1 | Abraham: Omnium vitiorum unus fons atque principium est; secundum qualitatem vero partis illius, et (ut ita dixerim) membri quod in animo fuerit vitiatum, diversa vocabula passionum corruptionumque sortitur. Quod nonnumquam etiam morborum corporalium probatur exemplo, quorum cum una sit causa, in diversa tamen aegritudinum genera pro qualitate membrorum quae fuerint occupata, distinguitur. |
2 | Etenim cum arcem corporis, id est, caput, vis noxii humoris obsederit, [Cephalalgia dolor capitis est: κεφαλὴ enim caput dicitur; ἀλγέω, doleo. Aristoteles in Problematibus: κεφαλαλγία, τὸ κεφαλῆς ἄλγημα.] cephalalgiae procreat passionem; cum vero aures oculosve pervaserit, [In otalgicum, ex Vaticanis restituit Ciaconius, in editione etiam Plantiniana omissum, quod et ratio et textus exigebant, et Dionysius etiam non omisit, cum de auribus oculisque facta esset mentio. Nam otalgicus morbus ad aures, ophthalmicus ad oculos spectat. Est enim otalgicus morbus, qui auribus dolorem affert. Nam ὦτα aures sunt; ἀλγέω doleo: inde ὠταλγικός. Ophthalmicus vero, morbus, seu dolor oculorum.] in otalgicum, sive in ophthalmicum vertitur morbum: cum se in articulos quosque ad manuum summa transfuderit, articularis atque [Chiragra dolor manuum, qui et morbus articularis dicitur, quod manuum articulos infestet. Unde chirager vel chiragricus, qui chiragram patitur.] chiragrica dicitur valetudo: cum autem ad pedum ima defluxerit, [Morbus pedum satis notus, senes aut divites et otiosos praecipue infestans, et curatione admodum difficilis. Unde Ovidius II de Ponto: Solvere nodosam nescit medicina podagram. Podagra, inquit Plinius (Lib. XXVI c. 10), morbus peregrinus est. Nam si Italiae fuisset antiquitus, Latinum nomen invenisset. Non enim Roma, cum sudando, et laborando, et vires exercendo, homines vivebant, hoc malum cognovit (Vide Cassiodor. Var. l. X epist. 29; et Sidon. l. III epist. 13, et l. X epist. 29). D. etiam Hieronymus in morbis et incommodis senectutis podagram recenset (Prooem. lib. II Com. in Amos), ut Aristot. lib. VIII Animal. cap. 22.] podagra mutato nomine nuncupatur: totque vocabulis una atque eadem noxii humoris origo distinguitur, quot membrorum ceperit portiones. |
3 | Eodem modo de visibilibus ad invisibilia transeuntes, animae nostrae partibus, atque (ut ita dixerim) membris vim cuiusque vitii inesse credamus. Quam cum sapientissimi quique [Pythagoras, teste Suida, hominis animam in tres partes dividi dixit, νοῦν, φρενάς, καὶ θυμόν. Plato in Timaeo duas animae facultates rationis expertes, hoc est, iram et cupiditatem bigae comparabat; rationem autem aurigae. Aristotelem secuti veteres theologi Gregorius Nyssenus, et Ioannes Damascenus, et secundum eos S. Thomas, praeter rationalem et superiorem animae partem, quae ratione et voluntate constat, duplicem in homine ponunt appetitum: alterum quem vocant concupiscibilem, alterum irascibilem (Arist. I Polit., Greg. Nyss. lib. IV Philos. c. 81, Damasc. lib. II Fide orthod. c. 12, S. Thom. I part. q. 81 art. 2 et 3). Qui quidem etsi homini cum brutis communes sint, multum tamen differunt in homine et in brutis. Siquidem in homine etsi per se rationales non sint, rationi tamen obtemperant, et ab ea regi possunt et debent, non quidem despotico, ut illi loquuntur, et absoluto dominatu, sed politico et civili. Quare vitia quae hic Auctor eisdem tribuit, non tam vitia dicenda sunt, quam naturales quaedam passiones aut inclinationes, quibus bene vel male uti possumus, nisi quatenus vel rationi recalcitrant, aut eam ad sua obiecta oblique trahunt. Sed de his vide S. Thomam 1-2 q. 22 et seq.] tripartitae definiant esse virtutis, necesse est ut aut [Tripartitam animae rationalis virtutem seu facultatem Ciaconius Graece in Vaticanis cod. ita inventam reposuit. Quem libenter secuti sumus, atque eo libentius quod D. Hieronymus easdem facultates seu potentias (addita tamen quarta) iisdem vocabulis Graecis expressas reliquerit, dum inter alias expositiones quatuor animalium apud Ezechielem (Cap. I) a diversis auctoribus traditas, hanc etiam refert: Plerique iuxta Platonem rationale animae et irascitivum et concupiscitivum, quod ille λογικόν et θυμικόν et ἐπιθυμητικόν vocat, ad hominem et leonem ac vitulum referunt; rationem, et cognitionem, et mentem, et consilium, eamdemque virtutem atque sapientiam in cerebri arce ponentes: feritatem vero, et iracundiam atque violentiam in leone, quae consistat in felle; porro libidinem, luxuriam et omnium voluptatum cupidinem in iecore, id est, in vitulo, qui terrae operibus inhaereat. Quartamque ponunt, quae super haec, et extra haec tria est, quam Graeci vocant συντήρησιν, quae scintilla conscientiae in Cain quoque pectore, postquam eiectus est de paradiso, non exstinguitur, etc. Ita Hieronymus ex Platonicorum doctrina; unde illa vocabula prodiere.] λογικόν, id est, rationabile, aut θυμικόν, id est, irascibile, aut ἐπιθυμητικόν, id est, concupiscibile eius, aliquo corrumpatur incursu. |
4 | Cum ergo aliquem ex his affectibus vis noxiae obsederit passionis, pro illius causis etiam vitio nomen imponitur. Nam si rationabilem eius partem vitiorum pestis infecerit, cenodoxiae, elationis, invidiae, superbiae, praesumptionis, contentionis, haereseos vitia procreabit. Si irascibilem vulneraverit sensum, furorem, impatientiam, tristitiam, acediam, pusillanimitatem, crudelitatem parturiet. Si concupiscibilem corruperit portionem, gastrimargiam, fornicationem, phylargyriam, avaritiam et desideria noxia terrenaque germinabit. |