monumenta.ch > Cassianus > 7
Cassianus, Collationes, 3, 24, VI. Quo pacto monachus cogitationes custodire debeat, similitudine demonstrat. <<<     >>> VIII. Responsio quomodo non omnibus conveniant omnia.

Cassianus, Collationes, 3, 24, CAPUT VII. Interrogatio cur obesse nobis parentum vicina habitatio putaretur, quae in Aegypto consistentibus non obesset?

1 Germanus: Satis utili ac necessario praecipitur instituto hoc operum genus quod intra cellam exerceri potest. Etenim non solum exemplo beatitudinis vestrae apostolicarum virtutum imitatione fundata, verum etiam experientiae nostrae testimoniis commoditas huius rei nobis saepe comperta est. Sed parentum vicinia quam nec vos nimium respuistis, cur tantopere a nobis debeat vitari, non satis claret. Cum enim vos in omni perfectionis via irreprehensibiliter incedentes, non solum propriis residere regionibus, sed nec longe a viculis suis quosdam recessisse cernamus; cur id quod vobis noxium non est, nobis putetur adversum?
Cassianus HOME

bsb47266.229 csg575.148