monumenta.ch > Cassianus > 17
Cassianus, Collationes, 3, 24, XVI. Corruptam rationalem animae partem principio curandam esse. <<<     >>> XVIII. Interrogatio, an utili desiderio secretioris solitudinis retraheremur ad patriam?

Cassianus, Collationes, 3, 24, CAPUT XVII. Quod infirmior pars animae diabolicis tentationibus prima succumbat.

1 Adhibete ergo [Parti nimirum superiori et rationali, de qua superius (C. praeced.) dixit: Rationabilem mentis vestrae, atque animae portionem noveritis esse corruptam; vitio scilicet cenodoxiae et inanis gloriae, quo ad docendum alios aspirabant.] huic membro vel parti animae vestrae, quam specialiter diximus vulneratam, verae humilitatis medelam; quae quoniam caeteris animae virtutibus in vobis, quantum apparet, infirmior est, necesse est ut diabolicae infestationi prima succumbat. Quemadmodum ingruentibus quibusdam iniuriis, quae vel ex accidenti labore, vel de aeris corruptione gignuntur, fieri etiam in corporibus humanis solet, ut illa quae fuerint infirma, casibus istis prima consentiant atque succumbant; cumque peculiarius in eis morbus insederit, reliquas quoque partes corporis eadem peste tabefaciat: ita et animam uniuscuiusque nostrum, flante quodammodo pestilenti halitu vitiorum, illa maxime passione necesse est attentari, in qua tenerior atque infirmior eius portio, validis inimici non tam fortiter resistit impulsibus, et ex illis periculum captivitatis incurrere, in quibus faciliori proditioni aditum reserat incauta custodia. Sic namque [Balaam propheta avarus, de quo D. Hieronymus in Q. Hebr. (Super Gen. c. 22): Balaam ille divinus, ut Hebraei tradunt, qui in libro Iob dicitur Eliu, primum vir sanctus et prophetes Dei, postea per inobedientiam et desiderium munerum, dum Israel maledicere cupit, divini vocabulo nuncupatur. Hic nempe Balaam a Bataac rege Moab mercede conductus ut Israelitis malediceret, cum contra voluntatem suam, spiritu Dei impellente, eis benedixisset, avaritia nihilominus instigante, hoc regi Balaac consilium dedit, ut pulcherrimas feminas Moabitidas in Israelis castra immitteret; quae ad lasciviam et idololatriam populum Dei provocarent. Sic enim fore dicebat ut Deus, populo suo iratus, regi Balaac faveret, et Israelitas perderet. Unde Moyses Num. XXXI vehementer iratus, quod Israelitae devictis Madianitis feminas servassent incolumes: Cur, ait, feminas reservastis? Nonne istae sunt quae deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam: et praevaricari eos fecerunt in Domino super peccato Phogor, et percussus est populus? Et Apocal. II angelo, id est, episcopo Pergami inter alia obiicitur: Habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balaac mittere scandalum coram filiis Israel, edere, et fornicari. Caeterum hoc malignum consilium ait Augustinus (Quaest. 63 super Num.), ut ad illecebram feminae supponerentur, per quas non solum corporaliter, sed etiam spiritaliter, in adorando idolo fornicarentur, quando dederit Balaam, Scriptura non dixit: et tamen apparet factum esse, cum hic commemoratur. Ita Augustinus perquam probabiliter. Cum enim videret Balaam quod Israelitis maledicere non posset, ut saltem aliqua ratione regi Balaac gratificaretur, ei valedicens ait: Verumtamen pergens ad populum meum, dabo consilium, quod populus tuus populo huic faciat extremo tempore (Num. XXIV). Atqui hoc consilium Moyses ibidem tacuit, quod postea expressit, simili occasione et periculo occurrente.] Balaam populum Dei posse decipi, certa ratione collegit, dans consilium ut ex illa parte qua infirmari noverat filios Israel, perniciosi eis laquei tenderentur, non dubitans eos oblata copia feminarum, fornicationis ruina protinus collapsuros, quia concupiscibiles animae eorum partes sciebat esse corruptas [Num. XXIV ] [et XXXI]. Ita ergo unumquemque nostrum nequitiae spiritales versuta malignitate pertentant, illis praecipue affectibus animae insidiosos laqueos perstruentes, quibus eam senserint aegrotare: ut, verbi gratia, cum viderint rationabiles animae nostrae partes esse vitiatas, illo nos ordine decipere moliuntur, quo Achab regem ab illis Syris deceptum Scriptura commemorat, qui dixerunt: Scimus quoniam reges Israel misericordes sunt; ponamus itaque saccos in lumbis nostris et funiculos in capitibus nostris, et egrediamur ad regem Israel, et dicemus: Servus tuus Benadab dicit: Vivificetur anima mea.
2 Quibus ille non vera pietate, sed vana misericordiae laude permotus, Si adhuc, inquit, vivit, frater meus est [III Reg. XX]. Et hoc exemplo, etiam nos rationabilis illius partis errore deceptos, inde incurrere offensam Dei faciunt, unde consecuturos mercedem ac recepturos nos pietatis praemia credebamus, similique nobis etiam increpatione dicatur: Quia dimisisti virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima eius, et populus tuus pro populo eius (Ibid.). Sive cum immundus spiritus dicit, Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius [III Reg. XXII]; per rationabilem procul dubio affectum, quem lethalibus apertum norat insidiis, laqueum deceptionis ac mortis intendit.
3 Sic etiam Herodem per irascibilem animae portionem, ad illam tantorum infantium necem callidissimus hostis impegit, eo quod istam propensius in eo norat esse vitiatam [Matth. II]. Quod etiam de Domino nostro idem spiritus opinatus, [De his collat. 5 cap. 4 et 6, et rursus collat. 22 cap. 10. Agit de eisdem D. Bernardus serm. 6 in psalmum Qui habitat.] cum in his eum tribus animae affectibus tentasset, in quibus omne hominum genus noverat captivari, nihil tamen versutis profecit insidiis. Nam concupiscibilem mentis eius aggressus est partem, dicens: Dic ut lapides isti panes fiant [Matth. IV]. Irascibilem, cum eum ad expetendam praesentis saeculi potestatem, et regna mundi huius instigare conatus est.
4 Rationabilem, cum ait: Si Filius Dei es, mitte te deorsum (Ibid.). In quibus idcirco nihil eius profecit illusio, quia nihil secundum coniecturam suam, quam falsa opinatione conceperat, reperit in eo esse vitiatum. Unde etiam nulla pars animae eius, inimici insidiis attentata consensit. Ecce enim, inquit, venit princeps mundi huius, et in me inveniet nihil [Ioan. XIV].
Cassianus HOME

bsb47266.243 csg575.156

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik