1 | Quarta atque vicesima ista collatio [Hunc illum abbatem Abraham esse existimo, cuius insigne encomium habetur collatione 15 cap. 4 et 5, ubi duo miracula curationum ab eo patrata narrantur; qui et παῖς, id est, puer, pro simplicitate et innocentia cognominatus ibidem dicitur; quem quidem alium esse ab illo S. Abraham, sive Abramio Syro, cuius vitam et res gestas B. Ephrem conscripsit, multis indiciis et argumentis ibidem ostendi. Porro anceps et ambigua mihi coniectura est num ille sit Abraham, vel Abramius etiam Aegyptius, de quo Palladius haec tantum refert (Lausia. 105): Fuit quidam Abramius genere Aegyptius, qui vitam asperrimam et maxime agrestem egit in solitudine. Is animo sauciatus ab intempestiva persuasione, veniens in ecclesiam contendit cum presbyteris dicens: Noctu a Christo ordinatus sum presbyter, suscipite me ut sacerdotem. Patres cum abduxissent eam a solitudine, et ad vitam deduxissent crassiorem et magis indifferentem, curarunt eum a superbia deducentes eum ad cognitionem suae imbecillitatis, illusum a daemonibus. Haec Palladius. Fuit alius quidam S. Abraham Arvernas, de quo Sidonius Apollinaris insigne carmen edidit (Lib. VII cap. 17); et meminit Gregorius Turonensis l. II Histor. c. 21, et Martyrologium Rom. 17 kalend. Iulii. Denique Theodoretus duos alios anachoretas Abrahamos, dictos commemorat (Histor. lib. IV cap. 26, et in Hist. Reg. cap. 17). At de his hic non agitur.] abbatis Abrahae, Christo favente, producitur, omnium seniorum traditiones concludens, qua vestris orationibus consummata, illorum viginti quatuor seniorum, qui in sanc a Apocalypsi [Apoc. |
2 | Et necesse est ut ad auctorem bonorum omnium muneris sui merita referantur, cui hoc ipso debetur amplius, quo magis solvitur. Igitur ad hunc Abraham cogitationum nostrarum impugna ionem anxia confessione detulimus, quia ad repetendam provinciam nostram, atque [Parentum nomine, quamvis proprie pater et mater significentur, apud iurisconsultos tamen, teste Festo, etiam avus et proavus, aliique superiores utriusque sexus intelliguntur. Immo etiam ad quoslibet consanguineos hoc vocabulum extensum invenimus; sed hoc apud eos dumtaxat qui iam labescente linguae Latinae puritate minus terre locuti sunt, quod et Galli in sua vernacula observant, quo etiam modo nihil vetat hic accipi. Porro quam periculosum sit monachis ad parentes aut amicos carnales invisendos temere aut citra necessitatem excurrere, suo damno et experimento didicit Malchus ille monachus, cuius vitam D. Hieronymus scriptis consignavit, qui de monasterio, dissuadente licet abbate, egressus, ut patriam et parentes inviseret, in barbarorum manus incidit, a quibus raptus et abductus multos deinde aerumnas et difficultates perpessus est. Trita est et lectu digna historia (Tomo I Operum D. Hier.). Contrarium vero ac memorabile exemplum abbatis Proris refert Sozomenus bis verbis (Lib. VI cap. 29): Pior cum statuisset ab ineunte adolescentia vitae monasticae se consecrare, eo ipso temporis vestigio quo ea de causa paternis aedibus egressus sit, spopondit Deo se de caetero neminem ex suis aliquando oculis aspecturum. Post annos quinquaginta soror accepit eum adhuc vivere. Quae cum prae immenso gaudio nuntii tam insperati esset pene obstupefacta, quiescere non potuit nisi fratrem oculis intueretur. Quam aetate provectam, lamentantem, et implorantem in hac re auxilium episcopus illius loci commiseratus, scripsit ad praesides monachorum in solitudine degentium ut Piorem ad se mitterent. Qui iussus eo profectus est, quippe cum non posset illis contradicere. Ille igitur, uno secum assumpto, venit in patriam, atque stans pro foribus domus paternae, signum dedit se venisse. Ubi vero fores crepare sensit, oculis occlusis sororem nomine compellavit, dixitque: Ego Pior fratrer tuus; age, me contuere, quantum lubet. Illa igitur mire hac de re oblectata gratias Deo egit. Ille auteat cum prope fores precatus esset, revertitur ad locum in quo habitabat. Haec ille, in quibus multa suppetunt antiquitatis et monasticae disciplinae documenta. Primum, monachi et anachoretae in solitudine agentes, eorumdemque patres et abbates, seu praesides, episcopo loci illius praecipienti obediunt et subditos se ostendunt; quod multis canonibus et decretis a Gratiano collectis sancitum legitur (16, q. 1; et 18, q. 2). 2o Iidem anachoretae, quamvis solitarii et separatim in remotis cellulis et locis viventes, suos tamen habebant praesides et praefectos, certis limitibus et locorum spatiis distinctos (sicut modo habent religiosi suos provinciales et visitatores), quibus obedientiam praestabant, ad quos saepe conveniebant, et de rebus dubiis consulebant, concionantes, aut disputantes audiebant, et ab eis, si sacerdotes erant, sacramenta statis temporibus percipiebant. Id quod ex multis locis Cassiani et ex Vitis Patrum notissimum est. 3o Pior solitarius, et vitam agens maxime austeram, post annos quinquaginta iussus in patriam ire, et sororis desiderio satisfacere, suis superioribus obtemperens, eo proficiscitur. Nec tamen solus iter arripit, sed uno socio assumpto, quod monachis Tabennensibus seu Pachomianis solemne fuit, ut non nisi bini foras procederent, Regula sic praecipiente: Nullus solus mittatur foras ad aliquod negotium, nisi iuncto ei altero. Idemque suis clericis regularibus praescripsit D. Augustinus in sua Regula his verbis (Cap. 28 et 29 Regulae): Nec eant quocumque ire necesse fuerit, minus quam duo vel tres. Et ille qui habet aliquo eundi necessitatem, cum quibus praepositus iusserit ire debebit. 4o Pior sorori ita se visendum praebet, ut tamen eam non aspiciat, alienum a monacho iudicans vel parentum aspectu oblectari; et oratione facta statim inde discedit: tantum abest ut paternam domum ingressus paululum conquiesceret et vel corpus saltem refocillaret. Porro his addere etiam libet illud D. Hieronymi scite dictum, et his consentaneum (Epist. 1, ad Heliodorum): In patria sua neminem prophetam acceptum (Luc. IV), nec monachum posse esse perfectum; perfectum autem esse nolle, delinquere est.] ad revisendos parentes quotidianis animi aestibus urgebamur. |
3 | Hinc etenim nobis maxima desideriorum nascebatur occasio, quod tanta religione atque pietate parentes nostros praeditos recordabamur, ut eis nequaquam nostrum propositum praeponeremus, hoc iugiter mente volventes, quod profectum magis ex illorum essemus assiduitate capturi, nullaque nos corporalium rerum sollicitudine nullisque prospiciendi victus distentionibus occupandos, [Id est, omnia nobis necessaria suppeditantibus. Vide infra cap. 11 et seq.] illis affatim omnem cum gaudio praebitionem nostrae necessitatis explentibus. |
4 | Insuper etiam spe inanium gaudiorum animum pascebamus, credentes fructum nos maximum percepturos de conversione multorum, qui velut nostro essent ad viam salutis exemplo ac monitis dirigendi; tum praeterea ipsorum locorum situs, in quibus erat maioribus nostris habita [Lips. in marg. avita] possessio, ipsarumque amoenitas regionum iucunda ante oculos pingebatur, quam gratae et congruae solitudinis spatiis tenderetur, ita ut non solum delectare monachum possint secreta silvarum, sed etiam magna victus praebere compendia. Quae omnia praedicto seni cum secundum fidem conscientiae nostrae simpliciter panderemus, nec iam impugnationum vim tolerare nos posse, nisi nobis per illius medicinam Dei gratia subvenisset, profusis lacrymis testaremur, tacitus ille diuque cunctatus, atque ad extremum graviter ingemiscens, ita respondit. |