1 | Et ideo cum etiam nobis parentum praesidia non deessent, tamen hanc cunctis opibus praetulimus nuditatem, et quotidiana corporis alimenta nostris maluimus sudoribus praeparare quam secura parentum praebitione fulciri, laboriosissimae huic penuriae illam quam praedicas otiosam Scripturarum meditationem atque infructuosam lectionis instantiam postponentes; quam procul dubio libentissime sectaremur, si hoc esse utilius vel exemplis suis Apostolica tradidisset auctoritas, vel instituta seniorum salubriter praefinissent. |
2 | Noveris autem te etiam ex hoc non levius quam illo quo supra diximus affici detrimento: quia cum sis sani corporis ac robusti, stipe sustentaris aliena, quae iuste solis est debilibus attributa. Nam utique omne hominum genus absque illo tantum genere monachorum, quod secundum praeceptum Apostoli quotidianis manuum suarum laboribus vivit, [Agape a charitate nomen habet. Ἀγάπη enim Graecis dilectio sive charitas dicitur, a verbo ἀγαπάω, quod est amo, diligo. Sumitur autem hoc vocabulum apud veteres et Christianos scriptores duplici modo, generatim et speciatim: generatim pro charitatis officio seu eleemosyna aut subventione in proximos, praesertim pauperes, impensa, ut apud Tertullianum in lib. ad Martyres: Ipsam conversationem saeculi et carceris comparemus: si non plus in carcere spiritus acquirit quam caro amittit, immo, et quae iusta sunt, caro non amittit per curam Ecclesiae et agapen fratrum, id est, non desunt etiam martyribus in carcere constitutis quae necessaria sunt ad sustentationem corporis per curam et sollicitudinem Ecclesiae et agapen fratrum, id est, eleemosynas fidelium. Ita D. Cyprianus lib. III Testimon. cap. 3: Agapen, inquit, et dilectionem fraternam religiose et firmiter exercendam. Et abbas Ioseph collat. 16, c. 14: Hanc charitatem, quae ἀγάπη dicitur, possibile est omnibus exhibere. Hinc apud S. Ephrem frequens illa locutio ἀγάπας ποιεῖν. Erat enim phrasis priscorum Christianorum, cum alii alios convivio excipiebant, ut dicerent simul charitatem facere, pro eo, quod est simul cibum capere: qui loquendi modus etiam Italis aliisque nationibus et linguis usurpatur. Atque hoc modo sumitur agape hoc loco, cum dicitur agapen alienae opis, seu operationis exspectare, quisquis non, secundum Apostoli praeceptum (de quo alias [Lib. X Instit.] dictum est), quotidianis manuum suarum laboribus vivit. Nam idem est, agapen alienae operationis exspectare, ac stipe aliena sustentari, ut superius dixit: quo quidem modo dicit ipsos etiam reges agape, id est, ope et subsidio aliorum sustentari. Alias vero strictius sumitur agape pro coenula, seu conviviolo sancto, quod Christiani divites in primitiva Ecclesia, diebus praesertim solemnioribus, ex charitate pauperibus exhibebant: quod et apostolorum coepisse tempore testatur D. Clemens in epistola ad Iacobum fratrem Domini. Unde et Iudas apostolus in sua Canonica, eadem voce usus est: pro qua Latinus interpres reddidit epulas ἐν ταῖς ἀγάπαις ὑμῶν, in charitatibus vestris (Tertul. in Apol. c. 39), id est, in conviviis quae pauperibus refocillandis exhibetis. Hoc vero coenae seu convivii genus latius describit Tertullianus his verbis: De solo Christianorum triclinio retractatur; coena nostra de nomine rationem suam ostendit: vocatur ἀγάπη id quod penes Graecos dilectio est; quantiscumque sumptibus constet, lucrum est pietatis nomine facere sumptum: siquidem inopes quoque refrigerio isto iuvamus. Si honesta causa est convivii, reliquum ordinem disciplinae de causa aestimate, quid sit de religionis officio. Nihil vilitatis, nihil immodestiae admittit. Non prius discumbitur quam oratio praegustetur. Editur quantum esurientes capiunt; bibitur quantum pudicis est utile; ita saturantur, ut qui meminerint etiam per noctem adorandum Deum sibi esse; ita fabulantur, ut qui sciant Deum audire, etc. In concilio Gangrensi temporibus Constantini habito adversus huiusmodi agaparum contemptores legitur hoc decretum: Si quis despicit eos, qui fideliter agapes, id est, convivia pauperibus exhibent et propter honorem Dei convocant fratres, et noluerit communicare huiusmodi vocationibus, anathema sit. D. Augustinus lib. XX contra Faustum cap. 20: Agapes, inquit, nostrae pauperes pascunt, sive frugibus, sive carnibus. Porro cum tempore D. Hieronymi nonnullae viduae divites iactantiae potius et ostentationis quam charitatis et pietatis causa haec facerent, idcirco eas reprehendens Hieronymus in epistola ad Eustochium scribit: Cum manum egenti porrexerint, buccinant; cum ad agapen vocaverint, praeco conducitur. Ita D. Hieronymus, nimirum alludens ad illud Matthaei VI: Cum facis eleemosynum, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis. Verum de his plura apud Baronium videre est tomo primo Annalium (Anno 57), ubi docet triplici ex causa solere huiusmodi agapas celebrari: in quarum locum successit, quam hodie mensam pauperum dicimus: quam et alio nomine diaconiam olim nuncupatam fuisse superius annotavimus (Collat. 21, cap. 1 et 8).] agapen alienae operationis exspectat. Unde non solum eos, qui semetipsos, vel parentum facultatibus, vel famulorum laboribus, vel fundorum suorum fructibus gloriantur, sed ipsos etiam reges mundi huius, agape certum est sustentari. |
3 | Hoc denique maiorum nostrorum definitio habet: Quidquid ad necessitatem quotidiani victus insumitur, quod opere manuum nostrarum effectum partumque non fuerit, ad agapen referri debere sanxerunt, secundum Apostolum, qui otiosis penitus interdicens opem largitatis alienae, Qui, inquit, non operatur nec manducet [II Thess. |