1 | Et idcirco ei qui de interioris hominis puritate pervigilem sollicitudinem gerit, [Docet cuiusmodi loca solitariis et contemplativis sint deligenda, nempe solitaria et ab hominum frequentatione remota (Vide Bell. l. II de Monachis cap. 39). Cum enim finis solitariae vitae sit contemplatio Dei rerumque coelestium, ut patet collat. 19, quae est de fine vitae anachoreticae et coenobiticae; medium autem ad contemplationem omnium optimum sit habere animum collectum et quietum; certe huic potissimum deservit solitudo, quae strepitum omnem rerum, quibus animus distrahi possit, procul arcet. Hinc Dominus et Salvator noster oraturus in montes et desertum secedere solebat, teste evangelista (Luc. V). Moysi quoque cum Deus loqui vellet, iussit ut solus ascenderet in montis verticem et caliginem intraret (Exod. XXIV), nimirum ut nihil videre posset quod animum eius a Deo avocaret. Immo hoc adeo verum esse scribit D. Hieronymus ubi supra, ut ea de causa multi philosophi naturae ductu loca deserta, inculta, immo et corporibus noxia et insalubria sibi ad philosophandum et contemplandum delegerint, et nonnulli etiam oculos sibi effoderint. Et alibi scribit (In locis Hebr) cellulas eremitarum in planis vallium arduis et praeruptis montibus vallatarum collocari solitas; ut quo corpora deprimerentur humilius, eo altius animi attollerentur. Huc etiam spectat illud Poetae: Carmina secessum scribentis et otia quaerunt. Quod de omni studio et theoria dici potest.] expetenda sunt loca quae mentem eius nulla ad culturae distentionem ubertatis suae fecunditate sollicitent, nec de cellulae fixa atque immobili statione perturbent, atque ad aliquod [Id est, quod sub dio, vel, ut infra exponit, sub aerea inanitate fieri debeat. Sic collat. 19 (Cap 1) atrium dixit subdivale, id est, sine tecto, nudoque sub aere.] subdivale opus prodire compellant, et ita, velut in apertum effusis cogitationibus, omnem mentis directionem ac subtilissimum certe illius destinationis intuitum per diversa dispergat, quae a nemine prorsus, quamvis sollicito ac vigilanti, vel caveri poterunt, vel videri, nisi qui animum suum atque corpus iugiter intra parietum septa concluserit; ut ita quis, velut piscator egregius, victum sibi apostolica arte prospiciens in tranquillissimi cordis sui profundo, agmina cogitationum natantia intentus atque immobilis captet; et tamquam de prominenti scopulo curiose profunda prospectans, quas ad se homo attrahere debeat, salutari, quas vero tamquam malos ac noxios pisces negligat ac refutet, sagaci discretione diiudicet. |