monumenta.ch > Cassianus > 19
Cassianus, Collationes, 3, 24, XVIII. Interrogatio, an utili desiderio secretioris solitudinis retraheremur ad patriam? <<<     >>> XX. Quod utilis sit remissio in adventu fratrum.

Cassianus, Collationes, 3, 24, CAPUT XIX. Responsio, quod perfectos viros etiam in remotissimis solitudinibus latentes ab hominibus Deus velit frequentari.

1 Abraham: Irrationabilis atque inconsideratae districtionis, immo potius summi teporis indicium est, nequaquam ab hominibus [Velle omnino reponendum duximus ex Dionysii paraphrasi: quo sensus facilior et intellectu promptior redditur. Haec enim est irrationabilis et indiscreta districtio, et magni teporis, sive tepiditatis potius quam fervoris et perfectionis indicium, cum quis ita suae quieti et solitudini est addictus, ut neminem videre, a nemine videri velit aut visitari, charitate licet postulante aut suadente, et ne quidem sanctorum fratrum aut religiosorum virorum accessum aut colloquium admittat, ut sunt nonnulli morosi aut nimium scrupulosi.] velle frequentari. [Locus per se subobscurus, et varia lectione magis obscuratus. Nam alii: secundum interiorem hominem, legunt, ubi nullus est sensus (Ita Ciaconius). Quomodo enim qui tardis passibus in via salutis graditur, secundum interiorem hominem conversatur? Melius itaque Cuychius ex mss. legendum censuit, secundum anteriorem hominem, pro quo Dionysius, secundum pristinum seu veterem hominem. Sensus autem est: Qui in hac vita religiosa et austera quam elegit et suscepit, nimis tardis passibus graditur, id est, negligenter et tepide se gerit, parum aut nihil proficit: et secundum anteriorem hominem conversatur, id est, secundum morem pristinae et mundanae conversationis vivit, ut illi de quibus D. Hieronymus ait (Epist. 14): Vidi ego quosdam qui postquam renuntiavere saeculo, vestimentis dumtaxat, et vocis professione, non rebus, nihil de pristina conversatione mutarunt. Talis, inquam, non meretur non solum a sanctis, sed nec ab aliis hominibus frequentari, quia nemini suo exemplo et colloquio utilis esse potest. Qui autem vera charitate fervet, is omnibus prodesse, omnium saluti consulere, eamque promovere, quantum in se est, desiderat, et ubicumque data occasione procurat: ideoque ab omnibus adiri et frequentari meretur.] Qui enim in hac quam arripuit via nimium tardis passibus graditur, ac secundum anteriorem hominem conversatur, aequum est ut ad eum, non dicam sanctorum, sed ne hominum quidem ullus adveniat. Vos autem si vera atque perfecta Domini nostri dilectione flagratis, et Deum qui utique charitas est [I Ioan. IV], pleno spiritus fervore sectamini, ad quaelibet loca inaccessibilia fugeritis, necesse est ea ab hominibus frequentari: quantoque vos propiores Deo amoris divini ardor effecerit, tanto ad vos maior sanctorum fratrum confluet multitudo.
2 Non enim potest, secundum sententiam Domini, civitas abscondi supra montem posita: [Vulgatus textus: Quicumque glorificabit me, glorificabo eum. Qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.] Quia diligentes me, inquit Dominus, glorificabo; qui autem me contemnunt, erunt ignobiles [I Reg. II] [Matth. V]. Verumtamen nosse debetis hanc esse subtilissimam diaboli calliditatem, hanc occultissimam foveam, in quam miserabiles et incautos quosque praecipitat, ut dum eis maiora promittit, necessaria quotidiani fructus emolumenta subripiat, abstrusiores scilicet et vastiores solitudines expeti debere persuadens, easque velut miris amoenitatibus consitas in eorum corde depingens; ignota etiam quaedam, et quae penitus nusquam sunt loca, velut cognita ac praeparata, nostraeque potestati iam debita, et absque ulla difficultate possidenda confingit.
3 Homines quoque regionis illius tractabiles et ad viam salutis sequaces esse mentitur, ut dum illic uberiores fructus animae pollicetur, praesentia lucra fraudulenter avertat. Nam cum unusquisque hac vana spe a seniorum salutari contubernio separatus, atque omnibus quae sibimet frustra in suo corde depinxerat, fuerit destitutus, velut de profundissimo sopore consurgens, nihil ex his quae somniaverat expergefactus inveniet. Itaque eum diabolus maioribus vitae huius necessitatibus et inextricabilibus laqueis irretitum ne respirare quidem ad haec quae sibi ipse promiserat, aliquando permittit, eumque non iam illis, quas ante vitaverat, raris ac spiritalibus fratrum visitationibus, sed quotidianis saecularium incursionibus obligatum, ne ad mediocrem quidem anachoreseos quietem ac disciplinam umquam redire patietur.
Cassianus HOME

bsb47266.246 csg575.159

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik