Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, CAPUT XXXI. Increpatio eiusdem senis, cum fratres inter spiritales Collationes dormitantes, ad narrationem otiosae fabulae vidisset expergefactos.
| 1 | Hic idem senex otiosarum fabularum diabolum esse fautorem, ac spiritalium collationum impugnatorem semper existere, his declaravit indiciis. |
| 2 | Nam cum fratribus quibusdam de rebus necessariis ac spiritalibus disputaret, eosque videret lethaeo quodam sopore demergi, nec posse ab oculis suis pondus somni depellere; otiosam repente fabulam introduxit. |
| 3 | Ad cuius oblectationem cum eos evigilasse confestim, erectas aures suas habere vidisset, ingemiscens ait. |
| 4 | Nunc usque de rebus coelestibus loquebamur, et omnium vestrum oculi lethali dormitione deprimebantur; at cum otiosa fabula intromissa est, omnes expergefacti torporem somni dominantis excussimus. |
| 5 | Vel ex hoc ergo perpendite, quisnam Collationis illius spiritalis fuerit impugnator, aut quis huius infructuosae atque carnalis insinuator existat. |
| 6 | Ille etenim esse manifestissime deprehenditur, qui malis adgaudens, vel istam fovere, vel illam impugnare non desinit. |