monumenta.ch > Cassianus > 24 > 13
Cassianus, Collationes, 3, 24, XII. De utilitate operationis, et otii detrimento. <<<     >>> XIV. Interrogatio, unde nobis talium cogitationum error irrepserit?

Cassianus, Collationes, 3, 24, CAPUT XIII. Abbatis Macarii fabula de tonsoris mercede composita, ad illusiones diaboli cognoscendas.

1 Nam quod alios quoque salvare vos posse confiditis, et spe maioris lucri ad revisendam patriam festinatis, audite etiam super hoc quamdam [De Mecariis dictum hactenus.] abbatis Macarii fabulam, iucundissime atque aptissime figuratam, quam et ille cuidam similibus desideriis aestuanti, medicinam opportunissimae narrationis ingessit.
2 Erat, inquit, in civitate quadam peritissimus tonsor qui, [De denario et solido, quorum hic mentio, vide l. IV Instit. c. 14, et l. V c. 38.] denariis ternis unumquemque detondens, tenuem vilemque mercedem sui operis acquirendo, ex hac eadem quantitate necessaria suo victui quotidie comparabat; centumque denarios, expleta omni corporis cura, marsupio suo diebus singulis inferebat. Sed cum indesinenter hunc conderet quaestum, audivit in quadam longe posita civitate, singulorum solidorum singulos homines tonsori praebere mercedem. Quo ille comperto, Quamdiu ero, inquit, hac mendicitate contentus, ut trium denariorum stipem cum labore conquiram, cum possim illo pergens ingenti solidorum quaestu divitias congregare?
3 Itaque, sumens artis suae protinus instrumenta, expensis in sumptu omnibus quae hic multo tempore collecta servarat, ad urbem illam quaestuosissimam cum summo labore pervenit. Ubi cum, ea qua ingressus est die, secundum id quod compererat, ab unoquoque mercedem sui operis recepisset, ad vesperam se videns grandem solidorum numerum conquisisse, ad macellum laetus intendit, escas refectioni suae necessarias coempturus.
4 Quas cum coepisset magno solidorum pretio comparare, expensis in perexiguo victu universis quos acquisierat solidis, ne unius quidem denarii intulit lucrum. Cumque ita singulis diebus acquisitionem suam vidisset insumi, ut non solum nihil redigeret, sed vix ipsam quotidianae substantiae necessitatem posset explere, apud semetipsum recogitans, Revertar, inquit, ad civitatem meam, illumque repetam tenuissimum quaestum, ex quo mihi expleta omni corporis cura, quod ad sustentationem senectutis accresceret, quotidiana exuberantia conferebat.
5 Quod quamvis parvum videretur et tenue, non mediocrem tamen summam iugi pariebat augmento. Quaestuosior quippe mihi fuit ille nummorum quam iste solidorum imaginarius quaestus, ex quo non solum nihil exuberat quod recondam, sed etiam vix ipsa quotidiani victus necessitas sustinetur. Et idcirco rectius nobis est, hunc solitudinis huius tenuissimum fructum indirupta iugitate sectari, quem nullae saeculares curae, nullae mundanae distentiones, nulla cenodoxiae ac vanitatis arrodat elatio, nullae sollicitudines diurnae necessitatis imminuant. Melius est enim modicum iusto, super divitias peccatorum multas [Psal. XXXVI], quam affectare lucra illa maiora, quae etiamsi parata fuerint quaestuosissima conversione multorum, necessitate tamen mundanae conversationis et quotidianis distentionum diminutionibus absumentur. [Textus vulgatae edit: Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore et affictione animi. Cui simile illud Proverb. XVI: Melius est parum cum iustitia, quam multi fructus cum iniquitate.] Melior namque est, secundum sententiam Salomonis, pugillus unus cum requie, quam duo pugilli cum labore et praesumptione spiritus [Eccles. IV]. Quibus illusionibus atque dispendiis omnes admodum infirmos necesse est implicari qui cum etiam de sua salute sint dubii, ipsique adhuc magisterio atque institutione egeant aliena, [Respicit illud, quod superius (Cap. 1) dixerat Germanus: Insuper etiam spe inanium gaudiorum animum pascebamus, credentes fructum nos maximum percepturos de conversione multorum, qui velut nostro essent ad viam salutis exemplo, ac monitis dirigendi. Quam hic abbas vocat illusionem diabolicam, et merito. Nam et D. Bernardus serm. 64 in Cantica ad illa verba, Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineam (Cantic. II), docet hanc periculosissimam esse tentationem, quae instar vulpeculae monachos, alioqui proficientes, subinde decipit et spiritualem eorum profectum demolitur et evertit, quam his verbis egregie depingit: Iam vero proficientium sanctioribus studiis minime quidem se opponere contrariae virtutes (id est, daemones) aperte audent, sed solent ex occulto insidiari, quasi quaedam fraudulentae vulpeculae; specie quidem virtutes, re autem vitia. Quantos, verbi gratia, ingressos vias vitae, progressos ad meliora, super semitas iustitiae bene secureque proficiscentes et proficientes, fraude (proh dolor!) vulpium harum turpiter supplantatos expertus sum, et sero in se virtutum suffocatos plangere fructus! Vidi ego hominem currentem bene: ecce cogitatio: (quidni vulpecula fuit?) Quantum, inquit, bonum, quo solus fruor! Si essem in patria, possem utique impartiri fratribus, et cognatis, notis et amicis. Amant me, et facile acquiescerent suadenti. Utquid perditio haec? Vado illuc, et salvo multos ex illis, et me pariter. Nec verendum in loci mutatione. Etenim dum bene faciam, quid interest ubi? nisi quod illic procul dubio satius, ubi fructuosius degam? Quid plura? It, et perit miser, non tam exsul ad patriam, quam canis reversus ad vomitum. Et se perdidit infelix, et suorum acquisivit neminem. En una vulpecula, ista videlicet frustratoria spes, quam habuit in acquisitione suorum. Potes tu quoque per teipsum in teipso alias atque alias similes huic invenire seu advertere, si non negligas; vis tamen ut unam adhuc ostendam tibi? Interdum bene proficientis cuiuspiam cum sibi profusius aliquid supernae gratiae senserit irrorari, subit animum desiderium praedicandi, non quidem ad parentes et propinquos, iuxta illud: Continuo non acquievi carni et sanguini (Galat. I). Sed quasi purius, fructuosius, fortiusque, passim ad extraneos et ad omnes. Caute omnino. Sane timet propheticum incurrere maledictum: Si quae abscondito accepit frumenta, abscondat in populis (Proverb. XI); et contra Evangelium facere: Nisi quae in aure audivit, praedicaverit super tecta (Matth. X). Vulpes est, atque illa priore eo nocivior, quo occultior veniens. Sed capio tibi eam. Primus Moyses dicit: Non arabis in primogenito bovis (Deuter. XV). Hoc Paulus interpretans: Non Neophytum, inquit, ne in superbiam elatus incidat in iudicium diaboli (I Tim. III). Et rursum: Nec quisquam, inquit, sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron (Hebr. V). Item ipse: Quomodo praedicabunt, inquit, nisi mittantur (Rom. X)? Et scimus monachi officium esse non docere, sed lugere. Ex his similibusque collectis mihi texo rete, et capio vulpem, ne demoliatur vineam. Ex his nempe claret et certum est, quod publice praedicare, nec monacho convenit, nec novitio expedit, nec non misso licet. Porro contra haec tria venire, quanta conscientiae demolitio est! Ergo quidquid tale animo suggeratur, sive sit illud tua cogitatio, sive immissio per Angelum malum, dolosam agnosce vulpeculam, id est, malum sub specie boni. Haec D. Bernardus. Quibus consentanea videre est apud Cassianum lib. XI Instit. c. 14 et 15, ubi de vitio cenodoxiae agitur, quo monachi subinde ad praedicandum instigantur. Quibus accedit illa D. Hieronymi vulgata sententia quam et D. Bernardus spectavit: Monachus non doctoris, sed plangentis habet officium, ut vel se, vel mundum lugeat, et Domini pavidus praestoletur adventum (Apud Gratian. 16, q. 1). Caeterum haec omnia non eo dicta sunt, neque sic accipienda, quasi monachis vel illicitum sit, vel ab eorum instituto alienum (modo rite ac legitime suscipiatur et exerceatur), sanctae praedicationis officium. Nam ut recte Gratianus ad haec et similia SS. Patrum testimonia respondet, vel loquuntur Patres de monachis qui non erant clerici, sed laici, ut saepe dictum est, quibus iure interdicitur praedicare; vel distinguunt inter clericos et monachos ratione proprii officii, et status cuiusque, et ostendunt quid cuique ex proprio officio conveniat. Aliud enim convenit monacho ex eo quod monachus est, aliud ex eo quod clericus est: ex eo quod monachus est, sua et aliorum peccata deflendi habet officium; ex eo quod clericus est, docendi et pascendi populum. Ita Gratianus (Dist. 23, cap. Mulier; et 16, q. 1, cap. Adiicimus). Vel secundum alios prohibent monachos propria auctoritate vel potius temeritate, extra monasteria vagari, praetextu praedicationis aut alterius officii, aut sine auctoritate episcoporum et legitima institutione, vel commissione ecclesiastica, vel alia iuris concessione praedicandi munus aut alia ministeria ad curam animarum pertinentia affectare vel usurpare; vel denique eo spectant, ut doceant praedicandi officium monacho non esse appetendum aut ambiendum, et non nisi superioris iussione et legitima vocatione seu missione suscipiendum, et tam in eius susceptione quam exercitio, vulpeculam illam cenodoxiae summopere cavendam; cuius proprium est, teste D. Augustino (Reg. cap. 4), bonis quibusque operibus, praesertim honorariis et in publico exhibitis, insidiari, ut pereant; cum alia quaecumque iniquitas in malis operibus exerceatur, ut fiant (Vide D. Gregor. in Pastor. part. I, cap. 7, et part. III, cap. 26, et hom. 2 in Ezech). Ita D. Bernardus seipsum exponit, cum ait: Publice praedicare monacho non convenit (scilicet ratione sui status et monachatus); novitio sive neophyto (nimirum aetate, doctrina, perfectione) non expedit (ob periculum vanae praesumptionis et cenodoxiae); nec licet non misso, id est, non legitime vocato, et ad id muneris instituto (Bernard. ubi supra). In quam sententiam multa congerit Gratianus SS. Patrum elogia ac summorum pontificum et conciliorum decreta. E quibus est illud Bonifacii papae (Causa 16, q. 1, c. Sunt nonnulli), quod Benedictinos praecipue spectat: Sunt nonnulli nullo dogmate fulti, audacissimo quidem zelo magis amaritudinis, quam dilectionis inflammati, asserentes monachos, quia mundo mortui sunt, et Deo vivunt, sacerdotalis officii potestate indignos; sed omnino labuntur. Neque enim B. Benedictus, monachorum praeceptor almificus, huius rei aliquo modo fuit interdictor; sed eos saecularium negotiorum edixit expertes fore tantummodo. Quod quidem apostolicis documentis et SS. Patrum institutis non solum monachis, sed etiam canonicis maximopere imperatur. Nos vero tantorum Patrum exemplis edocti credimus a sacerdotibus monachis ligandi solvendique officium, Deo operante, digne administrari, si eos digne contigerit hoc ministerio sublimari. Haec Pontifex. Ex quibus concludit D. Thomas (2-2, q. 187, art. 1) non licere monachis et aliis religiosis, ratione sui status, praedicare, docere, baptizare, absolvere et alia huiusmodi facere: quia, inquit, status religionis non dat eis potestatem ista faciendi: posse tamen ista facere, si ordinem recipiant et iurisdictionem ordinariam, vel ex commissione aut privilegio, quale concessum est ordinibus mendicantium, quoad confessiones et praedicationem.] ad convertendos alios et regendos, diabolicis illusionibus instigantur; quique etiamsi potuerint lucri aliquid ex quorumdam conversione conquirere, impatientia sua atque inconditis moribus quidquid acquisierint perdunt.
6 Illud namque eis quod Aggaeus propheta describit, eveniet: Et qui mercedes congregat, mittet eas in sacculum pertusum (Aggaei I). Vere enim lucra sua in pertusum sacculum condit, qui quidquid per aliorum conversionem videtur acquirere, intemperantia cordis sui, et quotidiana animi distentione disperdit. Itaque fiet, ut dum uberiora lucra per aliorum credunt institutionem parare se posse, etiam sua correctione priventur. [Vulgata editio: Est quasi dives, cum nihil habeat; et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.] Sunt enim qui se divites ferunt, nihil habentes, et sunt qui se humiliant in multis divitiis [Prov. XIII], et [Textus vulg.: Melior est pauper et sufficiens sibi, quam gloriosus et indigens pane. Quod sic exponit Beda: Melior est idiota, et simplex idiota, qui, bona quae novit operans, vitam meretur in coelis, quam qui, clarus eruditione Scripturarum vel etiam doctoris functus officio, indiget pane dilectionis, id est charitate.] Melior est vir in ignobilitate serviens sibi, quam qui dignitatem sibi acquirit, et indiget pane [Prov. XII].
Cassianus HOME

bsb47266.237 csg575.153

Cassianus, Collationes, 3, 24, XII. De utilitate operationis, et otii detrimento. <<<     >>> XIV. Interrogatio, unde nobis talium cogitationum error irrepserit?
monumenta.ch > Cassianus > 24 > 13

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik