Cassianus, De coenobiorum institutis, 12, CAPUT III. Quod superbia omnes pariter virtutes auferat.
1 | Nullum est igitur vitium aliud quod ita omnes virtutes exhauriat, cunctaque iustitia et sanctitate hominem spoliet ac denudet, ut superbiae malum: tamquam generalis quidam ac pestifer morbus, non unum membrum partemve eius debilitare contentus, sed solidum corpus lethali corrumpit exitio, et in virtutum iam fastigio collocatos gravissima ruina deiicere ac trucidare conatur. |
2 | Omne namque vitium suis est terminis et fine contentum; et licet contristet alias quoque virtutes, contra unam tamen principaliter tendit, eamque specialiter opprimit et impugnat. |
3 | Et ut hoc ipsum quod diximus clarius possit intelligi, gastrimargia, id est, appetitus ventris, seu concupiscentia gulae, temperantiae rigorem corrumpit; castitatem libido contaminat; ira patientiam vastat; ut nonnumquam uni quis deditus vitio aliis virtutibus non penitus destituatur, sed illa tantum virtute truncata, quae e diverso aemulo sibi vitio repugnante succumbit, reliquas possit vel ex parte retinere: haec vero cum infelicem possederit mentem, ut quidam saevissimus tyrannus, sublimissima capta arce virtutum, universam funditus civitatem diruit atque subvertit. |
4 | Excelsa quondam sanctitatis moenia vitiorum solo coaequans atque permiscens, nullam deinceps imaginem libertatis animae sibi subditae superesse concedit. |
5 | Quantoque ceperit ditiorem, tanto graviore servitutis iugo subditam universis virtutum facultatibus crudelissima depraedatione nudabit. |