis vobis mendax, sed novi eum, et mandata eius servo (Ioan. VIII).
6 Ille dicit: Mea sunt flumina et ego feci ea (Ezech. XXIX); iste dicit: Non possum ego a me ipso facere quidquam, sed Pater meus in me manens ipse facit opera (Ioan. V, XIV).
7 Ille dicit: Mea sunt omnia regna mundi et gloria eorum; et cui voluero, do ea (Luc. XIV); iste cum dives esset, pauper effectus est, ut eius inopia nos divites redderemur (II Cor. VIII).
8 Ille dicit: Sicut colliguntur ova quae derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi, et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os et ganniret (Isa. X); iste dicit: Similis factus sum pellicano solitario, vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto (Psal. CI).
9 Ille dicit: Exsiccavi vestigio pedum meorum omnes rivos aggerum (Isa. XXXVII): hic dicit: Numquid, non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum (Matth. XXVI)? Si principalis ruinae causam, et salutis nostrae fundamenta perspeximus, a quo et qualiter vel ista iacta sint, vel ista emerserint, quemadmodum devitare tam atrocem mortem superbiae debeamus, vel illius ruina, vel huius doceamur exemplo.
Cassianus HOME

bav559.222 bnf2129.227 bnf12292.325

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik