1 | Itaque exemplis ac testimoniis Scripturarum manifestissime comprobatur, superbiae labem cum posterior sit in ordine conflictuum, origine tamen anteriorem esse, omniumque peccatorum et criminum esse principium; nec sicut caetera vitia solummodo contrariam sibi virtutem, id est, humilitatem tantum exstinguere; verum etiam cunctarum simul interemptricem esse virtutum: nec mediocres tantum parvosque tentare, sed maxime in fortitudinis culmine consistentes. |
3 | Ideoque beatus David licet tanta circumspectione cordis sui custodiret arcana, ut ad eum quem secreta conscientiae suae non latebant, audenter proclamaret: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me, nisi humiliter sentiebam (Psal. CXXX); et iterum: Non habitabit in medio domus meae faciens superbiam (Psal. C); sciens tamen quam difficilis sit etiam perfectis ista custodia, non de sua tantum praesumit industria, sed orans Domini implorat auxilium, ut huius inimici telum possit insauciatus evadere, dicens: Non veniat mihi pes superbiae (Psal. XXXV): pavens ac metuens ne in illud incidat quod dicitur de superbis: Deus superbis adversatur (Iacob. IV); et iterum: Immundus est apud Deum omnis qui exaltat cor suum (Prov. XVI, sec. LXX). |