Cassianus, De coenobiorum institutis, 12, CAPUT II. Quod superbiae duo sint genera.
| 1 | Cuius duo sunt genera: unum hoc quo diximus spiritales viros summosque pulsari, aliud quod etiam incipientes carnalesque complectitur. |
| 2 | Et licet utrumque superbiae genus tam in Deum, quam in homines noxia inflet elatio; tamen illud primum specialiter refertur ad Deum, secundum ad homines proprie pertinet. |
| 3 | Cuius originem ac remedia in posterioribus libelli huius (Cap. 24), donante Deo, in quantum possumus exsequemur. |
| 4 | Nunc de illo priore, quo praefati sumus perfectos praecipue tentari, propositum nobis est pauca disserere. |