monumenta.ch > Cassianus > 6
Cassianus, Collationes, 3, 24, V. Quod evagatione corporis gravetur magis quam relevetur cordis anxietas. <<<     >>> VII. Interrogatio cur obesse nobis parentum vicina habitatio putaretur, quae in Aegypto consistentibus non obesset?

Cassianus, Collationes, 3, 24, CAPUT VI. Quo pacto monachus cogitationes custodire debeat, similitudine demonstrat.

1 Quamobrem ita monachi omnis intentio in unum semper est defigenda, cunctarumque cogitationum eius ortus ac circumitus in idipsum, id est, ad memoriam Dei strenue revocandi; velut si quis [De abside seu apside mihi placet Ciaconii annotatio, quam nec suo honore fraudare velim, nec lectori invidere, additurus tamen si quid praeterea aliunde occurrerit. Absis, inquit, ἀψίς Graece fornicem, sive arcum significat. Dio.: ἀψίστε τροπαιοφόρος ᾠκοδομήθη, id est, fornix, sive arcus triumphalis erectus fuit. D. Hieronymus in epist. ad Ephes. lib. II: Numquid coelorum circulos, quos philosophi sphaeras vocant, transiens atque transcendens stetit in summo coeli fornice, et ut ipso verbo utar, apside? Significat etiam testudinem, aut cameram in hemispherii formam constructam. Hesichius namque et Suidas ἀψίδας esse καμάρας tradunt. Plinius pro planetarum orbibus aliquoties usurpat lib. II. Porro ita Cassianus hoc loco absidis cameram dixit, ut alibi (Lib. V Inst. cap. 24, et collat. 21 cap. 29) stationem ieiunii, cum statio idem sit quod ieiunium, ut absis et camera. Haec Ciaconius. Isidorus absidam vocat (Etym. lib. XV cap. 8): Absida, inquit, Graeco sermone, Latine interpretatur lucida, eo quod lumine accepto per arcum resplendeat. Sed utrum absidam an absidem dicere debeamus, hoc verbi genus ambiguum quidam doctorum existimant. Caelius Rhodig. lib. XXVIII: Absidas Graeci dicunt, quos Latini arcus surrigi imperatoribus solitos. Sed et pontium fornices eodem censentur nomine. Onuphrius (Antiq. Lect. cap. 10) in interpretatione vocum eccles.: Absis, inquit, sive apsis est curvatura rotae, id est, lignum super rotas tenens scalas, vel in quo figuntur radii, vel ligneus rotae circulus; quo significatu alii primam aspirant, sic, hapsis ab ἅπτειν, id est, a tangendo, quod ea pars, cum rota volvitur, terram contingat. Hoc etiam nomine significatur fornicis curvatura, et aliquando integra fornix. Hinc ecclesiastici scriptores, quam nos ecclesiarum tribunam vocamus, hapsidem vocant. Ita Onuphrius.] absidis cameram volens in sublime concludere, subtilissimi illius centri lineam iugiter circumducat, ac secundum certissimam normam omnem rotunditatis parilitatem et structurae colligat disciplinam.
2 Qui vero eam absque illius medietatis examine consummare, quamvis summa artis aut ingenii praesumptione, tentaverit, impossibile est ut aequalitatem circumitus illius sine errore custodiat; aut quantum verae rotunditatis pulchritudini errando subtraxerit, solo deprehendat aspectu, nisi ad illum indicem veritatis semper recurrens, atque eius arbitrio interiorem operis sui ambitum exterioremque castigans, tam excelsae magnitudinis molem unius puncti lege concludat.
3 Ita etiam mens nostra nisi solam Domini charitatem, velut centrum immobiliter fixum, per universa operum molitionumque nostrarum momenta circumagens, probabili (ut ita dixerim) circino charitatis omnium cogitationum vel aptaverit vel repulerit qualitatem, nequaquam structuram illius artificii spiritalis, [Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui, ait Apostolus. Vide S. Thomam in Commentario.] cuius Paulus est architectus [I Cor. III], probabili arte molietur, nec pulchritudinem domus illius possidebit, quam beatus David in corde suo Domino cupiens exhibere, Domine, inquit, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae [Psalm. XXV]; sed indecoram in corde suo atque indignam Spiritu sancto domum, continuoque lapsuram, imprudenter attollet, non glorificandus beati cohabitatoris hospitio, sed ruina constructionis suae lugubriter opprimendus.
Cassianus HOME

bsb47266.227 csg575.148

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik