monumenta.ch > Cassianus > 16 > 12
Cassianus, Collationes, 3, 23, XI. Expositio illius sententiae: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem, etc. <<<     >>> XIII. Expositio illius: Scio autem quod non habitat in me, hoc est, in carne mea bonum.

Cassianus, Collationes, 3, 23, CAPUT XII. Expositio illius; Scimus autem quoniam lex spiritalis est, et reliqua.

1 Omne igitur humanum genus huic generaliter legi [Quae scilicet iubet ut in sudore vultus nostri, id est, sollicita cordis intentione comedamus panem illum verum, sive sacramentalem, sive spiritualem, qui de coelo descendit. Ubi legem accipit pro sententia illa maledictionis divinae, qua dictum est Adamo et posteris eius: In sudore vultus tui vesceris pane tuo, quam dicit ab Apostolo vocari spiritalem. Qua quidem interpretatione parum apta et probabili confundit verba Apostoli cum verbis Geneseos, ut ad suum sensum et scopum utraque accommodet. Non enim loquitur Apostolus de sententia illa divina, multo minus de lege peccati et membrorum, cum dicit: Scimus enim quia lex spiritalis est (Rom. VII); sed peculiariter de illa lege Dei et praecepto Decalogi: Non concupisces. Vel de lege mentis, quae legi divinae congruit et concordat, ut dictum est.] sine ulla exceptione subiicitur. Nullus enim est, quamvis sanctus, qui supra dictum panem non cum sudore vultus sui et sollicita cordis intentione percipiat. Caeterum communi isto pane multi, ut videmus, divites sine ullo vultus sui sudore vescuntur.
2 Quam etiam legem beatus Apostolus spiritalem asserit, dicens: Scimus autem quia lex spiritalis est, ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato [Rom. VII]. Spiritalis enim est lex haec quae iubet nobis ut in sudore vultus nostri comedamus illum panem verum qui de coelo descendit; sed nos carnales fecit [De qua Apostolus in persona humani generis in Adamo lapsi: Ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato, id est, sub tyrannide peccati redactus, servus sum, tamquam servus emptitius peccati; quia qui facit peccatum, servus est peccati (Ioan. VIII). Vel si ad personam ipsius Apostoli et iustorum referatur, ut superius dictum est posse referri: Ego carnalis sum, id est, secundum naturam in Adamo corruptam, proclivis ad concupiscendum ea quae carnis sunt. Venumdatus sub peccato, id est, venditus ab Adamo dulcedine voluptatis temporalis, tamquam pretio, sub servitutem et iugum peccati, id est, concupiscentiae, quae, me licet invito, ebullire facit in me motus iniquos et vitiosos. Non enim se carnalem vocat Apostolus, quod secundum carnem ambulet, nam id paulo infra aperte negat; sed quod non sit totus spiritalis, qualis post resurrectionem futurus sit, et qualis esse optabat. Quod pulcherrime explicat D. Augustinus his verbis (Serm. 5 de Verb. Apost.): Ergo carnalis Apostolus, qui aliis dicebat: Vos qui spiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis (Galat. VI); alios tamquam spiritales altoquitur, et ipse carnalis est? Et infra ita respondet: Etsi non ex mente, utique ex carne. Spiritalis enim, quia secundum spiritum vivit; adhuc autem ex parte mortalis carnis, idem spiritalis, idemque carnalis. Ecce spiritalis: Mente servio legi Dei. Ecce carnalis: Carne autem legi peccati. Idem ergo ipse et spiritalis et carnalis? Idem plane, quamdiu hic vivit, ita est. Noli mirari, quisquis es, quicumque carnalibus concupiscentiis cedis et consentis, qui eas vel bonas putas ad explendum libidinis saturitatem; vel certe sic iam vides malas, ut eis tamen cedendo consentias, et quo ducunt sequaris, et ea quae male suggerunt perpetres, totus carnalis es tu, quisquis talis es, totus carnalis es. Si autem concupiscis quidem quod lex vetat, cum dicit: Non concupisces, servas tamen aliud quod item lex iubet: Post concupiscentias tuas non eas (Eccles. XVIII), mente spiritalis es, carne carnalis. Aliud est enim non concupiscere, aliud post concupiscentias suas non ire. Non concupiscere omnino perfecti est; post concupiscentias suas non ire, pugnantis est, luctantis est, laborantis est. Quando erit victoria? Quando absorbebitur mors in victoria (I Cor. XV). tunc enim vox erit triumphantis, non sudor pugnantis. Quando futura est vox illa triumphantis? Cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem. Haec et alia D. Augustinus eodem spectantia.] venumdatio illa peccati.
3 Quod ergo istud, cuiusve peccatum est? Sine dubio Adae, cuius praevaricatione et (ut ita dicam) negotiatione damnosa fraudulentoque commercio venditi sumus. Omnem enim prolem suam, serpentis persuasione seductus, illiciti cibi perceptione distractam, iugo perpetuae servitutis addixit. Hic namque mos solet inter vendentem ementemque servari, ut is qui se alieno cupit dominio mancipare, aliquid pretii pro iactura propriae libertatis et addictione perpetuae servitutis a suo consequatur emptore.
4 Quod etiam inter Adam atque serpentem manifestissime videmus impletum. Ille enim a serpente pretium libertatis suae esu interdictae arboris capiens, a naturali libertate discessit, illique maluit semetipsum perpetua dedere servitute, a quo vetiti pomi lethale pretium fuerat assecutus: qua deinceps conditione constrictus, non immerito omnem posteritatis suae progeniem perpetuo eidem, cuius effectus est servus, subdidit famulatu.
5 Quid enim aliud servile coniugium potest procreare quam servos? Quid ergo? Numquid emptor iste versutus et callidus Domino vero atque legitimo ius dominationis eripuit? Non ita. Neque enim sic ille omne [Peculium Dei dicit hominem ad imaginem Dei conditum, et velut peculiari eius sorti et thesauro destinatum ac reservatum. Porro illustrabit hunc locum S. Thomas (III part. q. 48 art. 4) argumento a se proposito, eiusque solutione, ut intelligatur quatenus homo per peccatum diabolo sit traditus et quodammodo venumdatus, et per Christi passionem a diaboli iure et dominio redemptus ac liberatus. Nullus, inquit, emit vel redimit quod suum esse non desiit; sed homines numquam desierunt esse Dei, secundam illud Ps. XXIII: Domini est terra, et plenitudo eius, orbis terrarum, et universi qui habitant in eo. Ergo videtur quod Christus non redemerit nos sua passione. Respondet: Ad hoc dicendum quod homo dicitur esse Dei dupliciter: uno modo in quantum subiicitur potestati eius; et hoc modo numquam desiit homo Dei esse, secundum illud Dan. IV: Dominatur Excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit, dabit illud. Alio modo per unionem charitatis ad eum, secundum quod dicitur Rom. VIII: Si quis spiritum Christi non habet, hic non est eius. Primo ergo modo numquam homo desiit esse Dei. Secundo vero modo desiit esse Dei per peccatum, et ideo in quantum fuit a peccato liberatus, Christo passo satisfaciente, dicitur per passionem Christi esse redemptus. Quod si ulterius obiicias nulla opus fuisse redemptione, quandoquidem diabolus hominem fraude seduxerat, ideoque iniuste possidebat, a qua proinde homo non pretio redimendus, sed vi eripiendus erat, cum nemini sua fraus dolusve patrocinati debeat, respondet S. Thomas quod quamvis diabolus, quantum in ipso erat, iniuste hominem sua fraude deceptum sub servitute teneret, iustum tamen erat hoc hominem pati, Deo permittente quantum ad culpam, et ordinante quantum ad poenam; et ideo ex parte Dei iustitia exigebat ut homo redimeretur, non autem ex parte diaboli In eamdem sententiam D. Bernardus adversus Petrum Abailardum disputans (Epist. 190): Discant, inquit, diabolum non solum potestatem, sed et iustam habuisse in homines; ut consequenter et hoc videant, venisse utique in carne Dei Filium, propter liberandos homines. Caeterum etsi iustam dicimus diaboli potestatem, non tamen et voluntatem. Unde non diabolus, qui invasit; non homo, qui meruit; sed iustus Dominus, qui exposuit. Non enim a potestate, sed a voluntate iustus iniustusve quis dicitur Hoc ergo diaboli quoddam in hominem ius, etsi non iure acquisitum, sed nequiter usurpatum, iuste tamen permissum. Sic itaque homo iuste captivus tenebatur, ut tamen nec in homine nec in diabolo illa esset iustitia, sed in Deo. Haec Bernardus.] peculium Dei unius fraudis dolositate pervasit, ut potentiam domini sui verus dominator amitteret, qui ipsum quoque emptorem [Scilicet diabolum. Refugam dixit pro transfuga seu apostata, ut et Tertullianus saepe (Tertul. l. I et II in Marcion. ad c. 10), et Prudentius περὶ Στεφάν., ut Ulpianus L. Aut Dominum, de Poenis: Quique refuga ex opere metalli in metallum damnantur. Refugum tamen habet sermo ille D. Augustini, de quo supra. Porro emptorem figurate dixit diabolum, quod is veluti contractum quemdam emptionis cum homine inierit, dum, oblato cibo vetito, quasi pretio, salutem eius mercatus est, eumque in suam potestatem ac dominium redegit; unde venumdatus homo dicitur, non ab alio, sed a seipso; et non alii quam diabolo, velut emptori, sed infido et fraudulento.], quamvis refugam atque rebellem, tamen iugo reprimit servitutis; sed quia qui omnibus rationabilibus creaturis arbitrii libertatem Creator indulserat, eos qui se contra fas edacis concupiscentiae transgressione vendiderant, invitos ad ingenitam libertatem revocare non debuit. Abhorret siquidem ab illo iustitiae et pietatis auctore quidquid bonitati aequitatique contrarium est.
6 Malum enim fuerat si concessae libertatis beneficium revocasset; iniustum si liberum hominem potentia sua opprimens atque captivans, [Ita Cuychius ex mss quibus admodum fisus est. Augustinus in sermone illo ita habet: Libertatis acceptae privilegium exsequi non sivisset. Ciaconius vero: Libertatis acceptae pontificium exsequi non sivisset. Qua occasione haec de pontificio annotavit: Pontificium pro potestate frequens est in Constitutionibus principum, uti c. Theodosiano l. XV, tit. de Fide Catholica c. 3. Neque his penitus posthac obtinendarum Ecclesiarum pontificium facultatemque permitti, etc., et eodem lib. tit. de Haereticis cap. 13: Omnes igitur qui harum professionum vel pontificium vel ministerium vindicarunt. Gellius lib. I cap. 13: Sunt enim non pauci qui cum sententiam suam una in parte defixerint, et re semel statuta deliberataque ab eo cuius negotium id pontificiumque esset, nequaquam putaverint contra dictum eius esse faciendum. Apud Arnobium etiam lib. II contra Gentes in V. C. sic legitur: Ut enim dii certi certas apud vos habent tutelas, licentias, potestates, neque eorum ab aliquo id quod eius non sit potestatis ac licentiae postulatis, ita unius pontificium Christi est dare animis salutem, et spiritum perpetuitatis apponere. Et alter Arnobius in expositione Psalm. LXXIII, ad illos qui sedebant in porta: In portis ergo, inquit, hi accipiunt pontificium iudicandi et corripiendi. Sic etiam de S. Petro canit Ecclesia: Deus qui beato Petro apostolo tuo collatis clavibus regni coelestis animas ligandi atque solvendi pontificium tradidisti, etc. His Ciaconii notis addere libet et quae sequuntur ex Baronia (In Martyrol. 9 april.) excerpta: Pontificium dictum est ius ac facultas quaedam aliquid agendi. Hanc etenim propriam esse eius vocis significationem, compluribus antiquarum scriptionum monumentis facile demonstratur; ut lib. I de Bonis maternis Cod. Theodos., ubi leguntur haec verba: Sint in parentum potestate ac dominio, ut fruendi pontificium habeant, alienandi eis licentia denegetur. Sic et in lib. I, c. Quae res export. non deb., secundum antiquam lectionem legit Coelius Rhodig. lib. VI: Ad barbaricum transferendi vini, olei et liquaminis nullum quisquam habeat pontificium. Gelasius papa ad episcopos Dardaniae: Satis, inquit, constat Acatium nullum habuisse pontificium, sententiam sedis apostolicae, sine eius notione, solvendi. Complura alia loca tum ex epistolis Symmachi, tum etiam ex aliis diversisque imperatorum rescriptis colligit Iuretus in not. ad epist. Symmachi 27, lib. VII. Congruit ergo his omnibus, ut pontifex a posse facere, et pontificium ab agendi facultate ius ipsum sit appellatum. Transiit autem cum proprietate sui sensus utrumque nomen in usum Christianae religionis, ut episcopi sint dicti pontifices, iusque ipsum divinitus concessum pontificium appelletur.] libertatis acceptae privilegium assequi non sivisset, cuius salutem in futura tunc saecula reservavit, ut recto ordine compleretur statuti temporis plenitudo.
7 Oportebat enim eius sobolem tamdiu sub habita conditione durare, quousque eamdem originalibus vinculis liberatam in antiquum libertatis statum prioris Domini gratia pretio sui sanguinis reformaret, quam pietatis instinctu potuit etiam tunc salvare, sed noluit, quia eum decreti [Illius nempe decreti quo Deus ab aeterno statuerat hominem liberare per viam iustitiae et satisfactionis non per viam solius potentiae aut misericordiae: hoc enim decreto supposito intelliguntur illae sententiae Scripturae: Oportebat Christum pati, et ita intrare in gloriam suam (Luc. XXIV). Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet (Ioan. XII). Si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua (Matth. II). Et Petrus apostolus ait (Act. II), Christum definito consilio et praescientia Dei traditum, etc. At secluso hoc decreto, qua potentia Deus hominem creavit iustum et liberum, eadem vel solo mox nutu lapsum et deformatum in integrum restituere poterat, diabolo eius hoste procul depulso et cum supremus esset Dominus, nulliusque superioris legibus teneretur astrictus, poterat, praetermissa iustitiae severitate, solius misericordiae suae consilium amplecti: in iis praesertim peccatis abolendis, quae in ipsius erant commissa maiestatem: quippe hoc quisque in sua potestate habet, ut ea peccata remittat, quae proprie in ipsum designata sunt; qua de re vide S. Thomam (part. III q. 46, art. 6). Verum fixo illo decreto, quo iustitiae volebat esse satisfactum, alterum erat necesse, ut vel homo reus damnaretur, vel aequivalens pretium, aut poena pro eo liberando solveretur; et quemadmodum ait D. Ambrosius (lib. IV in Luc. c. 14), quia non queunt divina decreta solvi, persona magis quam sententia mutaretur. Huius ergo decreti divini sanctionem irrumpere aequitas non sinebat, id est, decretum iustitiae de poena ob peccatum subeunda solvi non poterat; sed potuerat Deus decretum facere, non secundum iustitiam, sed secundum misericordiam. Neque tamen solius iustitiae rationem habuit in opere redemptionis humanae; sed utramque pariter, et iustitiam et misericordiam mirabiliter conciliavit: iustitiam quidem, eo quod peccatum non reliquit impunitum; misericordiam, ex eo quod iudex ipse peccati poenam a reo transtulit in seipsum, sicque pulcherrimo congressu misericordia et veritas, ut scriptum est, obviaverunt sibi; iustitia et pax occulatae sunt (Psalm. LXXXIV). Poenam enim inflixit per iustitiam, sed personam mutavit per misericordiam. Iustitia dixit: Ego supplicium pro peccato requiro; misericordia dixit: Ego poenam non abnuo, sed muto personam, et poenam in me suscipio. Ita factum est, ut in opere redemptionis et reconciliationis humanae misericordia et veritas, sive (quod idem est) iustitia et pax, quae contrariae primo aspectu videri possunt, cum una ignoscat, altera puniat, mirabiliter conciliatae concurrerint, sibique quodammodo obviarint, et velut mutuis sese osculis salutarint. Qua de re pulcherrime disserit D. Bernardus serm. 1 de Annuntiatione. Vide locum.] sui irrumpere sanctionem aequitas non sinebat.
8 Vis nosse causam venditionis tuae? Audi ipsum Redemptorem tuum per Isaiam prophetam apertissime proclamantem: Quis est iste liber repudii matris vestrae quo dimisi eam? Aut quis est creditor meus cui vendidi vos? Ecce enim in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram (Isaiae L). Vis etiam evidenter agnoscere cur te iugo servitutis addictum redimere potentiae suae virtute noluerit?
9 Audi quid ad superiora, quibus eisdem famulis peccatorum causam voluntariae venditionis exprobrat, adiecerit: Numquid abbreviata et parvula facta est manus mea, ut non possim redimere, aut non est in me virtus ad liberandum (Ibid.)? Sed quid huic potentissimae misericordiae eius semper obstiterit, idem propheta demonstrat: Ecce, inquit, non est abbreviata manus Domini ut salvare nequeat, neque aggravata est auris eius ut non exaudiat, sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis ne exaudiret (Isaiae LIX).
Cassianus HOME

bsb47266.199 csg575.136

Cassianus, Collationes, 3, 23, XI. Expositio illius sententiae: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem, etc. <<<     >>> XIII. Expositio illius: Scio autem quod non habitat in me, hoc est, in carne mea bonum.
monumenta.ch > Cassianus > 16 > 12

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik