monumenta.ch > Cassianus > 8
Cassianus, Collationes, 3, 24, VII. Interrogatio cur obesse nobis parentum vicina habitatio putaretur, quae in Aegypto consistentibus non obesset? <<<     >>> IX. Abbatis Apollo mortificatio.

Cassianus, Collationes, 3, 24, CAPUT VIII. Responsio quomodo non omnibus conveniant omnia.

1 Abraham: Nonnumquam mala ex bonis rebus sumi videmus exempla. Nam si eadem quis agere non eodem affectu atque proposito aut dissimili virtute praesumpserit, profecto exinde laqueum deceptionis et mortis incurrit, unde aliis aeternae vitae fructus acquiritur. Quod ille quoque manu fortis puer, bellicosissimo illi giganti in certamine comparatus, haud dubie pertulisset, si virilibus [Lips. in marg. viribus] atque fortissimis Saulis armis fuisset indutus: et quibus aetas robustior innumerabiles catervas hostium prostravisset, haec indubitatam primaevo potuerunt inferre perniciem, nisi prudenti discretione congrua adolescentiae suae armorum genera delegisset, et [Verba historiae sacrae (I Reg. XVII): Induit Saul David vestimentis suis, et imposuit galeam aeream super caput eius, et vestivit eum lorica. Accinctus ergo David gladio eius super vestem suam, coepit tentare si armatus posset incedere, non enim habebat consuetudinem. Dixitque David ad Saul: Non possum sic incedere, quia non usum habeo. Et deposuit ea, et tulit baculum suum, quem semper habebat in manibus, etc. Hoc exemplo, aliisque rationibus et comparationibus pulcherrimis docet hic Auctor non omnia omnibus convenire, et unicuique metiendas suas vires, ne quid temere et inconsulto aggrediatur quod praestare non valeat.] adversus hostem teterrimum non lorica et clypeo, quibus caeteros videbat instructos, sed illis quibus ipse dimicare poterat, telis fuisset armatus [I Reg. XVII]. Quamobrem mensuram virium suarum convenit unumquemque nostrum diligentius ante pensare, atque ad eius modulum arripere quam libuerit disciplinam; quia quamvis omnes utiles sint, tamen aptae cunctis cunctae esse non possunt.
2 Non enim quia bona est ἀναχώρησις, universis eam congruam comprobamus. A multis enim non solum infructuosa, sed etiam perniciosa sentitur. Nec quia institutionem coenobiorum vel curam fratrum sanctam atque laudabilem merito profitemur, idcirco ab universis eam expetendam esse censemus.
3 Ita etiam xenodochii uberrimus fructus est, sed ab omnibus expeti sine patientiae non potest detrimento. Proinde primum regionis vestrae atque huius inter se pensanda sunt instituta; deinde vires hominum iugi vel virtutum vel vitiorum assiduitate collectae, diversa invicem lance trutinandae. Fieri etenim potest ut quod alterius gentis homini arduum atque impossibile est, hoc aliis insita consuetudo quodammodo verterit in naturam: sicut nationes quaedam ingenti plagarum diversitate disiunctae magnam vim frigoris vel ardorem solis absque corporis perferunt tegumento, quae utique alii illam coeli inclementiam non experti, quantivis roboris fuerint, sustentare non possunt.
4 Ita etiam vos qui summo animi et corporis nisu, in hac regione dumtaxat, quasi naturam patriae vestrae in multis impugnare conamini, diligenter expendite, utrum in illis torpidis [Lips. in marg. turbidis] (ut fama est) regionibus, et velut frigore nimiae infidelitatis obstrictis, hanc (ut ita dixerim) nuditatem sustentare possitis.
5 Nostris enim istam propositi fortitudinem naturaliter quodammodo indidit sanctae conversationis antiquitas, quorum si constantiae atque virtuti pares esse vos cernitis, viciniam parentum fratrumque vestrorum similiter fugere non debetis.
Cassianus HOME

bsb47266.229 csg575.148

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik