monumenta.ch > Cassianus > 2
Cassianus, Collationes, 3, 24, PRIMUM. <<<     >>> III. De qualitate locorum quae ab anachoretis expeti debeant.

Cassianus, Collationes, 3, 24, CAPUT II. Quomodo nostros senex patefecerit errores.

1 Necdum vos desideriis renuntiasse mundanis, [Ex his verbis elicitur ratio cur hanc collationem de mortificatione Cassianus inscripserit, quod nimirum de mortificandis affectibus et desideriis, quibus adhuc se teneri et vehementer laborare superius patefecerant, arrepta hac occasione sermonem instituerit abbas Abraham, et hanc eis mortificationem passionum, seu affectuum, praesertim erga parentes, et propinquos carnales, et mundanos, gravi oratione commendarit. De qua mortificatione egregie inter alios tractat Ioann. Buzaeus societatis Iesu theologus in suo Panario, et vitiorum Antidoto lectissimo et utilissimo; ex quo haec pauca depromere visum est lectori commodum, et huic loco necessarium: Primo, inquit (Verbo Immortificatio), considera quid sit proprie mortificare passiones animi, et facile intelliges quid sit immortificatio earum. Mortificas siquidem illas, cum perturbationes animi, v. g. irae, vel odii, simul atque exortae fuerint domas; cum carnis cupiditatem ad cibum vel potum immoderatum pronae coerces; cum iudicium voluntatemque propriam sponte subiicis alienae. Nam sicut homo occisus, vel mortuus, etiamsi contumeliis laudibusve afficiatur, nullum moeroris vel gaudii iudicium praebet; ita homo vere mortificatus, etiamsi multis incommodis iniuriisve afficiatur, nullum signum irae vel impatientiae prodit, immo magnam aliquando ex illis capit voluptatem. Perfectissime autem mortificabis passiones illas, si non modo cupiditates carnis et sensuum coerceas in illicitis, hoc est, in iis quae lege divina vel humana sunt vetita, sed etiam in licitis; ut si a licitis cibis, potu, somno, lecto, recreatione, aliisque corporis commodis, quod est omnium religiosorum aliorumque Dei servorum proprium, aliquid tibi subtraxeris. De quibus B. Augustinus in libro de Fide ad Petrum ita scripsit (Cap. 3, 14, 42): Humiles servi Christi, qui cupiunt Domino suo sine impedimento absque animi noxia cogitatione servire, coniugia omnino non appetunt, et a carnibus et vino abstinent, in quantum corporis valetudo permittit; non quia peccatum est aut coniugem habere aut vinum carnesve percipere, sed quia mundioris vitae instituta sectantur, et corpora castigare volunt. Et S. Gregorius in quarto Dialog. (Cap. 11) agens de sancto quodam presbytero, qui ad tuendam castitatem etiam piis et religiosis feminis aditum ad se negabat: Habent quippe, inquit, sancti viri hoc proprium, quo semper ab illicitis longe sint, a se plerumque etiam licita abscindant. Immortificationis itaque morbo laborat qui suis passionibus animi cupiditatibusque carnis, sive in illicitis, sive licitis, facile obsequitur et indulget. Haec ille. Caetera, si mihi credit pius lector, apud ipsum viderit, et vidisse non pigebit. Porro de mortificatione affectuum carnalium erga parentes et consanguineos, de qua proprie ac peculiariter agitur in hac collatione, habes insigne exemplum apud Cassianum lib. V Institut. cap. 29, in Machete sene monacho, cui cum aliquando epistolae patris eius ac matris, amicorumque multorum de provincia Ponti transmissae fuissent, accipiens grandem fasciculum litterarum, diuque apud semetipsum volvens dixit: Quantarum cogitationum causa erit mihi istarum lectio, quae me vel ad inane gaudium, vel ad tristitias infructuosas impellent! Quantis diebus horum recordatione, qui scripserunt, intentionem pectoris mei a proposita contemplatione revocabunt! et haec volvens in suo pectore, non solum nullam resolvere epistolam definivit, sed ne ipsum quidem fasciculum resignare: ne scilicet eorum qui scripserant, vel nomina recensendo, vel vultus recordando, a spiritus sui intentione cessaret. Itaque ut eum constrictum acceperat, igni tradidit cremandum: Ite, inquiens, cogitationes patriae, pariter concremamini, nec me ulterius ad ea quae fugi revocare tentetis. Haec ibi.] nec mortificasse concupiscentias pristinas, cogitationum vestrarum prodit infirmitas. Nam sicut desidiam cordis vestri desideriorum vestrorum pervagatio protestatur, hanc peregrinationem ac parentum absentiam, quam mente potius suscipere debuistis, carne tantummodo sustinetis.
2 Sepulta enim haec omnia ac de cordibus vestris evulsa penitus iam fuissent, si vel rationem ipsius abrenuntiationis, vel principalem solitudinis causam, in qua consistimus, coepissetis. Ideoque vos illa otii aegritudine sentio laborare quae in Proverbiis ita notatur, [Citatur eadem sententia ex versione LXX lib. X Instit. cap. 21. Pro qua in Vulgata editione habemus: Vult, et non vult piger (Prov. XXIII). Ubi D. Hieronymus, vel Beda, apposite ad hunc locum: Recte pigri vocabulo denotatur qui vult regnare cum domino, et non pati cum eo: delectant praemia, cum pollicentur, deterrent certamina cum iubentur. De quo Iacobus ait: Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis (Iac. I). Et filius Sirach: Vae peccator terram ingredienti duabus viis (Eccles II).] In desideriis est omnis otiosus, et iterum: Desideria occidunt pigrum (Proverb. XXI). Nam et nobis poterant haec quae commendastis carnalium commodorum non deesse compendia, si credidissemus ea nostro convenire proposito, aut talem ex illis amoenitatum voluptatibus fructum nobis iudicassemus posse conferri, qualis iste est qui de hoc locorum squalore et corporis contritione conquiritur.
3 Nec sumus ita parentum solatio destituti, ut desint qui de suis substantiis sustentare nos gaudeant, nisi nobis illa sententia Salvatoris occurrens, quidquid ad fotum huius pertinet carnis excluderet, qua dicitur, Qui non reliquerit sive oderit patrem, et matrem, et filios, et fratres, non potest meus esse discipulus (Lucae XIV). Quod si parentum quoque essemus praesidio destituti, certe vel potentum mundi istius obsequia deesse non possent, qui promptissima largitate necessitatibus nostris cum omni gratiarum actione subministrare gauderent, quorum munificentia sustentati, parandi victus sollicitudine careremus, nisi nos vehementer illa prophetica maledictio deterreret; nam Maledictus, inquit, homo qui ponit spem suam in homine [Ierem. XVII]; et, Nolite confidere in principibus [Psal. CXLV]. Potuimus etiam cellulas saltem nostras super Nili fluminis alveum collocantes, aquam habere pro foribus, [Ita illi sancti eremitae et monachi Aegyptii, cum possent vel ad Nili ripas, vel aliis in locis commodioribus sedes figere, ubi e proximo aquam suis usibus necessariam haurirent; tamen macerandi et castigandi corporis studio, loca potius arida, inaquosa et a fluminibus remotiora sibi ad habitandum deligebant, unde aquam longius petere et suis humeris ad suas cellulas aut monasteria deferre cogerentur. Sic Palladius inter alias abbatis Moysis austeritates: Post haec, inquit, aliam sibi suggessit rationem asperae vitae agendae Egrediens hic pugil Satanae (varie enim cum eo decertavit) noctibus abibat ad cellas monachorum qui se exercendo consenuerant in laboribus, et per se aquam non poterant amplius importare; et accipiens hydrias, eis nescientibus, illas aqua implebat. Habent enim in illis locis aquam certa distantem longitudine; alii quidem ad duos lapides, alii vero ad quinque, alii vero ad dimidium. Sozomenus idem narrans haec postrema verba sic exponit (Lib. VI cap. 29): Res erat valde laboriosa; nam locus unde aquam hauriebant ab aliis decem stadia, viginti ab aliis, ab aliis amplius triginta abfuit. Cassianus denique lib. V Institut. cap. 36: Tanta, inquit, ipsius aquae penuria constringuntur, ut tali eam diligentia scrupuloque dispensent, quali nemo frugalissimorum speciem pretiosissimi vini conservat et parcit. Tribus namque millibus, vel eo amplius, eam de praedicti fluminis alveo necessariis usibus advehunt; quod tantum intervallum arenosis divisum montibus, laboris difficultate gravissima duplicatur. Sic ipse. Quantum vero meriti ac mercedis apud Deum hoc labore spontaneo sibi compararint, in Vitis Patrum hoc exemplo declaratur (Lib. V libello 7): Senex quidam sedebat in eremo, qui longe habebati aquam a cella sua per duodecim millia; ubi dum semel iret haurire aquam, defecit, et dixit: Quid necesse est ut hunc laborem patiar? Venio, et habito circa aquam hanc. Et cum hoc dixisset, conversus vidit quemdam sequentem se et numerantem vestigia sua. Interrogavit autem eum, dicens: Quis es tu? Et ille dixit: Angelus Domini sum, et missus sum numerare vestigia tua, et dare tibi mercedem. Quod cum audisset senex, forti animo factus promptior, et adhuc longius posuit cellam suam ab aqua illa. Haec ibi.] ne eam a quatuor millibus passuum nostris cogeremur deferre cervicibus, nisi nos ad tolerantiam laboris istius indefessos beatus Apostolus reddens, hoc iugiter animaret eloquio: Unusquisque, inquiens, propriam mercedem accipiet secundum suum laborem [I Cor. III]. Nec ignoramus esse nonnulla in regionibus nostris amoena secreta, in quibus pomorum copia, et hortorum gratia, vel ubertas, necessitatem victus nostri minimo labore corporis expedirent; nisi impingendam nobis illam exprobrationem quae ad illum in Evangelio directa est divitem, vereremur: Quia recepisti consolationem tuam in vita tua (Lucae XVI). [Sic D. Hieronymus lib. II in Iovinianum (Cap. 7), postquam multis ostendit solitudinem contemplationi magis consentaneam et necessariam: His, inquit, rationibus invitati multi philosophorum reliquerunt frequentias urbium, et hortulos suburbanos, ubi ager irriguus et arborum comae, et susurrus avium, fontis speculum, rivus immurmurans, et multae oculorum auriumque illecebrae; ne per luxum et abundantiam copiarum animae fortitudo mollesceret, et eius pudicitia constupraretur. Inutile quippe est crebro videre per quae aliquando captus sis, et eorum te experimento committere quibus difficulter careas. Nam et Pythagoraei huiuscemodi frequentiam declinantes, in solitudine et desertis locis habitare consueverant. Platonici quoque et Stoici in templorum locis et porticibus versabantur, ut admoniti augustioris habitaculi sanctitate, nihil aliud quam de virtutibus cogitarent Sed et ipse Plato cum esset dives, et thoros eius Diogenes lutatis pedibus conculcaret, ut posset vacare philosophiae, elegit Academitam villam ab urbe procul non solum desertam, sed et pestilentem; ut cura et assiduitate morborum libidinis impetus frangeretur, discipulique sui nullam aliam sentirent voluptatem, nisi earum rerum quas discerent. Quosdam legimus effodisse sibi oculos, ne per eorum visum a contemplatione philosophiae avocarentur. Unde et Crates ille Thebanus proiecto in mare non parvo auri pondere: Abite, inquit, pessum, malae cupiditates: ego vos mergam, ne ipse mergar a vobis. Quod si quis existimat et abundantia ciborum, potionumque se perfrui, et vacare posse sapientiae, hoc est, et versari in deliciis, et deliciarum vitiis non teneri, seipsum decipit; cum enim ab his remoti saepe capiamur naturae illecebris, et cogamur ea cupere quorum copiam non habe us, quanto magis si circumdati retibus voluptatum esse nos liberos arbitremur! Sensus noster illud cogitat quod videt, audit, odoratur, gustat, attrectat; et ad eius rei trahitur appetitum, cuius capitur voluptate; quod mens videat, et mens audiat, et quod nec audire quidpiam, nec videre possimus, nisi sensus in ea quae cernimus et audimus fuerit intentus. Haec eleganter et aptissime D. Hieronymus, religiosis omnibus et contemplativis apprime consideranda.] Sed despectis illis omnibus et cum universa mundi huius voluptate contemptis, his tantum squaloribus delectamur, universisque deliciis horrendam solitudinis istius praeferimus vastitatem, neque huic arenarum amaritudini quantasvis uberis glebae divitias comparamus, non temporalia huius corporis lucra, sed aeterna spiritus emolumenta sectantes. Parum est enim renuntiasse monachum semel, id est, in primordio conversionis suae contempsisse praesentia, nisi eis quotidie renuntiare perstiterit.
4 Usque in finem namque huius vitae illud nobis dicendum est cum propheta, Et diem hominis non desideravi, tu scis [Ierem. XVII]. Unde et Dominus in Evangelio: Si quis vult, inquit, post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me (Lucae IX).
Cassianus HOME

bsb47266.222 csg575.148

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik