monumenta.ch > Cassianus > 20
Cassianus, Collationes, 3, 24, XIX. Responsio, quod perfectos viros etiam in remotissimis solitudinibus latentes ab hominibus Deus velit frequentari. <<<     >>> XXI. Idem demonstrat D. Ioannis evangelistae auctoritate.

Cassianus, Collationes, 3, 24, CAPUT XX. Quod utilis sit remissio in adventu fratrum.

1 Illa quoque remissionis atque humanitatis intercapedo gratissima, quae nonnumquam pro adventu fratrum intervenire consuevit, licet molesta vobis ac fugienda videatur, tamen quam sit utilis ac salubris tam corpori quam spiritui vestro paucis patienter attendite. [Ita Cassianus l. III Instit. c. 11: Semper enim aequanimius quaelibet fatigatio sustinetur, et sine fastidio labor impenditur, si interiecta ei vicissitudo quaedam, vel operis immutatio qualiscumque succedat. Et infra cap. 21: Parva brevisque laxatio, nisi remissione quadam rigorem intentionis suae interdum relevet ac relaxet, irremisso rigore lentescens, virtuti spiritus, cum necessitas poscit, obsecundare non poterit. His plane consonant et alii Patres. D. Ambrosius, severus alioqui morum censor, l. III de Virginitate: Quod prolixe, inquit, facere vis, aliquando ne feceris. Additque imitandos agricolas, qui nec uno semine agrum suum semper conserunt; et aliquando etiam, ut feracior evadat, sinunt quiescere. Augustinus l. II de Musica (Cap 4): Volo, ait, tandem tibi parcas, et apertum ire per auras animum permittas; nam sapientem decet interdum remittere aciem rebus agendis intentam. Gregorius XXVIII Moralium (Cap. 10): Plerumque virtus cum indiscrete tenetur, amittitur; cumque discrete intermittitur, plus tenetur. Nec mirum si in incorporeis id intelligimus, quod agi et in corporeis videmus. Ex studio namque arcus distenditur, ut in suo tempore cum utilitate tendatur. Qui si otium relaxationis non accipit, feriendi virtutem ipso usu tensionis perdit. Sic aliquando in exercitatione virtus cum per discretionem praetermittitur, reservatur, ut tanto post vitia valenter feriat, quanto a percussione interim prudenter cessat.] Saepe accidit, non dicam novitiis et infirmis, sed etiam experientissimis atque perfectis, ut nisi mentis eorum directio atque censura quibusdam mollita fuerit vicissitudinum laxamentis, aut in teporem spiritus, aut certe in perniciosam corporis valetudinem collabatur.
2 Et idcirco a prudentibus atque perfectis, cum intercesserit etiam fratrum crebra visitatio, non solum toleranda patienter, sed etiam gratanter est amplectenda. Primum quod provocat nos avidius semper solitudinis desiderare secreta; nam quodammodo cursum nostrum dum interpolare creditur, infatigabilem iugemque conservat: qui si nullo interdum obice tardaretur, usque ad finem contendere indefessa pernicitate non posset.
3 Deinde quod necessitatem reficiendi corpusculi cum fructu humanitatis indulget, maiora nobis conferens lucra cum iucundissimo corporis laxamento, quam illa sunt quae per abstinentiae fatigationem fuerant acquirenda. Super qua re aptissimam comparationem antiqua narratione vulgatam breviter indicabo.
Cassianus HOME

bsb47266.248 csg575.160

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik