monumenta.ch > Cassianus > 18
Cassianus, Collationes, 3, 24, XVII. Quod infirmior pars animae diabolicis tentationibus prima succumbat. <<<     >>> XIX. Responsio, quod perfectos viros etiam in remotissimis solitudinibus latentes ab hominibus Deus velit frequentari.

Cassianus, Collationes, 3, 24, CAPUT XVIII. Interrogatio, an utili desiderio secretioris solitudinis [Al. desiderio maioris silentii] retraheremur ad patriam?

1 Germanus: Inter caetera illusionum errorumque nostrorum genera, quae nos ad desiderium patriae nostrae, sicut beatitudo tua solerti mentis perspicit intuitu, vana spiritalium commodorum pollicitatione flammaverant, etiam haec vel maxima exstitit causa, quod [Lips. in marg. ut] interdum a fratribus frequentati, iugi secreto, ac diuturno silentio, secundum desiderium nostrum nequaquam possimus inhaerere. Per quod necesse est cursum atque mensuram quotidianae continentiae, quam pro castigatione corporis indiruptam perpetuo cupimus retentare, nonnullis fratribus supervenientibus, intercidi.
2 Quod sine dubio nullatenus in nostra provincia credimus eventurum, in qua aut nullum, aut certe rarissimum professionis huius virum inveniri possibile est.
Cassianus HOME

bsb47266.246 csg575.158

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik