monumenta.ch > Cassianus > 4
Cassianus, De coenobiorum institutis, 12, III. Quod superbia omnes pariter virtutes auferat. <<<     >>> V. Quod fomites vitiorum omnium e superbia pullulent.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 12, CAPUT IV. Quod ob superbiam Lucifer ille de archangelo factus est diabolus.

1 Et ut gravissimae tyrannidis eius potentiam agnoscamus, angelum illum qui prae nimietate splendoris ac decoris sui Lucifer nuncupatus est, nullo alio quam hoc vitio deiectum coelitus invenimus, et ex illa beata sublimique angelorum statione telo superbiae vulneratum ad inferna fuisse collapsum.
2 Si igitur tantam virtutem et tantae potentiae praerogativa decoratam una elatio cordis potuit de coelestibus ad terrena devolvere, qua nos observantia carnis fragilitate circumdatos cavere oporteat, ipsius ruinae magnitudo demonstrat.
3 Quemadmodum vero huius morbi virus perniciosissimum devitemus, instrui poterimus, si ruinae ipsius causas atque originem persequamur.
4 Numquam enim curari languor, nec remedia poterunt malis valetudinibus exhiberi, nisi prius inquisitione sagaci origines earum investigentur et causae.
5 Hic namque indutus divina claritate, et inter caeteras supernas virtutes Conditoris largitate praefulgens, splendorem sapientiae et virtutum pulchritudinem qua ornabatur gratia Creatoris, naturae suae potentia, non munificentiae illius beneficio se credidit obtinere.
6 Et ob hoc elatus tamquam qui ad perseverantiam puritatis huius divino non egeret auxilio, Deo se similem iudicavit, utpote qui nullius indigeret, quemadmodum Deus, liberi scilicet arbitrii facultate confisus, per illam credens affluenter omnia sibimet suppeditari quae ad consummationem virtutum vel perennitatem summae beatitudinis pertinerent.
7 Haec ei sola cogitatio facta prima ruina est.
8 Ob quam desertus a Deo, quo se credidit non egere, instabilis repente et nutabundus effectus, et infirmitatem propriae naturae persensit, et beatitudinem qua Dei munere fruebatur amisit.
9 Et quia dilexit verba praecipitationis (Psal. LI), quibus dixerat, In coelum conscendam (Isaiae XLV); et linguam dolosam (Ps. LI), qua vel de se dixerat, Ero similis Altissimo (Isaiae XIV), vel de Adam et Eva: Eritis sicut dii (Genes. III); propterea Deus destruet illum in finem, evellet eum, et emigrabit de tabernaculo suo, et radicem eius de terra viventium.
10 Tunc ruinam eius videntes iusti timebunt, et super eum ridebunt dicentes (quod etiam ad hos qui se sine protectione auxilioque Dei summum bonum perficere posse confidunt iustissime dirigetur): Ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua (Psal. LI).
Cassianus HOME

bav559.219 bnf2129.224 bnf12292.323

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik