1 | Fertur [Mirum quod de hac historia seu apophthegmate Baronius et alii antiquiores historici (Metaphrastes, Abdias, Prochorus, Bar. t. I et II Ann. Euseb. lib. III cap. 13), cum de Ioanne evangelista scribunt, ne verbum quidem faciunt. Sed quod magis mireris, lector, cum idem Baronius historiam illam sive fabulam, non fabulam, id est, non inanem aut falsam fabulam, sed veram de iuvene perdito per Ioannem ad poenitentiam revocato historiam referat sub anno Christi 98, post Ioan. item Chrysostomi testimonium de eadem historia productum, continuo subiicit: Citat eamdem historiam Cassianus, et alii plures, ubi in margine annotatur hic locus Cassiani collat. 24 cap. 21, quasi eadem sit historia in hoc cap. a Cassiano relata cum illa quae nihil habet simile, nec huius loci argumento ullatenus convenit. Ita hic bonus dormitavit Homerus, alteram pro altera historiam usurpans; ut mirum non sit tanto scriptore longe inferiores aliquando dormitare. At ecce tibi, lector benevole, hanc ipsam historiam a fratre meo chariss. P. Angelino Gazaeo societ. Iesu presbytero, inter alia sua vere pia, vere hilaria, eleganti carmine nuper expressam et editam, quam et ipsius dignae memoriae, et tuae pariter voluptatis et exhilarationis a rebus adeo seriis et gravibus hactenus decursis percommodae gratiae hic attexere visum est operae pretium. Sic igitur ipse, non alium quam Cassianum secutus auctorem Quod agere diu vis, id aliquando non agas. Enervis animus reptat in negotia, Nisi a sodale fulciatur otio. Interque danda sunt iocosa seriis, Sed honesta, sed decora. Multo est optima Intercapedo, qua laborem post quies Et post quietem fit reciprocus labos. Id ore clarum, id opere festivum dedit Evangelista, pectoris promus sacri, Cui totus innatarat, accubuus Deo. Dum regeret Epheson praesul, alita huic domi, Cicur a tenellis unguibus perdix fuit; Ubi se negotiis explicarat grandibus, Leniter adulans evocatae, nunc cibos, Nunc ille potum porrigebat aliti, Tergique leniebat aequor plumeum. Si somnus olli adreperet, caldo in sinu Sinebat indormire pacatissimam. Et nonnullis interpositis, quae ad leporem et venustatem poeticam magis quam ad historiam spectant: Fors ergo de volucre Ioannes bona Meridianas exigebat ferias, Quando leviculus quispiam e silva recens Venator astat, foedus etiam tum luto; Spinosus illi ramus ora pinxerat Vibice multa; pendulus tergo lepus, Et pharetra lateri est, gestat arcum dextera, Cui iam remissis cornibus, nervus velut Dormire iussus, liber a crenis fuit. Erat ille dudum Zebedaeidem Patrem Avidus tueri, et, si liceret, alloqui. Videt ergo, quod videre non adeo iuvat, Et turpe ringens, instar iratae suis, Quid video? mox inclamat: Id famae virum! Id sanctitatis! cum volucre! venimus Illius ergo? tam facile perit seni Senique tanto non reversurus dies? Neque pluris ille tempus aureum facit? Compesce, fili, verba (Ioannes ait), Dic, age, solutum dextra cur arcum gerit? Cur? inquit ille: Luna si iugis foret Minacis arcus, perbrevi nervus suo Nervo careret, et vigoris impetu Egenus iret; nec sagittam mittere, Nec, quo libido est, destinare fas foret. Hic divus illum cassibus stringit suis. Et unde tanta nunc tibi miratio est, Quod feriantem videris senem, cui Post alta rerum, et gravia curarum domi Forisque gesta, mens habet torpescere, Nisi requietis in sinu vires novas Haurire liceat, utque cernis, haurio. Si te volente detur aliquando otium, Quiesque fessis arcubus, quidni otium Quiesque fessis artubus detur sua? Haec senior: arcu rite doctus e suo Venator abiit. Usus et res id volunt, Nervo rigoris irremissi torpidus Lentescit animus; hinc per auras ludere Et apertus ire gestit, ut catuli solent, Vertiginosum qui volutarunt veru Seu carnis assae, seu volucrium ferax, Diu rotantes, et rotati: liberas Iam nacti habenas et patens pomarium, Laeta per herbam saltitatiuncula Novos resorbent spiritus, mentem novam. Quod semper audes agere, semper non ages. Hucusque frater meus, suis iambis Cassianum aptissime imitatus. Porro S. Thomas hoc exemplo suam conclusionem confirmat (2-2 q. 168 art. 2), qua docet etiam viris gravibus actiones ludicras interdum convenire. Est enim species quaedam modestiae, quam Philosophus εὐτραπελίαν vocat (Latine iucunditatem dicere possumus), quae ludis et iocis rationis modum imponit; sive quae in ludicris decorum servat. Unde εὐτράπελος dicitur qui dicta et facta quaedam opportuno tempore et cum debita moderatione ad animi recreationem convertere novit (Leonar. Less. de Iust. lib. IV cap. 4; Arist. IV Ethic. cap. 8). Quod autem etiam viris gravibus et religiosis huiusmodi actiones interdum licitae sint, probat S. Thomas, quia sicut homo indiget corporali quiete ad corporis refocillationem, quia non potest continue laborare, propterea quod habeat finitam virtutem, quae determinatis laboribus proportionatur; ita etiam est ex parte animae, cuius etiam est virtus finita, ad determinatas operationes proportionata. Sicut autem fatigatio corporis solvitur per corporis quietem, ita etiam oportet quod fatigatio animalis solvatur per animae quietem. Quies autem animae est delectatio: et ideo remedium contra fatigationem animalem adhibetur per aliquam delectationem intermissa intentione ad insistendum studio rationis. Sicut in collationibus Patrum legitur, quod B. Ioannes evangelista, cum quidam scandalizarentur quod eum cum discipulis suis ludentem invenerant, dicitur mandasse uni eorum qui arcum gerebat ut sagittam traheret. Quod cum pluries fecisset, quaesivit utrum hoc continue facere posset? qui respondit quod si hoc continue faceret, arcus frangeretur. Unde B Ioannes subintulit quod similiter animus hominis frangeretur, si numquam a sua intentione relaxaretur. Huiusmodi autem dicta, vel facta, in quibus non quaeritur nisi delectatio animae, vocantur ludicra, vel iocosa. Et ideo necesse est talibus interdum uti, quasi ad quamdam animae quietem. Et hoc est quod Philosophus dicit in quarto Ethicorum, quod in huius vitae conversatione quaedam requies cum ludo habetur. Sic S. Thomas hunc Cassiani locum mirifice illustrans, licet paulo aliter illud B. Ioannis documentum referat; sed res est eadem. Subdit tamen tres conditiones in huiusmodi iocis et ludis observandas, quae etiam ad hunc locum elucidandum pertinent. Prima est ut praedicta delectatio non quaeratur in aliquibus actibus aut verbis turpibus vel nocivis. Unde Cicero l. I Officiorum: Ut pueris, inquit, non omnem licentiam ludendi damus, sed eam quae ab honestis actionibus non sit aliena; sic in ipso ioco aliquod probi ingenii lumen eluceat. Deinde explicans quales ioci vitandi, addit: Duplex omnino est iocandi genus, alterum illiberale, petulans, flagitiosum, obscenum; alterum elegans, urbanum, ingeniosum, facetum. Secunda conditio: ne nimium in ludicra simus profusi, ne totaliter, inquit, gravitas animae resolvatur. Unde Ambrosius lib. I Offic. cap. 20: Caveamus ne dum relaxare animum volumus, solvamus omnem harmoniam et omnem concentum bonorum operum. Et Cicero: Ipsum genus iocandi non profusum nec immodestum, sed ingenuum et facetum esse debet. Et rursus: Ludo et ioco uti quidem licet, sed sicut somno et quiete, tum cum gravibus seriisque rebus satisfecerimus. Tertia, ut, sicut in omnibus actibus humanis, habeatur ratio circumstantiarum, ut ludus congruat personae, tempori, et loco, et secundum alias circumstantias debite ordinetur, ut scilicet sit tempore et homine dignus, ut Tullius dicit ibidem. Hactenus ex S. Thoma. Porro eiusdem apophthegmatis B. Ioannis evangelistae meminit Hincmarus in Vita S. Remigii apud Surium; eodemque usus est S. Antonius in simili occasione, ut in Vitis Patrum (Lib. V l. 10) refertur: Cum enim venissent ad eum fratres quidam, ut de suis phantasiis et visionibus consulerent, supervenit quidam venator, et vidit abbatem gaudentem cum fratribus, et displicuit ei. Volens autem senex ei ostendere quia oportet aliquando condescendere fratribus, dicit ei: Pone sagittam in arcu tuo, et trahe. Et fecit sic. Et dixit: Iterum trahe, et traxit. Et rursus dixit ei: Trahe adhuc, et traxit. Dicit ei venator: Si supra mensuram traxero, frangetur arcus. Dicit ei abbas Antonius: Ita est et in opere Dei; si plus a mensura tendimus, fratres cito deficiunt. Expedit ergo una et una relaxare rigorem eorum. Haec audiens venator compunctus est, et multum proficiens in sermone senis discessit, et fratres confirmati reversi sunt in locum suum. Haec ibi. Huc pertinet quod de Macario Alexandrino scribit Nicephorus (Lib. IX c. 14) post alios historicos (Suidas in Macario), his verbis: Macarius Alexandrinus, cum in aliis omnibus par Aegyptio esset, in hoc tantum ab illo variavit, quod in colloquiis hilaris et iucundus, urbanus, salibus utens, iuvenes ad studium et exercitationem pietatis adduceret.] beatissimus evangelista Ioannes cum perdicem manibus molliter demulceret, quemdam ad se habitu venatorio venientem subito conspexisse. Qui miratus quod vir tantae opinionis ac famae ad tam parva et humilia se oblectamenta submitteret: Tune es, inquit, ille Ioannes, cuius fama insignis atque celeberrima, me quoque summo desiderio tuae agnitionis illexit? |
2 | Cur ergo oblectamentis tam vilibus occuparis? Cui beatus Ioannes: Quid est quod manus tua gestat? At ille: Arcus, inquit. Et cur, ait, non eum tensum ubique semper circumfers? Cui ille respondit: [Hinc illud Horatii (Carm. l. II): . . . . . Neque semper arcum Tendit Apollo. Vide superius sententiam D. Gregorii huc maxime spectantem (In notat. ad cap. 20).] Non oportet, ne iugi curvamine rigoris fortitudo laxata mollescat atque depereat; et cum oportuerit ut fortiora in aliquam feram spicula dirigantur, rigore per nimietatem continuae tensionis amisso, violentior ictus non possit emitti. |
3 | Nec nostri, inquit beatus Ioannes, animi te offendat, o iuvenis, tam parva haec brevisque laxatio; quae nisi remissione quadam rigorem intentionis suae interdum relevet ac relaxet, irremisso vigore lentescens, virtuti spiritus, cum necessitas poscit, obsecundare non poterit. |