monumenta.ch > Cassianus > 9
Cassianus, Collationes, 3, 24, VIII. Responsio quomodo non omnibus conveniant omnia. <<<     >>> X. Interrogatio, an obsit monacho si a parentibus necessaria ipsi suggerantur?

Cassianus, Collationes, 3, 24, CAPUT IX. Abbatis Apollo mortificatio.

1 Ut vero ad certum districtionis examen vestrarum virium quantitatem metiri congrua aestimatione possitis, cuiusdam vobis senis, id est, [De hoc alias dictum (Collat. 2 cap. 13). Palladius eodem vocabulo utitur, ut indeclinabili: Vidimus, inquit, in solitudine virum, Apollo nomine, qui monasteria habebat super montem; erat enim Pater monachorum circiter quingentorum, qui erat valde clarus et celebratus in Thebaide, erantque eius magna opera, et magnas virtutes per eum faciebat Dominus; et plurima signa, et admirabilia per eum efficiebantur, etc. Sozomenus de monachis in Thebaide degentibus agens: In istorum, inquit, numero Apollo quoque fuit, qui vixit in Thebaide. Hic cum pubescere inciperet, vitae monasticae se dicavit. Qui cum in solitudine ad quadraginta annos vixisset, divino oraculo iussus, speluncam ad radices montis cuiusdam locis ab hominibus habitatis vicini occupavit. Qui etiam prae miraculorum multitudine, brevi magnam nominis celebritatem est consecutus, et quamplurimis praefuit monachis. Nam tam utilibus ad vitam disciplinis utebatur, ut multos alliceret, etc. (Sozom. l. VI cap. 29, Niceph. lib. XI cap. 34, Pallad. in Lausiac. c. 25).] abbatis Apollo factum breviter indicabo, ut si vos intimum vestri cordis examen huius proposito atque virtuti haud inferiores esse censuerit, absque iactura profectus vestri professionisque periculo, patriae inhabitationem ac parentum viciniam praesumatis: certi quod districtionem humilitatis huius, quam vobis in hac provincia non solum voluntas, sed etiam necessitas peregrinationis, extorquet, propinquitatis affectus aut locorum oblectatio non possit evincere.
2 Ad hunc igitur quem praediximus senem, cum germanus suus intempesta nocte venisset, implorans ut, de monasterio suo paulisper egressus, ad evellendum bovem, quem coeno palustri eminus inhaerere flebiliter querebatur, ei esset auxilio, quia eum solus nequaquam posset eruere, abbas Apollo pertinaciter obsecranti: Cur, ait, iuniorem fratrem nostrum, quem praeteriens propiorem quam me habueras, non rogasti? Cumque ille, eum mortem olim sepulti fratris oblitum et ex nimia continentiae ac solitudinis iugitate velut impotem mentis existimans, respondisset: Quemadmodum poteram de sepulcro eum qui ante annos quindecim obiit, invocare?
3 Abbas Apollo: [Celebre dictum etiam in iure canonico: Monachos mundo mortuos esse; praesertim in decreto Eugenii papae apud Gratianum (2, q. 7, cap. Placuit, et c. Nullus, et 26, q. 1, c. Placuit, et cap. Sunt nonnulli), ubi ait: Monachus sit claustro suo contentus, quia sicut piscis sine aqua caret vita, ita monachus sine monasterio. Sedeat itaque solitarius, et taceat, quia mundo mortuus est, Deo autem vivit. Sed et Cassianus idipsum sub hominis crucifixi similitudine confirmans lib. IV Institut. cap. 34: Abrenuntiatio, inquit, nihil est aliud quam crucis ac mortificationis indicium. Ideoque noveris (professum monachum alloquitur) hodierno die te huic mundo, et actibus eius ac desideriis esse defunctum; teque, secundum Apostolum, mundo huic esse crucifixum, tibique hunc mundum. Considera ergo conditiones crucis, sub cuius te deinceps sacramento oportet in hac luce versari; quia iam tu non vivis, sed ille vivit in te qui est crucifixus pro te, etc. Et c. seq.: Ita nos, inquit, timore Domini crucifixos oportet his omnibus, id est, non solum carnalibus vitiis, verum etiam ipsis elementis mortuos esse. Vide Palladium Lausiaca 83, ubi abbas Serapion probavit monialem quamdam non esse vere mortuam mundo, ut ipsa iactabat; sed mirabili, nescio an imitabili exemplo.] Ignoras ergo, ait, me quoque ante annos viginti huic mundo fuisse defunctum, nullaque iam posse de huius cellae sepulcro, quae ad praesentis vitae pertineant statum, tibi conferre solatia? quem in tantum Christus ab intentione mortificationis arreptae vel modicum ad extrahendum bovem tuum non patitur relaxari, ut ne brevissimi quidem momenti inducias pro patris indulserit sepultura [Luc. VII], quae multo utique celerius, honestius et religiosius fuerat exhibenda. Rimamini itaque nunc arcana pectoris vestri, prudenterque coniicite an talem etiam vos iuxta parentes vestros districtionem mentis iugiter retentare possitis.
4 Cumque vos in hac animi mortificatione consimiles eidem senseritis, tum demum scitote parentum fratrumque viciniam vobis quoque similiter noxiam non futuram; ut scilicet eis, quamvis in proximo constitutis, velut mortuos vos esse credatis, ita ut nec illos vestris foveri solatiis nec vos illorum sinatis obsequiis relaxari.
Cassianus HOME

bsb47266.231 csg575.148

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik