1 | Octavum, quod et extremum, adversus spiritum superbiae nobis certamen est. |
2 | Qui morbus licet ultimus sit in conflictu vitiorum, atque in ordine ponatur extremus, origine tamen et tempore primus est; saevissima et superioribus cunctis immanior bestia, perfectos maxime tentans, et propemodum iam positos in consummatione virtutum morsu diriore depascens. |