1 | Quantum est malum superbiae, ut non angelum, non alias virtutes sibi contrarias, sed ipsum Deum adversarium habere mereatur? Notandum siquidem est quod nequaquam dixerit super his qui caeteris sunt vitiis involuti quod habeant sibi Deum resistentem, id est, Deus gastrimargis, fornicariis, iracundis, seu philargyris adversatur; sed solis superbis (Iacob. IV). |
2 | Illa namque vitia vel in unumquemque delinquentium tantummodo retorquentur, vel in suos participes, id est, in alios homines videntur admitti; haec vero proprie pertingit ad Deum, et idcirco eum specialiter digna est habere contrarium. |