monumenta.ch > Cassianus > 10
Cassianus, Collationes, 3, 23, IX. Recedere a Deo, perniciosum et praesens exitium est. <<<     >>> XI. Expositio illius sententiae: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem, etc.

Cassianus, Collationes, 3, 23, CAPUT X. Quod hi qui ad perfectionem tendunt in veritate humilientur, et Dei gratia semper se sentiant indigere.

1 [Quod stricte annotatum a Ciaconio, paulo expressius annotare visum est, quatuor capita consequentia (hoc comprehenso) usque ad extremam partem capitis 13, totidem verbis et uno contextu haberi nomine D. Augustini inter eius sermones de tempore, sermone 47. Aut igitur Augustinus a Cassiano, aut, quod verius puto, Cassianus ab Augustino mutuatus, aut ex operibus alterutrius hic vel illic ab aliquo insertum; e quibus quid verosimillimum sit, aliis iudicandum relinquo. Certe Cassianum Augustino synchronon, aut aetate vicinum fuisse constat, tum ex libro D. Prosperi adversus Collatorem, et aliis eius scriptis ad Augustinum, tum ex ratione temporum et chronologia.] Cum ergo semetipsos quotidie sentiant sancti terrenae cogitationis pondere praegravatos, ab illa mentis sublimitate decidere, et invitos, immo vero etiam nescientes in legem peccati mortisque traduci, atque, ut caetera praetermittam, illis saltem quae superius comprehendi, bonis quidem ac iustis, sed tamen terrenis, a conspectu Dei operibus avocari, habent profecto pro quibus ad Deum iugiter ingemiscant, habent pro quibus in veritate humiliati atque compuncti, [Quomodo viri sancti et perfecti non tantum verbis, sed etiam affectu, id est, sincere et ex animo et sine fictione seipsos pronuntient peccatores, immo et gravissimos peccatores, ut S. Franciscus de se dicere solebat, dictum est ad lib. XII Institut. cap. 15.] non verbis tantummodo, sed affectu semetipsos pronuntient peccatores, et veniam veraciter pro omnibus quae quotidie superati fragilitate carnis incurrunt, ac gratiam Domini iugiter postulantes, veras poenitentiae lacrymas indesinenter effundant. Quippe qui videant iisdem ipsis se, pro quibus continuo dolore vexati sunt, etiam usque ad ultimum vitae suae finem aestibus involutos, etiam ipsas supplicationes suas offerre se sine cogitationum anxietate non posse.
2 Experti igitur se humanis viribus desideratum finem, obsistente carnis sarcina, non posse contingere, neque illi praecipuo summoque bono secundum cordis sui desiderium posse coniungi, sed ab eius intuitu captivos ad mundana traduci, ad gratiam Dei qui impios iustificat convolantes, cum Apostolo protestantur: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius?
3 Gratia Dei, per Iesum Christum Dominum nostrum [Rom. VII]. Sentiunt enim se bonum istud quod volunt, non posse perficere; sed illud quod nolunt quodque oderunt malum, id est, cogitationum motus et curam corporalium rerum semper incurrere.
Cassianus HOME

bsb47266.197 csg575.133

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik