monumenta.ch > Cassianus > 11 > 9
Cassianus, Collationes, 3, 23, VIII. Peccatorum foeditatem et magnitudinem perpauci cognoscunt. <<<     >>> X. Quod hi qui ad perfectionem tendunt in veritate humilientur, et Dei gratia semper se sentiant indigere.

Cassianus, Collationes, 3, 23, CAPUT IX. Recedere a Deo, perniciosum et praesens exitium est.

1 Recte igitur sanctos, qui memoriam Dei stabiliter retinentes, quasi per extensas in sublimi lineas suspenso feruntur incessu, [Σχοινοβάτης Latine funambulus, qui per funes extensos (quos hic extensas in sublimi lineas vocat) ludendo discurrit aut graditur: quasi funiambulo, σχοῖνος enim, id est, funis; βαίνω, ambulo. Primus autem Latinorum Messala Corvinus funambulum dixit, quem Graeci σχοινοβάτην vocant, ut notat Ciaconius. Iuvenalis satira 3 haec de Nerone eiusque artibus: Augur, Schoenobates, medicus, magus, omnia novit. Caelius epist. ad Ciceronem lib. VIII, schoenobaticam facere dixit, id est, artem illam exercere. De elephantis funambulis Plinius lib. VIII Natur. Histor. c. 2, de quibus etiam exstat faceta admodum epistola Lipsii, quam a multis annis me legisse memini.] schoenobatis, quos vulgo funambulos vocant, dixerim comparandos, qui summam suae salutis ac vitae in angustissimo funiculi illius tramite collocantes, atrocissimam se mortem protinus incursuros esse non ambigunt, si vel exigua pes eorum titubatione deviaverit, aut modum illius salutaris directionis excesserit.
2 Qui dum arte mirifica aereos gressus per inania moliuntur, si illam angustiorem vestigio semitam, non cauta atque sollicita moderatione servaverint, terra quae omnibus velut naturalis est basis, et solidissimum cunctis ac firmissimum fundamentum, fit illis praesens ac manifesta pernicies, non quia illius natura mutetur, sed quia illi in eam praecipiti carnis pondere dilabuntur. Ita etiam indefessa illa Dei bonitas, immutabilisque substantia ipsa quidem neminem laedit, sed nos declinando a summis atque ad ima tendendo, nobis ipsis consciscimus mortem, immo ipsa declinatio mors efficitur declinanti.
3 Vae enim, inquit, eis, quoniam recesserunt a me. Vastabuntur, quoniam praevaricati sunt in me (Oseae VII). Et iterum: Vae eis cum recessero ab eis (Oseae IX). Arguet namque te malitia tua, et aversio tua increpabit te. Scito et vide, quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum [Ierem. II]. [Iniquitates suae capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur, habet vulgata versio (Prov. V). D. Hieronymus in Ezechielis c. IV, ad illud: Ecce circumdedi te vinculis: Alia, inquit, sunt Domini vincula, quibus in salutem ligamur; alia diaboli, quibus decem et octo annis ligaverat multerem in Evangelio; unde et funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur. Quae solvit Dominus per typum Lazari suscitati, qui fasciolis et institis vinctus iacuerat in sepulcro (Luc. XIII). Vide eumdem in cap. V Isaiae.] Funiculis namque suorum peccatorum unusquisque constringitur [Prov. V]. Ad quos satis competenter a Domino increpatio ista dirigitur: Ecce, inquit, omnes vos accendentes ignem accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis (Isaiae L). Et iterum: [Ita ex Graeco textu LXX. Vulgatus autem: Qui loquitur mendacia, non effugiet (Prov. XIX).] Qui incendit, inquit, malitiam, peribit ab ea [Prov. V].
Cassianus HOME

bsb47266.195 csg575.132

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik