monumenta.ch > Cassianus > 17
Cassianus, Collationes, 3, 23, XVI. Quid sit corpus peccati et mortis. <<<     >>> XVIII. Etiam iustos et sanctos sine peccato non esse.

Cassianus, Collationes, 3, 23, CAPUT XVII. Quod sancti omnes veraciter immundos se et peccatores esse confessi sunt.

1 Et idcirco quotidianis suspiriis sancti omnes pro hac substantiae suae fragilitate compuncti, dum cogitationum varietates et conscientiae suae latebras ac penetralia perscrutantur, suppliciter clamant: Non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens [Psal. CXLII]. Et illud: [Vulgata editio: Quis potest dicere: Mundum est cor meum, purus sum a peccato (Prov. XX)? Ubi notandum, inquit D. Hieronymus, quod non ait: Quis potest mundum habere cor, et purus esse a peccato? sed, Quis potest dicere, inquit: Mundum est cor meum, purus sum a peccato? Quia sunt qui, largiente divina gratia, possunt, iuxta humanum modum, et cordis et operis habere munditiam. Unde est illud Dominicum: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). Et in psalmo: Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto eius? Innocens manibus et mundo corde (Psalm. XXIII). Si enim nemo mundum habet cor, neque ullus purus est a peccato, consequens est profecto, ut nullus ascendat in montem Domini, nullus hominum stet in loco sancto eius. Quia vero constat multos ascensuros in montem Domini, staturosque in loco sancto eius; restat utique ut sint multi mundo corde et, iuxta humanae possibilitatis modum, puri a peccato; nec tamen seipsum quisquam mundum corde et immunem esse a peccato absque temeritate pronuntiat. Stulta est namque propriae laudis iactantia, temerarium de sua quemque innocentia vel iustitia gloriari.] Quis gloriabitur castum habere cor, aut quis fiduciam habebit se mundum esse a peccato [Prov. XX]? Et iterum: Non est iustus [Id est, qui sic semper faciat bonum, ut numquam peccet, vel, ut infra exponit, Nemo in hac terra tam sanctus, tam diligens, tam intentus, vel potuit umquam, vel poterit inveniri; qui vero illi ac singulari bono ita iugiter valeat inhaerere, ut non quotidie ab eo distractum se sentiat deliquisse.] homo in terra qui faciat bonum et non peccet [Eccles. VII]. Et ita infirmam hominum imperfectamque iustitiam ac misericordia Dei semper indignam esse senserunt, ut unus ex his, cuius iniquitates et peccata Deus misso de altari ignito verbi sui carbone purgavit, post illam mirificam contemplationem Dei, post intuitum sublimium seraphim et revelationem sacramentorum coelestium, dicat: [Integra sententia prophetae: Vae mihi, quia tacui; quia vir pollutus labiis ego sum, etc. Quae verba D. Hieronymus duobos modis exponit: Isaias, inquit, iuxta LXX Interpretes, compunctum se esse testatur dicens: O miser ego, quoniam compunctus sum; non ob alia crimina, sed quia labia haberet immunda. Felix conscientia quae tantum in sermone peccavit, non suo vitio, sed societate populi habentis polluta labia, cum quo loqui saepissime cogebatur. Ex quo ostenditur noxium esse vivere cum peccatoribus. Qui enim tangit picem, inquinabitur ab ea (Eccles. XIII). Sed quia in Hebraeo legimus: Vae mihi quia tacui, plangit se propheta, quia non fuerit dignus laudare Dominum Sabaoth cum seraphim, quos angelicas fortitudines intelligimus. Non fuit autem ausus laudare Dominum, quia labia habebat immunda, quia cum peccatore populo versabatur. Vel certe ita intelligendum: Quia tacui, et non audacter Oziam impium regem corripui, ideo labia mea immunda sunt, et laudes Domini cum angelis cantare non audeo, ne mihi dicatur: Quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum (Psalm. XLIX)? non est enim pulchra laudatio in ore peccatoris (Eccles. XV). Hoc autem dicimus non quod Isaiam talem fuisse doceamus, sed quod ipse pro humilitate et immundis tantum labiis indignum se Dei laude fateatur.] Vae mihi, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito (Isaiae VI). Qui, sicut arbitror, labiorum suorum immunditiam nec tunc quidem fortasse sensisset, nisi veram perfectionis et integram puritatem contemplatione Dei meruisset agnoscere, cuius intuitu pollutionem suam sibi ante incognitam repente cognovit.
2 Cum enim ait, Vae mihi quia vir pollutus labiis ego sum, de suorum hoc labiorum, non de populi pollutione, confessum, id quod sequitur manifestat: Et in medio populi polluta labia habentis ego habito. Sed etiam cum orans peccatorum quasi universalium immunditiam confitetur, non iniquorum tantum, sed etiam iustorum plebem generali supplicatione complectitur dicens, Ecce tu iratus es et nos peccavimus, in ipsis fuimus semper et salvabimur, [In hanc sententiam vide quae supra notavimus, quam hic Auctor ad suum sensum trahit, cum iuxta mentem prophetae ad solos impios et sceleratos Iudaeos referenda sit, ut dictum est (Cap. 4).] facti sumus ut immundus omnes nos; tamquam pannus menstruatae, universae iustitiae nostrae (Isaiae LXIV). Rogo quid evidentius hac potest esse sententia, qua non unam tantum, sed universas iustitias nostras propheta complexus, et circumspiciens omnia quae vel immunda vel horrenda iudicantur, quia nihil in hominum conversatione sordidius neque impurius potuit reperire, panno menstruatae eas comparare maluit?
Cassianus HOME

bsb47266.210 csg575.146

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik