monumenta.ch > Cassianus > 13
Cassianus, Collationes, 3, 23, XII. Expositio illius; Scimus autem quoniam lex spiritalis est, et reliqua. <<<     >>> XIV. Obiectio quod neque infidelibus, neque sanctis, competere videatur illud Apostoli: Non enim quod volo, facio bonum.

Cassianus, Collationes, 3, 23, CAPUT XIII. Expositio illius: Scio autem quod non habitat in me, hoc est, in carne mea bonum.

1 Quia ergo carnales nos fecit, et spinis ac tribulis condemnavit illa Dei prima maledictio, nosque ita iniquo Pater noster venumdedit commercio, ut bonum quod volumus agere nequeamus, dum divulsi a memoria summi Dei, ea quae fragilitatis humanae sunt, cogitare compellimur; dum puritatis amore [natura] flagrantes, incentivis naturalibus, quae penitus ignorare velimus, etiam inviti plerumque compungimur, [Scio, inquit Apostolus, quia non habitat in me, hoc est, in carne mea bonum (Rom. VII). Ubi carnem accepit, non pro altera parte hominis, quam corpus vel carnem di ere solemus, quaeque ab anima distinguitur, sed accipit carnem pro anima carnali, sive pro toto homine, quatenus carnalis est, id est, quatenus ab Adamo propagatus et peccati contagio aspersus; et est similis sententia cum illa Geneseos: Sensus et cogitatio cordis humani ad malum prona sunt (Genes. VIII).] Scimus quia non habitat in carne nostra bonum [Rom. VII], id est, huius quam diximus theoriae atque puritatis perpetua iugisque tranquillitas. Sed factum est in nobis istud pessimum ac lugubre divortium, ut cum mente legi Dei servire velimus, numquam scilicet volentes a claritate divina dimovere conspectum, tamen carnalibus tenebris circumfusi, quadam lege peccati ab eo quod bonum esse novimus, cogamur avelli, scilicet ad curas cogitationesque terrenas, ab illa mentis celsitudine decidentes, ad quas nos lex peccati, id est, illa sententia Dei non immerito condemnavit, quam primus peccator excepit, et inde est quod beatus Apostolus, cum apertissime fateatur inevitabili se vel omnes sanctos [Peccatum hic accipit pro fomite peccati, id est, concupiscentia, vel, ut superius dixit, pro lege peccati vel incentivis naturalibus, quibus a contemplatione ad curas et cogitationes terrenas abstrahimur inviti.] peccati huius necessitate constringi, tamen neminem eorum ob hoc esse damnandum audenter enuntiat, dicens: Nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu.
2 Lex enim vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis [Rom. VI]: id est, quotidiana gratia Christi omnes sanctos suos ab hac lege peccati et mortis (in quam iugiter vel nolentes coguntur incurrere), cum remissionem debitorum suorum a Domino [Ita emendatum a Ciaconio, cum antea legeretur: Cum remissionem debitorum suorum a Domino precatur absolvi (Vide cap. 10 sub finem notat.). Porro hucusque sermo ille D. Augustino ascriptus extenditur, quatuor capita iam decursa complexus.] precantur, absolvit. Videtis [Istud ergo supponit syllogismum, qui sic formari potest: Hactenus probatum est Apostolum loqui in persona sua et sui similium; atqui tales non sunt peccatores seu homines iniusti et impii; ergo non ex persona peccatorum (ut volebat Germanus), sed ex persona iustorum ista locutus est Apostolus. Quam sententiam sibi magis placuisse docet D. Augustinus lib. adversus Iulianum cap. 11, quamvis prius aliter sensisset, ut superius dictum est: Quod autem, inquit, verba apostolica, ubi dicit: Scio quod non habitat in me, hoc est, in carne mea bonum; et caetera usque ad illud, ubi ait: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? me affirmas aliter intelligere quam totum ipsum caput debet intelligi, nesciens mihi plurimum tribuis. Non enim ego solus aut primus sic istum locum intellexi, quo evertitur haeresis vestra, quemadmodum vere intelligendus est: immo vero ego prius aliter intellexeram; quod mea quaedam illius temporis etiam scripta testantur. Non mihi enim videbatur Apostolus de seipso dicere potuisse: Ego autem carnalis sum, cum esset spiritalis, et quod captivus duceretur sub lege peccati, quae in membris eius erat. Sed postea melioribus et intelligentioribus cessi, vel potius ipsi, quod fatendum est, veritati, ut viderem in illis Apostoli vocibus gemitum esse sanctorum contra carnales concupiscentias dimicantium. Qui cum mente sint spiritales, adhuc tamen isto corruptibili corpore, quod aggravat animam, recte intelliguntur esse carnales: qui erunt et corpore spiritales, quando seminatum fuerit corpus animale, et resurget corpus spiritale (I Cor XV); et recte adhuc intelliguntur illae parte captivi sub lege peccati, quae desideriorum quibus non consentiunt motibus subiaceret. Hinc factum est ut sic ista intelligerem, quemadmodum intellexit Hilarius, Gregorius, Ambrosius et caeteri Ecclesiae sancti notique doctores, qui et ipsum Apostolum adversus carnales concupiscentias, quas habere nolebat, et tamen habebat, strenue conflixisse; eum denique conflictum suum illis suis verbis contestatum fuisse senserunt. Haec Augustinus; quibus nihil ad huius loci et totius collat, et disputationis elucidationem aptius et congruentius afferri potuit.] ergo non ex persona peccatorum, sed ex illorum qui vere sancti atque perfecti sunt, hanc beatum Apostolum prompsisse sententiam, [Audiendus hic rursum D. Augustinus (De Verb. Apost. serm. 5), cum in hac Apostoli sententia tota huius collationis disceptatio versetur. Sic ipse in persona Apostoli: Modo quando fervet mortis contentio, non quod volo, ago, ex parte spiritalis, ex parte carnalis. Ex parte meliori spiri alis, ex parte inferiori carnalis. Adhuc confligo, nondum vici; magnum mihi est, non vinci. Non quod volo, ago; sed quod odi, illud facio. Quid facis? Concupisco: etsi concupiscentiae non consentio, etsi post concupiscentias meas non eo, tamen adhuc concupisco, et utique etiam in ipsa parte ego sum. Non enim ego alius in mente, et alius in carne. Sed quid igitur ipse ego? Quia ego in mente, ego in carne. Non enim duae naturae contrariae, sed ex utraque unus homo, quia unus Deus a quo factus est homo. Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati: mente non consentio legi peccati, sed tamen nollem esset in membris meis lex ulla peccati Quia ergo nollem, et tamen est, non quod volo ago, quia concupisco et nolo; non quod volo ago, sed quod odi, illud facio. Quid odi? Concupiscere. Odi concupiscere, et tamen ago illud carne, non mente. Quod odi, illud facio. Si autem quod nolo, illud facio, consentio legi, quia bona est. Consentires legi, si quod velles faceres: si facis quod lex odit, quomodo consentis legi? Prorsus si quod nolo, hoc facio, consentio legi, quoniam bona est. Quomodo? Quid iubet lex? Non concupisces. Quid volo ego? Non concupiscere. Volendo quod vult lex, consentio legi, quoniam bona est. Si diceret lex: Non concupisces, et ego vellem concupiscere, non consentirem legi, et omnino ab illa voluntatis perversitate diversus existerem. Quid modo? Quid dicis, o lex? Non concupisces. Et ego nolo concupiscere; et ita nolo quod non vis: ideo consentio, quia quod non vis nolo. Non implet legem infirmitas mea, sed legem laudat voluntas mea. Hucusque eleganter et acute D. Augustinus, in persona Apostoli, eiusque similium iustorum contra carnis motus in hac vita confligentium, ut dictum est.] Non enim quod volo bonum hoc facio, sed quod odi malum hoc ago [Rom. VII]. Et, Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis (Ibid.).
Cassianus HOME

bsb47266.202 csg575.139

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik