1 | Germanus: Quoniam nobis illusionum cunctarum remedia contulisti, et diabolicae quibus quatiebamur insidiae per doctrinam tuam, Domino donante, detectae sunt, [Eamdem quaestionem et difficultatem movent, aut certe insinuant, eamque varie solvunt et explicant Patres. D. Hieronymus ad illum locum Matthaei XI: Iugum enim meum suave est, etc. D. Augustinus serm. 9 de Verbis Domini: Mirum, ait, quibusdam videtur, fratres charissimi, cum audiunt Dominum dicentem: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. IV); Tollite iugum meum super vos, etc.; et considerant eos qui iugum ipsum intrepida cervice subierunt, et illam sarcinam mansuetissimis humeris acceperunt, tantis agitari et exerceri difficultatibus huius saeculi, ut non a laboribus ad quietem, sed a quiete ad laborem vocati videantur; cum et Apostolus dicat: Omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur (II Tim. III). Ait ergo aliquis: Quomodo iugum leve est, et sarcina levis, quandoquidem illud iugum et sarcinam ferre nihil est aliud quam pie vivere in Christo? Et quomodo dicitur: Venite ad me, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos? Ac non potius dicitur: Venite, qui vacatis, ut laboretis? Nam et vacantes invenit, quos conduxit in vineam, ut ferrent aestum diei. Et infra respondet: Sed profecto adest Spiritus sanctus, qui in exterioris hominis corruptione renovat de die in diem, et gustata requie spirituali in affluentia deliciarum Dei, in spe futurae beatitudinis, omnia praesentia delinit, aspera et omnia gravia relevat. Secari et uri se homines patiuntur, ut dolores non aeterni, sed aliquando diuturniores ulceris acriorum dolorum pretio redimantur. Quibus tempestatibus vel poenis importuni sunt mercatores, ut divitias venturas acquirant? Sed qui has non amant, eadem gravia patiuntur; qui vero amant, eadem quidem, sed non gravia patiuntur. Omnia enim saeva et immania prorsus facilia et prope nulla efficit amor. Quanto ergo facilius ad veram beatitudinem charitas facit, quod ad miseriam, quantum potuit, cupiditas fecit! Gregorius homil. 17 super Ezechielem: Si per charitatem pertingitur ad Deum, et per semetipsam Veritas dicit: Intrate per angustam portam (Matth. XI); et rursum Psalmistam audio dicentem: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. XVI); atque in Evangelio Dominus dicit: Iugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. I); quomodo ergo aut lata charitas, si angusta porta? aut quomodo iugum suave est et onus leve, si in praeceptis Dei viae durae sunt, quae custodiuntur? Sed hanc nobis quaestionem citius ipsa Veritas solvit, quia via Dei et inchoantibus angusta est, et perfecte iam viventibus lata. Et dura sunt quae contra usum spiritaliter animo proponimus; et tamen onus Dei leve est, postquam hoc ferre coeperimus, ita ut pro amore eius etiam persecutio placeat, et omnis pro eo affectio [Al. afflictio] in mentis dulcedine veniat: sicut sancti quoque apostoli gaudebant, cum pro Domino flagella tolerabant. Ipsa ergo angusta porta amantibus lata fit; ipsae viae durae spiritaliter currentibus molles et planae fiunt, dum scit animus se pro temporalibus doloribus gaudia aeterna recipere: et hoc incipit, quod affligitur, amare.] hoc quoque nobis similiter precamur edisseri quod in Evangelio dicitur, Iugum meum suave, et onus meum leve est [Matth. |