monumenta.ch > Cassianus > 20
Cassianus, Collationes, 3, 23, XIX. Ex Dominicae precationis formula ostendit neminem sine peccato vivere. <<<     >>> XXI. Quod licet agnoscamus nos sine peccato non esse, non debeamus tamen nos a Dominica communione suspendere.

Cassianus, Collationes, 3, 23, CAPUT XX. Quod in ipso quoque orationis tempore peccatum declinari vix possit.

1 Quisquis itaque [Impeccantiam dixit, non impeccabilitatem, ut Ciaconius supra exposuit (Cap. 7).] τὸ ἀναμάρτητον, id est, impeccantiam naturae ascribit humanae, non inanibus verbis, sed conscientiae suae testimonio nobiscum ac probatione confligat, et tunc demum se absque peccato esse pronuntiet, cum se ab hoc summo bono senserit non avulsum: immo vero quisquis considerans conscientiam suam, ut non dicam amplius, [Id est, conventum, orationem, communionem, ut alias notatum.] unam saltem synaxim sine ulla verbi, vel facti, vel cogitationis interpellatione se deprehenderit celebrasse, absque peccato se esse pronuntiet.
2 Proinde quia his omnibus otiosis ac superfluis rebus [Vide collationem septimam quae est de mobilitate animae quam hic vocat volucrem humanae mentis excursum. Alibi (Collat. 24 cap. 24) multivolam animi vanitatem et lubricos discursus; de quibus D. Bernardus de interiori domo cap. 54 et seq.] volucrem humanae mentis excursum fatemur carere non posse, per hoc utique consequenter sine peccato nos non esse veraciter confitemur. Nam quantavis circumspectione unusquisque cor suum servare contendat, numquam id secundum desiderium spiritus sui, repugnante carnis conditione, custodiet.
3 Quanto enim magis profecerit mens humana, et ad sinceriorem contemplationis pervenerit puritatem, tanto se immundiorem quasi per speculum suae puritatis inspiciet, quia necesse est ut dum animus ad sublimiorem se extendit intuitum, et maiora quam agit prospiciens concupiscit, illa in quibus est ut inferiora semper ac viliora despiciat.
Cassianus HOME

bsb47266.214 csg575.148

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik