monumenta.ch > Cassianus > 19
Cassianus, Collationes, 3, 23, XVIII. Etiam iustos et sanctos sine peccato non esse. <<<     >>> XX. Quod in ipso quoque orationis tempore peccatum declinari vix possit.

Cassianus, Collationes, 3, 23, CAPUT XIX. Ex Dominicae precationis formula ostendit neminem sine peccato vivere.

1 Neminem [Intellige cum exceptione supradicta, videlicet Christi Salvatoris et Deiparae Virginis, quam sicuti Patres excipiunt a generalibus sententiis Scripturae, quae negant hominem vivere sine peccato, ita etiam exceptam fuisse dicendum est ab obligatione recitandi illa Dominicae orationis verba in propria persona; sed ea recitasse pro toto fidelium coetu, in quo multi, immo, praeter illam, omnes erant peccatores, atque hoc fuisse singulare eius privilegium.] vero in hac vita, quamvis sanctum, immunem esse a debitis peccatorum, etiam magisterium nos docet Salvatoris, qui discipulis suis perfectae orationis formulam tradens, inter reliqua illa sublimia sacratissimaque mandata quae, quoniam non nisi sanctis perfectisque sunt tradita, malis et infidelibus convenire non possunt, hoc iussit interseri: Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI]. [Ex illa petitione orationis Dominicae duo a Patribus colliguntur dogmata ecclesiastica huic loco consentanea. Primum est omnes homines, quantumvis iustos et sanctos, in hac vita non carere peccatis; cum omnes quotidie dicere habeant Deo: Dimitte nobis debita nostra. Ita praeter caeteros Tertullianus et Cyprianus lib. de Oratione. Secundum, quod ex priore sequitur, esse quaedam peccata venialia, quae natura sua non faciant hominem inimicum Dei, et cum gratia, charitate et iustitia consistere possint: a quibus proinde iusti, licet non sint immunes, iusti esse nihilominus non negantur, ut in fine huius capitis dicitur.] Si ergo vera haec et a sanctis profertur oratio, sicut indubitanter credere nos oportet, quis tam contumax et praesumptor, tam superbia diabolici furoris elatus poterit inveniri, qui sine peccato se esse pronuntians, non solum maiorem se apostolis credat, verum etiam ipsum quasi ignorantiae aut vanitatis arguat Salvatorem, ut scilicet aut nescierit esse posse aliquos immunes a debitis, aut frustra docuerit eos quos scierit orationis istius remedio non egere?
2 Sed cum regis sui praecepta servantes, omnes omnino sancti quotidie dicant: Dimitte nobis debita nostra; si verum dicunt, vere nemo est immunis a culpa; si autem fallunt, aeque verum est eos mendacii non carere peccato. Unde etiam ille sapientissimus Ecclesiastes universos actus et humana studia mente percurrens, sine ulla exceptione pronuntiat, Quia non est iustus homo in terra qui faciat bonum et non peccet [Eccle. VII]; id est, nemo in hac terra tam sanctus, tam diligens, tam intentus, vel potuit umquam vel poterit inveniri, qui vero illi ac singulari bono ita iugiter valeat inhaerere, ut non quotidie ab eo distractus se sentiat delinquere. Qui tamen cum pronuntietur immunis a noxa esse non posse, iustus esse nihilominus non negatur.
Cassianus HOME

bsb47266.213 csg575.147

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik