monumenta.ch > Cassianus > 26
Cassianus, Collationes, 3, 24, XXV. Quid nobis utilitatis conferant tentationes. <<<    

Cassianus, Collationes, 3, 24, CAPUT XXVI. Quomodo perfecte abrenuntiantibus centuplum in hoc mundo repromittatur.

1 Proinde etiam illa retributio praemiorum, qua perfecte renuntiantibus in hac vita centuplum Dominus repromisit, dicens: [Praeclare D. Bernardus de hac Christi promissione: Haec sunt verba, inquit (In declamat. super: Ecce, nos reliquimus omnia), quae contemptum mundi universo mundo, et voluntariam persuasere hominibus paupertatem. Haec sunt quae manachis claustra replent, deserta anachoretis. Haec, inquam, sunt verba, quae Aegyptum spoliant, et optima quaeque eius vasa diripiunt; hic sermo vivus et efficax, convertens animas felici aemulatione sanctitatis et veritatis promissione fideli.] Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, [Duo promisit Christus relinquentibus sua vel suos propter regnum Dei, centuplum videlicet, et vitam aeternam. Haec enim esse diversa, et ad idem non posse referri, ut posterior pars prioris sit expositio et declaratio, patet ex Marco et Luca (Marc. X, Luc. XVIII), qui priorem partem significant pertinere ad praesens saeculum, posteriorem vero ad futurum, quemadmodum et hic abbas exponit, quae tamen distinctio apud Matthaeum non habetur. Sic enim Marcus sub duplici negatione eamdem sententiam plenius expressit: Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me, et propter Evangelium, qui non accipiat centies tantum nunc, in tempore hoc; et in saeculo futuro vitam aeternam. Similiter et Lucas, nisi quod pro centies tantum, aut centuplum, habet multo plura; ut significaret centenarium numerum pro infinito positum esse, quemadmodum numerus finitus saepe in Scriptura pro indefinito ponitur. Porro centuplum istud duobus modis potest intelligi: 1o in quantitate et numero, 2o in aestimatione et valore; et utramque expositionem probat et amplectitur hic abbas, et utroque modo centuplum retribuendum iis asserit qui pro Christo suos vel sua reliquerint; quia non solum meliora, pretiosiora, sublimiora, sed et centies tantum, ut habet Marcus, id est, infinitis partibus plura et numero multiplicata, et usque ad centenarium et amplius aucta, et iisdem in rebus, sint accepturi. Priorem tamen expositionem excludere videtur D. Hieronymus dum in illum Matthaei locum ita scribit: Ex occasione huius sententiae quidam introducunt mille annos post resurrectionem, dicentes tunc nobis centuplum omnium rerum, quas dimisimus, et vitam aeternam esse reddendum; non intelligentes quod si in caeteris digna sit retributio, in uxoribus appareat turpitudo, ut qui unam pro Domino dimiserit, centum recipiat in futuro. Sensus ergo iste est: Qui carnalia pro Salvatore dimiserit, spiritualia recipiet; quae comparatione et merito sui ita erunt, quasi si parvo numero centenarius numerus comparetur. Unde dicit Apostolus, qui unam tantum domum et unius provinciae parvos agros dimiserat: Quasi nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI). Ita D. Hieronymus; cuius expositio sic vera est, ut tamen alteram non excludat. Nam Marcus evangelista dicit non solum centuplum in hoc tempore accepturum qui sua dimiserit, sed etiam explicat quibus in rebus accepturus sit: Domos, inquit, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros (Marc. X). Quare non male hic abbas Origenem et alios interpretes veteres secutus, interpretatur centuplum in hoc saeculo accepturum, hoc est, pro uno patre, matre, fratre, centum, et sic de caeteris: sive quia charitas inter Christianos omnia quodammodo communia facit, ut hic declaratur; sive quia Christus instar omnium nobis esse debet, idemque pater, mater, frater, et soror, et coniux, et domus, et possessio, ut et nos ipsi, sicut ipsemet docuit, dum extendens manus in discipulos suos dixit: Ecce mater mea, et fratres mei; quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est (Matth. XII). Porro aliam expositionem paulo diversam affert D. Gregorius homilia 18 super Ezechielem in haec verba: Per centenarium magna perfectio designatur, sicut de electis dicitur: Omnis qui relinquit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. Neque enim sanctus quisque ideo terrena deserit, ut haec possidere in hoc mundo multiplicius possit; quia quisquis terreno studio terram relinquit, terram non relinquit, sed appetit; nec qui unam uxorem deserit, centum recepturus est; sed per centenarium numerum perfectio designatur: quia quisquis pro Dei nomine temporalia atque terrena contemnit, et hic perfectionem mentis recipit, ut iam ea non appetat quae contemnit, et in sequenti saeculo ad aeternae vitae gloriam pervenit. Centies itaque recipit quod dedit, qui perfectionis spiritum accipiens, terrenis non indiget, etiam si haec non habet. Ille autem qui pauper est, eget eo quod non habet. Nam et qui non habens, habere non appetit, dives est. Paupertas quippe in inopia mentis est, non in quantitate possessionis. Nam cui in paupertate bene convenit, non est pauper. Ita D. Gregorius.] centuplum accipiet in praesenti, et vitam aeternam possidebit [Matth. XIX]. Recte atque verissime eodem sensu absque ulla fidei perturbatione suscipitur. Multi enim occasionem [Lips. in marg. occasione] huius sententiae nacti crasso intellectu, [Iam paulo superius audivimus ex Hieronymo olim ex occasione illius sententiae evangelicae (ut hic etiam habetur) quosdam introduxisse mille annos post resurrectionem, dicentes, centuplum omnium rerum quas dimiserimus esse reddendum. Verum illam eius erroris occasionem indicat D. Augustinus (Lib. X de Civit. c. 7) eis subortam fuisse ex verbis Apocalypsis male intellectis, ubi dicuntur sancti regnaturi cum Christo mille annis post primam resurrectionem (Apoc. XX). Ex quibus colligebant illi Christum post resurrectionem corporum rediturum in hunc mundum, et cum sanctis regnaturum hic annos mille, in summa pace et felicitate, et tamquam aureo saeculo, quale a poetis descriptum, aut etiam ab Isaia et Sibylla praedictum; a quo mille annorum commento χιλιασταί, Latine Milliarii, sive Millenarii, sunt appellati. Cuius opinionis auctor fertur Papias Hieropolitanus episcopus, qui vixit temporibus apostolorum. De quo D. Hieronymus in Catalogo (Catal. Script. Eccles.): Papias, inquit, dicitur mille annorum Iudaicam edidisse δευτέρωσιν: quem secuti sunt Irenaeus, et Apollinarius, et caeteri qui post resurrectionem aiunt in carne in sanctis Dominum regnaturum. Tertullianus quoque in lib. de Spe fidelium, et Victorinus Pictabronensis, et Lactantius hac opinione ducuntur. Addit idem Hieronymus Iustinum martyrem et Sulpitium Severum in Dialogo, cui Gallo nomen imposuit. Porro Tertulliani verba, quibus hanc sententiam plenius explicat, haec sunt: Confitemur in terra nobis regnum repromissum; sed ante coelum, sed alio statu, utpote post resurrectionem in mille annos, et civitate divini operis Ierusalem coelo delata, quam et Apostolus matrem nostram sursum designat (Galat. IV), et πολίτευμα nostrum, id est, municipatum in coelo esse pronuntians (Philip. III) alicui utique coelesti civitati eum deputat. Hanc et Ezechiel novit (Ezech. LXVIII), et Apostolus Ioannes vidit (Apoc. XXI). Haec ille. Fuit autem haec sententia aliquamdiu ab Ecclesia tolerata ob reverentiam et auctoritatem tantorum virorum, qui et sanctissimi et doctissimi eam tenuerant. Unde D. Hieronymus (In Isa. c. LIX, et in prooemio lib. XVIII in Isa., et in Ezech. cap. XXXVI) quamvis eam ut inanem et fabulosam saepenumero suggillet et irrideat, immo acriter subinde insectetur; tamen non audere se damnare ait: Quia multi, inquit, ecclesiasticorum virorum et martyrum ista dixerunt; et unusquisque in suo sensu abundet; et Domini cuncta iudicio reserventur. Haec D. Hieronymus, quo tempore nihil adhuc ab Ecclesia ea de re fuisse definitum apparet. At paulo post cum Apollinaris haeresiarcha hanc de millenario opinionem astruere totisque viribus propugnare conaretur, atque ut dogma catholicum stabilire; mox in eum atque in alios Millenarios zelus Ecclesiae et SS. Patrum exarsit, ut in haeresim et patronum eius acrius inveherentur: cum praesertim ille ad eam opinionem alias impietates adiiceret, diceretque homines resurrecturos ad circumcisionem, et sabbata servanda, ut olim, et templum materiale constructuros, et sacrificia Iudaica oblaturos; immo et foedis voluptatibus operam daturos. Unde sub id tempus, sicut caeterae pravae opiniones Apollinaris, ita haec quoque de millenario a Damaso Papa, teste Baronio (In Martyrol. ad 22 Februarii), creditur fuisse damnata. Porro quod ad locum illum Apocalypsis attinet, unde huius erroris suborta occasio est, S. Augustinus (XX de Civit. cap. 7) primam illam resurrectionem interpretatur animarum resurrectionem, etiam in Scripturis agnitam, secundam corporum: Mille autem anni, inquit, duobus modis possunt, quantum mihi occurrit, intelligi: aut quia in ultimis annis mille, ista res agitur, id est, sexto annorum milliario, tamquam sexto die, cuius nunc spatia posteriora volvuntur; secuturo deinde sabbato quod non habet vesperam, requie scilicet sanctorum, quae non habet finem; ut huius milliarii tamquam diei novissimam partem, quae remanebit usque ad terminum saeculi, mille annos appellaverit; eo loquendi modo, quo pars significatur a toto. Aut certe mille annos pro annis omnibus huius saeculi posuit, ut perfecto numero notaretur ipse temporis plenitudo. Millenarius enim numerus denarii numeri quadratum numerum reddit. Decem quippe decies ducta fiunt centum; quae iam figura quadrata, sed plana est. Ut autem in altitudinem surgat et solida fiat, rursus decem decies multiplicantur, et mille fiunt. Porro si centum ipsa aliquo modo pro universitate aliquando ponantur, quale illud est quod Dominus omnia sua dimittenti et eum sequenti promisit dicens: Accipiet in hoc saeculo centuplum; quod exponens quodammodo Apostolus ait: Quasi nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI); quia et ante iam dictum erat: Fidelis hominis totus mundus divitiarum est; quanto magis mille pro universitate ponuntur, ubi est soliditas ipsius denariae quadraturae? Unde nec illud melius intelligitur, quod in psalmo legitur: Memor fuit in saeculum testamenti sui, verbi, quod mandavit in mille generationes (Psalm. CIV), id est, in omnes. Hactenus Augustinus.] haec in illo mille annorum tempore carnaliter sanctis restituenda confirmant, cum utique illud saeculum, quod post resurrectionem futurum dicunt, praesens intelligi non posse fateantur.
2 Multo ergo credibilius multoque manifestius est cum qui aliquid saecularium vel affectuum vel bonorum Christo suadente contempserit, a fratribus atque consortibus propositi sui, qui ei spiritali glutino colligantur, centuplo gratiorem etiam in hac vita recipere charitatem. Hanc siquidem quam inter parentes ac filios atque germanos, coniuges vel propinquos, sive societas copulae seu consanguinitatis necessitudo coniungit, satis brevem esse constat ac fragilem.
3 Denique etiam boni ac pii cum adoleverint filii, a parentum domibus nonnumquam ac substantiis excluduntur, communio quoque consortii coniugalis interdum etiam honesta causa interveniente divellitur, fratrum dirimit charitatem contentiosa divisio. Monachi soli perpetuae coniunctionis retinent unitatem, atque indiscrete possident universa, qui omnia sua esse quae fratrum, omnia fratrum credunt esse quae sua sunt. Si ergo istis quibus carnalis charitas copulatur affectibus, dilectionis nostrae gratia conferatur, profecto centuplo haec dulcior atque sublimior est. [Continentia coniugalis non hic accipitur pro castitate coniugali, prout distinguitur a castitate virginali et viduali, qua nimirum se continent coniuges intra limites et leges matrimonii; sed pro abstinentia coniugum ab actu coniugii, quod ex verbis sequentibus patet (opponitur enim haec continentia commixtioni sexuum) quales multi coniuges sive ante, sive post consummationem matrimonii. Priorum exempla (qui scilicet continentiam voverint et servaverint post contractum matrimonium) vide apud Bellarminum lib. II de Monachis cap. 38. Posteriorum (qui post consummationem matrimonii continentiam ex consensu voverint) apud eumdem cap. 37, ut illud omittam quod Apostolus monet coniugatos (I Cor. VII), ut ad tempus saltem abstineant ex consensu, ut vacent orationi et ieiunio. Sensus igitur istorum verborum est, maiorem animi suavitatem et voluptatem percepturos coniuges abstinentes ab actu coniugii, quam eodem fruentes. Hoc enim distare, inquit D. Gregorius (Homil. 36 in Evang.), inter delicias corporis et cordis solet, quod corporales deliciae cum non habentur, grave in se desiderium accendunt; cum vero avide eduntur, comedentem protinus in fastidium per satietatem vertunt. At contra spiritales deliciae cum non habentur, in fastidio sunt; cum vero habentur, in desiderio; tantoque a comedente amplius esuriuntur, quanto et ab esuriente amplius comeduntur.] Recipietur sane etiam de continentia coniugali maior centuplo suavitas ab illa quae eis invicem per commixtionem sexuum praebebatur.
4 Pro laetitia quoque illa quam in unius agri ac domus possessione quis habuit, centuplo maiore divitiarum gaudio perfruetur, qui in adoptionem transiens filiorum Dei, universa quae aeterni sunt Patris, ut propria possidebit, et affectu atque virtute ad imitationem veri illius Filii proclamabit: Omnia quae habet Pater, mea sunt [Ioan. XV]: nec iam cum illa poenali distentionis ac sollicitudinis cura, sed securus ac laetus velut in propriis ubique succedet, audiens quotidie sibimet ab Apostolo praedicari, Omnia vestra sunt, sive mundus, sive praesentia, sive futura [II Cor. III]. Et a Salomone: [Ita Graeci: Τοῦ πιστοῦ ὅλος ὁ κόσμος τῶν χρημάτων. D. Hieronymus ad Paulinum (Epist. 103): Credenti totus mundus divitiarum est. Citatur eadem sententia frequenter a Patribus, ex c. XVII Proverbiorum, ubi tamen in Vulgata editione modo non habetur.] Fidelis viri totus mundus divitiarum [Prov. I sec. LXX]. Habes ergo istam centupli retributionem, in magnitudine meriti et in discretione tam incomparabilis qualitatis expressam.
5 Neque enim si pro aeris, aut ferri, aut vilioris cuiusquam metalli certo pondere, tantumdem ponderis, sed auri quispiam reddidisset, non etiam amplius quam centuplum restituisse videretur; ita cum pro contemptu voluptatum atque affectuum terrenorum, spiritale gaudium et pretiosissimae charitatis iucunditas repensatur, etiamsi ipse sit numerus, centuplo tamen haec maior atque praeclarior est.
6 Et ut hoc evidentius crebra repetitione reddatur, uxorem antea in passione fragilis desiderii possidebam; hanc eamdem in honore sanctificationis et vera Christi dilectione possideo. Una est mulier, sed centuplum crevit meritum charitatis. Si autem et pro irae et furoris perturbatione iugem lenitatem patientiae, pro sollicitudinis ac distentionis angore securitatis quietem, pro infructuosa huius saeculi poenalique tristitia salutaris tristitiae fructum, pro vanitate laetitiae temporalis gaudii spiritalis appenderis ubertatem; retributionem in horum affectuum commutatione [Lips. in marg. ad horum affectuum comparationem] centuplam pervidebis.
7 Et si uniuscuiusque vitii brevi ac lubricae voluptati contrariarum virtutum merita conferantur, centuplo haec esse meliora multiplicata iucunditas approbabit. [Verba sunt D. Hieronymi lib. I in Iovinianum (Cap. 1), ubi virginitatem cum nuptiis et viduitate componens, simulque evangelicam illam sententiam de triplici fructu explanans: Centesimus, inquit, et sexagesimus, et tricesimus fructus quamdam de una terra et de una semente nascatur, tamen multum differt in numero. Triginta referuntur ad nuptias, nam et ipsa digitorum coniunctio, quasi molli se complexans consortio et foederans, maritum pingit et coniugem; sexaginta vero ad viduas, eo quod in angustia et tribulatione sint positae; unde et superiori digito deprimuntur. Porro centesimus numerus (diligenter, quaeso, lector, attende) de sinistra transfertur ad dextram, et eisdem quidem digitis, sed non eadem manu, quibus in laeva nuptae significantur et viduae, circulum faciens exprimit virginitatis coronam. Haec Hieronymus alludens ad consuetudinem veterum, qui vatio digitorum flexu numerabant et numeros exprimebant, quod etiam ex Plutarcho in Problematibus constat. Unde supputatorios digitorum gesticulos appellat Tertullianus. Porro huic expositioni apte respondet quod in hymno ecclesiastico de S. Ioanne Baptista canitur, ubi tres coronae, et tres fructus evangelici tribus hominum generibus, sive gradibus, iam expositis aptantur his versibus: Serta ter denis alios coronant Aucta crementis. Alios, nempe coniugatos, caste viventes. Nam prima corona, et primus fructus evangelicus, nempe trigesimus, est castitatis coniugalis. Sequitur eodem versu: Duplicata quosdam: Serta nempe duplicata, quosdam, scilicet viduos, et viduas continentes coronant: quia secunda corona, et secundus fructus, nempe sexagesimus, ex trigesimo duplicato, castitati viduali assignatus. Mox subiicitur: Trina centeno cumulata fructu Te, sacer, ornant. Te, o Ioannes Baptista, et virgo, tuique similes virgines, ornant: quia tertia et suprema corona, et fructus centesimus, castitati virginali retribuitur. Sed neque praetereunda hic D. Gregorii commentatio (Apologet cap. 19), qui parabolam illam seminantis aliter interpretans, eadem tamen allusione et similitudine qua D. Hieronymus (Hom. 17 super Ezech.) usus est in hunc modum: Quoniam Deus homini peccatori legem dedit, quae in decem praeceptis scripta est, et sexdecies ducta in sexagenarium surgunt, recte per sexaginta cubitos bonorum operum perfectio designatur. Quod aperte etiam Dominus in Evangelio designat, qui cum parabolam seminantis exponeret, dixit: Aliud cecidit in terram bonam, et dabat fructum ascendentem, et excrescentem; et afferebat unum triginta, et unum sexaginta, et unum centum (Marci IV). Fructus enim terrae bonae triginta affert, cum mens perfectionem fidei quae est in Trinitate conceperit. Sexaginta affert, cum bonae vitae opera perfecte protulerit. Centum vero affert, cum ad aeternae vitae contemplationem profecerit. Sinistra enim nostra est vita praesens; dextera vero est vita ventura. Et recte per centenarium numerum aeternae vitae contemplatio designatur, quia cum post triginta ac sexaginta ad centesimum numerum computandum pervenimus, idem centenarius numerus in dexteram transit. Fides atque operatio adhuc in sinistra est: quia hic adhuc positi et credimus quod non videmus et operamur ut videamus. Cum vero iam se animus in contemplationem aeternae vitae suspenderit, quasi ad dexteram manum computus pervenit. Ita D. Gregorius. Porro totam hanc artem supputandi per digitos inter Venerabilis Bedae opera complectitur libellus qui De computo vel loquela per gestum digitorum inscribitur: ex quo haec tantum notasse suffecerit, quae ad huius loci et eorum quae dicta sunt intelligentiam proprie spectant: sic igitur Beda suum computum a sinistra exorsus usque ad decem, subdit: Cum dicis decem, unguem indicis in medio figes a tu pollicis; cum dicis triginta, ungues indicis et pollicis blando coniunges amplexu; cum sexaginta, pollicem curvatum indice circumflexo diligenter a fronte praecinges. Deinde postquam caeteros numeros cardinales, qui in sinistra varie exprimebantur, usque ad nonaginta exposuit; deinceps conversus ad dexteram subiicit: Cum centum significas, eodem utaris gestu, quo in laeva decem monstrabas. Ex quibus verbis colligi debet, qua ratione centenarius numerus sive centesimus de sinistra aut laeva transferretur in dexteram: quia nimirum laevae digitis usque ad centum numerabant: in centesimo ad dextram transibant: qua item ratione, triginta, ut ait Hieronymus, referuntur ad nuptias; sexaginta ad viduas; centum (qui numerus primus est in dextra) ad virginitatem. Nam matrimonium ideo per triginta significari dicitur, quod eo numero, leni mollique contactu pollicis, indicisque, coniuges velut exosculantes se coniungantur: sicut viduitas viduarumque afflictio exprimitur ex indicis supra pollicem deflexione: virginum autem corona, quae centenario numero significatur, ex circulo, qui indicis ungue in medio pollicis defixo in dextra exprimitur, instar coronae. Centum vero et qui deinceps sequuntur numeri in dextra numerari solitos docent etiam illa poetae satirici carmina (Iuvenal. Satir. 10), ubi de Nestore, quem trecentos annos, hoc est, tria hominum saecula vixisse Homerus prodit, ita canit: Felix nimirum, qui per tot saecula mortem Distulit, atque suos iam dextra computat annos. Quem imitatus Sidonius Fausto applaudens, et grandaevum significans, velut centenarium: Quandoquidem, ait, tuos annos iam dextera numeraverit (Libr. IX, epist. 9).] Centenarius enim numerus de sinistra transfertur in dexteram; et licet eamdem in supputatione digitorum figuram tenere videatur, nimium tamen quantitatis magnitudine supercrescit. Fiet enim ut qui haedi formam gerere videbamur in laeva, ovis meritum translati consequamur ad dexteram. Nunc ad quantitatem earum rerum quas pro contemptu mundi et aliorum commodorum nobis in hoc saeculo Christus restituit, transeamus, praecipue secundum Evangelium Marci ita dicentis: Nemo est qui reliquit domum, aut fratres, aut sorores, aut matrem, aut filios, aut agros propter me, et propter Evangelium, qui non accipiet centies tantum nunc in tempore hoc, domos, fratres et sorores, et matres, et filios, et agros [Ita apud Marcum in verbis supra citatis. Ex quibus etiam intelligitur illam centupli retributionem ad praesens saeculum esse referendam; non ad futurum, in quo nulla erit persecutio.] cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam [Marc. X]. Centuplam namque fratrum parentumve recipiet quantitatem quisquis patris unius, vel matris, seu filii, pro Christi nomine, charitate contempta, in omnium qui Christo deserviunt dilectionem sincerissimam transit, pro uno scilicet tot inveniens patres, fratresque, ferventiore ac praestantiore sibi affectione devinctos.
8 Multiplicata etiam domorum atque agrorum possessione ditabitur, quisquis una domo pro Christi dilectione reiecta, innumera monachorum habitacula tamquam propria possidebit, in quacumque orbis parte velut in suae domus iure succedens. Quomodo enim non centuplum, et, si Domini nostri sententiae superadiici aliquid fas est, plus quam centuplum recipit, qui decem vel viginti servorum ministeria infida et coacticia derelinquens, tot ingenuorum ac nobilium spontaneo fulcitur obsequio?
9 Quod ita esse etiam vestris experimentis probare potuistis, qui singulis patribus matribusque ac domibus derelictis, quamlibet mundi partem fueritis ingressi, patres, matres, fratresque innumeros, domos quoque et agros, servosque fidelissimos, absque ullo sollicitudinis labore conquiritis, qui vos ut proprios dominos submisse suscipiunt, amplectuntur, fovent, venerantur officiis.
10 Sed hoc, inquam, sancti ministerio merito ac fiducialiter perfruentur, qui prius in servitutem fraternitatis semetipsos suaque omnia voluntaria devotione subdiderint. Recipient enim secundum sententiam Domini libere id quod ipsi aliis dependerunt. Qui enim haec humilitate sincera consortibus suis ante non detulerit, quomodo deferri sibi ab aliis patienter admittet, cum gravari se eorum obsequiis intelligat potius quam foveri, qui accipere mavult fratrum quam deferre famulatum?
11 Haec tamen omnia non cum remissa securitate nec cum inerti oblectatione percipiet, sed, secundum verbum Domini, cum persecutionibus, id est, cum pressuris saeculi huius ac summis angoribus passionum, quia sicut ille sapientissimus contestatur: [Integra sententia apud LXX ita Latine redditur: In omni sollicito inest abundantia: at dulcis et carens dolore in egestate erit. Pro qua vulgata versio habet: In omni opere erit abundantia: ubi autem sunt verba plurima, ibi frequenter egestas (Proverb. XIV).] Qui suavis, et sine dolore est, in egestate erit [Prov. XIV sec. LXX]. Regnum etenim coelorum non desides, non remissi, non delicati, non teneri, sed violenti diripiunt. Qui ergo bi violenti sunt? Nempe illi qui non aliis, sed voluntatibus [Lips. in marg. voluptatibus] suis praeclaram inferunt violentiam, qui direptione laudabili omni se praesentium rerum voluptate fraudantes, voce Dominica egregii direptores pronuntiantur, et per huiuscemodi rapinam regnum coelorum violenter invadunt.
12 Regnum enim coelorum, secundum sententiam Domini, vim patitur, et violenti diripiunt illud [Matth. XI]. Isti profecto sunt laudabiles violenti, qui vim faciunt perditioni suae. [Vide Collat. 7 cap. 6, et Collat. 12 cap. 5.] Homo enim, ut scriptum est, in doloribus laborat sibi, et vim facit perditioni suae [Prov. XVI]. Perditio nostra est oblectatio vitae praesentis, et (ut expressius dicam) exsecutio desideriorum voluntatumque nostrarum: quas si quis ab anima sua subtraxerit ac mortificaverit, gloriosam profecto et utilem perditioni suae vim facit, abnegans dumtaxat ei iucundissimas voluntates, quas per prophetam sermo divinus frequenter incusat, dicens: Quia in diebus ieiunii vestri invenitur voluntas vestra (Isaiae LVIII). Et iterum: Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo, et glorificaveris eum dum non facis vias tuas, et non invenitur voluntas tua ut loquaris sermonem (Ibid.). Cui etiam quanta beatitudo promittatur, confestim Propheta subiungit: Tunc, inquiens, delectaberis super Dominum, et sustollam te super altitudinem terrae, et cibabo te haereditate Iacob patris tui: os enim Domini locutum est (Ibid.). Et idcirco Dominus noster atque Salvator, ut nobis amputandarum voluntatum nostrarum formam traderet, Non veni, inquit, facere voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me [Ioan. VI]. Et iterum: Non sicut ego volo, sed sicut tu [Matth. XVI]. Quam virtutem illi specialiter exercent, qui in coenobiis commorantes, senioris reguntur imperio, qui nihil omnino arbitrio suo agunt, sed voluntas eorum ex voluntate pendet abbatis.
13 Postremo ut iam disputationis huius sermo claudatur, nonne, obsecro, etiam in hoc centuplum gratiam evidentissime qui fideliter Christo deserviunt consequunturdum pro nomine eius a summis principibus honorantur; ac licet ipsi humanam gloriam non requirant, venerabiles tamen etiam in persecutionum augustiis iudicibus cunctis ac potestatibus fiunt, quorum vilitas etiam mediocribus forsitan despicabilis esse potuisset, vel pro obscuritate natalium, vel pro conditione servili, si in saeculari conversatione mansissent?
14 Per Christi autem militiam nobilitatis, nemo status contumeliam commovere, nemo obscuritatem generis audebit opponere: quia potius illis ipsis vilissimae conditionis opprobriis quibus confundi et dehonestari caeteri solent Christi famuli gloriosius nobilitantur. [Conferenda sunt haec cum iis quae de hoc Ioanne consentanee scribit Cassianus libr. IV Institution. cap. 23, ubi inter alios anachoretas et seniores, quorum virtutes commemorat et commendat, primum hunc ponit abbatem Ioannem, qui, ut ait, commoratus est iuxta Lycon (quod est oppidum Thebaidis), quique propter obedientiae virtutem ad prophetiae gratiam sublimatus sic universo orbi claruit, ut etiam regibus mundi huius merito suo redderetur illustris. Nam cum in extremis, ut diximus, Thebaidis partibus commaneret, non ante praesumebat imperator ad praepotentium tyrannorum bella procedere, quam oraculis illius animaretur, atque responsis. Quibus confidens velut coelitus sibi delatis, tropaea de bellis desperatis atque hostibus reportabat. Haec ibi.] Quod evidentius in abbate Ioanne, qui in illa eremo quae Lyco oppido adiacet, commoratur, possumus approbare. Qui perobscuris maioribus natus ita pro Christi nomine universo pene humano generi admirabilis factus est, ut eum ipsi quoque rerum praesentium domini, qui mundi huius atque imperii gubernacula retinentes, etiam potentibus cunctis regibusque terrori sunt, velut dominum venerarentur, et oracula eius de tam longinquis regionibus expetentes, imperii sui apicem et statum salutis, bellorumque proventus, illius orationibus meritisque committerent. Talia beatus Abraham de illusionis nostrae vel origine, vel medela, disputatione disseruit; atque oculis quodammodo nostris cogitationum quas diabolus auctor ingesserat propalavit insidias, nosque ad desiderium verae mortificationis accendit, quo etiam multos, licet incompto haec omnia sermone digesta sint, credimus inflammandos.
15 Nam licet summorum patrum flagrantissimos sensus tepida eloquii nostri favilla contexerit, plurimorum tamen algorem, qui remotis verborum cineribus vivacitate latentium sensuum suscitare voluerint, calefaciendum putamus. Sed ad vos, o sancti fratres, non utique hunc ignem quem Dominus venit mittere in terram, et quem nimium ardere desiderat (Lac. XII), ita spiritu praesumptionis elatus emisi, ut quasi ferventissimum propositum vestrum caloris huius adiectione succenderem, sed ut vobis maior apud filios esset auctoritas, si id, quod ipsi non mortuo verborum sono sed vivo docetis exemplo, etiam summorum atque antiquissimorum patrum praecepta confirment.
16 Superest ut me periculosissima hactenus tempestate iactatum, [Alii codices habent: Nunc in tutissimo silentii portu orationum vestrarum tutela conservet. Quod utinam et mihi contingat. Amen.] nunc ad tutissimum silentii portum spiritalis orationum vestrarum aura comitetur.
Cassianus HOME

bsb47266.258 csg575.165

Cassianus, Collationes, 3, 24, XXV. Quid nobis utilitatis conferant tentationes. <<<    
monumenta.ch > Cassianus > 26

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik