monumenta.ch > Cassianus > 21
Cassianus, Collationes, 3, 23, XX. Quod in ipso quoque orationis tempore peccatum declinari vix possit. <<<    

Cassianus, Collationes, 3, 23, CAPUT XXI. Quod licet agnoscamus nos sine peccato non esse, non debeamus tamen nos a Dominica communione suspendere.

1 Plurima siquidem denotat sincerior obtutus, paritque sibi maiorem reprehensionis dolorem irreprehensibilis vita, et multiplicat gemitus atque suspiria emendatio morum et aemulatio attenta virtutum. Nemo enim illo in quo profecerit gradu potest esse contentus; et quanto quis fuerit mente purgatior, tanto, se sordidiorem videns, magis humilitatis quam elationis invenit causas; quantoque pernicius ad sublimiora contenderit, tanto amplius praevidet sibi superesse quo tendat.
2 Denique ille apostolorum eximius, quem diligebat Iesus, recumbens supra pectus eius, hanc quasi ex Dominico protulit corde sententiam: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est [I Ioan. I]. Itaque dicentes nos non habere peccatum, veritatem, id est, Christum non habentes in nobis, quid aliud proficimus, nisi ut nos hac ipsa professione ex peccatoribus sceleratos atque impios approbemus? Postremo si cordi est verius explorare utrum possibile sit humanae substantiae τὸ ἀναμάρτητον, id est, impeccantiam possidere, a quibus manifestius discere poterimus, quam ab his qui carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis, et quibus vere crucifixus est mundus [Galat. V, VI]? Qui cum de cordibus suis non solum radicitus vitia universa convulserint, verum etiam peccatorum memoriam ac cogitationes conentur excludere, nihilominus tamen quotidie fideliter profitentur, ne una quidem hora macula se carere peccati. [Ex hoc loco et iis quae sequuntur aperte discimus veteres monachos etiam in desertis agentes, et laicos, id est, sacris ordinibus minime initiatos, ut erant plerique eius temporis, ut saepe dictum est, singulis, ut minimum, dominicis communicare solitos. Quod ex multis aliis Cassiani locis colligitur (Lib. III Instit. c. 2, collat. 7 cap. ult., collat. 18 cap. 15, collat. 22 cap. 15), quibus illi diebus sabbatinis et dominicis more Orientalium ad ecclesiam convenisse, et sacra mysteria peregisse et consummasse, uno ex illis sacerdote celebrante, et aliis ministrante, leguntur. Sed et Palladius in Pachomio (Lausia. 38), inter alia Tabennensium monachorum instituta, ab angelo dictata, etiam hoc praescriptum refert: Ingredientes ad Christi communionem sabbato et dominica zonas solvant, et pellem ovillam deponant, et cum sola cuculla ingrediantur. Quod et Sozomenus (Lib. III cap. 13) et Nicephorus (Lib. IX c. 14) attestantur. Regula eiusdem Pachomii a D. Hieronymo Latinitate donata art. 5 sic habet: In die dominica in collecta, in qua offerenda est oblatio. Ubi collecta dicitur conventus ad orandum et sacrificandum in ecclesia, alias synaxis. Item apud Palladium (Lausia. 59): Accessit aliquando abbas Helles, vel Hellen, ad quosdam monachos, cum esset dies dominicus, et dixit eis: Cur hodie non egistis synaxim? Ii autem responderunt: Eo quod non venerit presbyter, etc. Unde colligitur praeter morem consuetum id eis contigisse: adeo quidem, ut ea re offensus Helles magnum flumen a crocodilo vectus magno miraculo transmearit, ut ex alia regione sacerdotem accerseret (Sozom. l. VI cap. 28, Cassiodor. Histor. Trip. lib. VIII cap. 1, Nicephor. lib. XI cap. 34). Solere tamen subinde anachoretas seu monachos in solitudine et seorsim ab aliis agentes, cum ad ecclesiam convenire non possent, absente sacerdote aut ministro, in privatis cellulis sacram eucharistiam certis diebus propria manu sumendam apud se servare (quod et aliis Christianis etiam laicis permissum fuisse, tempore persecutionum maxime, quod non esset liberum, cum vellent, ad Ecclesiam convenire, ac synaxin celebrare, ex Tertulliano (Lib. I ad Uxorem), Cypriano (Ubi de lapsis) aliisque, constat (Greg. Naz orat. in laude Gorgoniae; Hieronym. in Apologia pro libris adversus Iovinian.): immo etiam reddita Ecclesiae pace sub Christianis et catholicis imperatoribus eumdem usum aliquamdiu permansisse a SS. Patribus traditum est) testatur D. Basilius ad huius rei fidem faciendam a Baronio citatus (In Martyrol. 15 Augusti), in epist. ad Caesaream Patriciam de perceptione Sacramentorum, his verbis: Omnes qui per solitudines monasticam vitam agunt, cum non adest sacerdos, cum domi communionem habeant, per seipsos accipiunt, etc. Et suppetunt de eadem re complura exempla tum in Vitis Patrum, tum in Prato Spirituali Sophronii. Sed quod ad monachos coenobitas attinet, D. etiam Benedictus in Regula (Cap. 38) haud obscure significat eos singulis diebus dominicis sacram communionem percipere consuevisse, dum de lectore hebdomadario agens: Lecturus, inquit, tota hebdomada ingrediatur (scilicet ad legendum). Qui ingrediens post Missas et communionem, petat ab omnibus pro se orari, etc. Post communionem scilicet fratrum, ait Turrecrematus (Ibid.), quae communiter fiebat post Missam, sive ad Missam maiorem (Vide etiam declarationem Cassinen.). Et infra addit D. Benedictus: Frater autem hebdomadarius accipiat mixtum (id est, panem cum potu, ut idem Turrecrematus exponit) priusquam incipiat legere, propter communionem sanctam. Ubi Smaragdus interpres: Propter communionem sanctam dicit, ne aliquid inde sumptum exscreans proiiciat in sputo. Sic ipse. Ubi magna elucet cautela et providentia pii Patris Benedicti, ob reverentiam nimirum sanctissimi Sacramenti eo die, nempe dominico, percepti; ne quid forte ex eo, ut ait Smaragdus, per exscreationem et spuitionem, quae ieiuno stomacho crebrior esse solet, inter legendum exspuatur. Sed iam ulterius videndum quid posterioribus saeculis de hac Missarum celebratione et communione monachorum a summis pontificibus decretum sit. In primis Clemens V, in concilio Viennensi, solemni decreto sanxit (Clement. Ne in agro, de statu monach.), ut singulis mensibus, tam in monasteriis quam extra, sublata occasione quacumque, ad confessionem semel saltem accedant omnes et singuli monachi, et in prima dominica mensis cuiuslibet in monasteriis semper communicent; nisi ex causa forte, quam abbati, priori aut poenitentiariis monasteriorum non differant intimare; eorumque iudicio vel abstineant, vel accedant. Haec Clemens pontifex, cuius vestigiis insistens successor Benedictus XII, eamdem constitutionem quod Benedictinos, tam sacerdotes quam non sacerdotes, roboravit et ampliavit his verbis (Constitutio Benedictina cap. 27): Monemus insuper universos priores, administratores et monachos ipsius ordinis, seu religionis, in sacerdotio constitutos, intra ecclesias, monasteria et alia loca eorum conventualia residentes, ut eorum quilibet bis vel ter; qui vero in prioratibus, vel aliis locis non conventualibus, aut in scholis, sive alibi fuerint, si non frequentius, saltem semel in septimana (salva honestate et debita devotione) Missas studeant celebrare: et nihilominus, qui locis conventualibus praesidebunt, in festis solemnibus Missas maiores conventuales celebrent in eisdem. Alii vero non sacerdotes, et si non saepius, saltem singulis septimanis confiteantur, et singulis mensibus, iuxta constitutionem saepe dicti Clementis praedecessoris editam in praefato concilio Viennensi, ad communionem accedant: illi videlicet, qui infra ecclesias, monasteria, seu alia loca conventualia erunt in altari maiori; qui vero extra illa fuerint, ubi magis visum fuerit honestum eisdem; nisi abstineant ex causa rationabili et de licentia superioris aut confessorum suorum. Quod si negligenter omiserint, per eosdem superiores suos graviter arguantur, et nihilominus debite puniantur. Per hoc autem statutis vel consuetudinibus Ecclesiarum, monasteriorum, seu locorum praedictorum, in quibus observaretur, ut confiteri, vel celebrare seu communicare frequentius habeant, non intendimus in aliquo derogare (Vide conc. Trident. sess. 25, c. 10, de Regularibus). Haec pontifex. Quibus etsi non nisi menstruam communionem, nempe in prima dominica cuiuslibet mensis, monachis non sacerdotibus praescribat; tamen satis aperte insinuat optare se et hortari ad frequentiorem communionem, sicut ad confessionem, utpote hebdomadariam in plerisque monasteriis bene institutis consuetam, et ordinariam; tum illis verbis sin non saepius, aut frequentius, tum illa praemissae constitutionis clausula, qua declarat se statutis et consuetudinibus monasteriorum, in quibus scilicet solent monachi non sacerdotes singulis dominicis communicare, nolle in aliquo derogare. Unde consequenter intelligitur ea omnino approbare, et in suo robore ac firmitate relinquere. His demum accedit sacri concilii Tridentini auctoritas (Sess. 23, c. 13 de Reform.) qua subdiaconos et diaconos admonet ut saltem diebus dominicis et solemnibus, cum altari ministraverint, sacram communionem percipiant. Quod si a clericis saecularibus, multo magis a regularibus et religiosis observandum.] Nec tamen ex eo debemus nos a Dominica communione suspendere, quia nos agnoscimus peccatores; sed ad eam magis ac magis est, et propter animae medicinam et purificationem spiritus, avide festinandum: verumtamen ea humilitate mentis ac fide, ut indignos nos perceptione tantae gratiae iudicantes, remedia potius nostris vulneribus expetamus.
3 Alioquin nec anniversaria quidem digne est praesumenda communio ut quidam faciunt qui in monasteriis consistentes, ita sacramentorum coelestium dignitatem et sanctificationem ac meritum metiuntur, ut aestiment ea non nisi sanctos atque immaculatos debere praesumere, et non potius ut sanctos mundosque nos sua participatione perficiant.
4 Qui profecto maiorem arrogantiae praesumptionem, quam declinare sibi videntur, incurrunt; quia vel tunc cum ea percipiunt, dignos se eius perceptione diiudicant. Multo enim iustius est ut cum hac cordis humilitate, qua credimus et fatemur illa sacro sancta mysteria numquam pro merito nos posse contingere, singulis ea dominicis diebus ob remedium nostrarum aegritudinum praesumamus, quam ut vana persuasione cordis elati, vel post annum dignos eorum [Participio, id est, participatione, ut supra. Porro tales, qui se dignius et devotius communicaturos putabant si in annum differrent, notasse videtur D. Ambrosius illis verbis (Lib. LI de Sacrament. cap. 4): Si quotidianus est panis, cur post annum illum sumis? quemadmodum Graeci in Oriente facere consueverunt. Accipe quotidie, quod quotidie tibi prosit. Sic vive, ut quotidie merearis accipere. Quae verba si ad alios fideles, multo maxime ad religiosos, sacerdotes aut praelatos spectant; quibus nihil decentius et congruentius esse potest, quam quotidianum Deo offerre sacrificium. Quod ex D. Gregorio discere licet, qui homil. 37, et lib IV Dialog. capite 56, inter laudes episcopi cuiusdam, Cassii nomine, hoc praecipue commendat, quod quotidianas Deo hostias offerret; ita ut pene nullus dies vitae eius abscederet, quo non omnipotenti Deo hostiam placationis immolaret. Ubi deinde subdit quanta animi praeparatione et devotione id ab eo factum fuerit. Fertur etiam S. Thomas Aquinas, memorando posteris exemplo, quotidie missam celebrasse, et celebranti astitisse (Garzon. in eius Vita). Alia exempla vide apud Anton. Democharem in lib. de Sacrificio missae.] participio nos esse credamus. Quapropter ut haec intelligere et fructuose tenere possimus, misericordiam Domini, ut nos ad perficienda haec adiuvet, attentius imploremus, quae nequaquam ita ut caeterae humanae artes, praecedente quodam ratione verborum, sed actu potius et experientia praeeunte discuntur; quaeque rursum, nisi tam collationibus spiritualium virorum frequenter examinata fuerint et polita, quam documentis et quotidiana experientia sollicite ventilata, aut obsolescunt incuria, aut otiosa oblivione depereunt.
Cassianus HOME

bsb47266.215 csg575.148

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik