monumenta.ch > Cassianus > 7
Cassianus, Collationes, 3, 23, VI. Quantopere Apostolus fratrum salutem sitiverit. <<<     >>> VIII. Peccatorum foeditatem et magnitudinem perpauci cognoscunt.

Cassianus, Collationes, 3, 23, CAPUT VII. Quod lippis similes sunt, qui se credunt ab omni peccato immunes esse.

1 Bonum ergo hoc summum (id est, Dei conspectu frui, et Christo iugiter inhaerere) ut perfecte Apostolus possit adipisci, dissolvi optat a corpore [Philip. I], quod caducum et multis fragilitatis suae necessitatibus impeditum non potest a Christi consortio non avelli. [D. Bernardus serm. 5 de Assumptione B. Mariae tria impedimenta contemplationis enumerat his verbis: Tria sunt, inquit, quae oculum intelligentiae confundunt, atque a contemplatione veri luminis excludunt, tenebrae scilicet peccatorum, recordatio eorumdem, et cura terrenorum actuum. Primo illo modo turbatum se plangebat propheta cum diceret: Dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum (Psalm. XXXVII). Cum enim luce iustitiae destituimur, nil aliud quam peccatorum nostrorum tenebras invenimus. Item secundo se gravari sentiebat, cum diceret: Conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina (Psal. XXXI), peccatorum scilicet recordatio. Tertio occupari se conqueritur, cum dicit: Quia cinerem tamquam panem manducabam (Psal. CI), cinerem scilicet actionis pro pane contemplationis. Quicumque ergo mentis oculum divinae contemplationi vult intendere, profecto necesse est ut eum prius ab hoc triplici impedimento studeat purgare, Quod si quis facere contendat, noverit contra triplicem morbum triplex quoque fore remedium. Nam primus quidem per confessionem, secundus per orationem, tertius curatur per quietem. Ita Bernardus. Aliud porro impedimentum profert S. Thomas (2-2 q. 180, art. 2), vehementiam passionum: Duo sunt, inquit, quae impediunt actum contemplationis: vehementia passionis, per quam abstrahitur intentio animae ab intelligibilibus ad sensibilia; et tumultus exteriores occupationum.] Impossibile est enim etiam menti quae tam crebris curis distenditur, tam molestis, tam variis angoribus praepeditur, divino frui semper intuitu. Quod enim tam pertinax sanctorum studium, quod tam arduum potest esse propositum, cui non aliquando ille versutus insidiator illudat?
2 Quis ita solitudinis secreta sectatus, universorum mortalium consortia declinavit, ut numquam cogitationibus superfluis laberetur, et intuitu rerum vel occupatione actuum terrenorum ab illa quae vere sola et bona est Dei contemplatione deciderit? Quis tantum spiritus umquam potuit retinere fervorem, ut non interdum lubricis cogitationibus in ipsa quoque orationis intentione translatus, repente de coelestibus ad terrena corruerit?
3 Quis nostrum, ut caetera pervagationum tempora praetermittam, non illo etiam momento quo Deo supplicans ad sublimia erigit mentem, quodam stupore collapsus, etiam per id vel invitus offendat, per quod sperabat veniam delictorum? Quis, inquam, tam exercitus [Lips. in marg. exertus] ac vigilans est, ut dum psalmum Deo canit, numquam a Scripturae sensu eius animus abducatur?
4 Quis tam familiaris Deo tamque coniunctus, qui Apostolicum illud imperium, quo sine intermissione orare nos praecipit [I Thess. V], vel uno die se gaudeat exsecutum? Quae licet omnia nonnullis qui sunt crassioribus vitiis involuti, levia atque a peccato pene aliena videantur, scientibus tamen perfectionis bonum, etiam minimarum rerum multitudo gravissima est.
5 Velut si in aliquam magnam domum multis instrumentis, vasculis, sarcinis impeditam, unum integra visuum acie perspicacem, alterum cui oculorum lumen obtuderit lippitudo, pariter ponamus ingressos, nonne cum [Lips. in marg. et] ille cui ad videnda omnia hebes erit obtutus, nihil illic aliud esse aestimet nisi armaria, lectos, scamna, praesepia, et quidquid non tam oculis speculantis, quam manibus palpantis occurrerit; econtra hic qui clarissimo luminum vigore etiam occulta rimatus est, multa illic minutissima, et quae vix possint etiam numero comprehendi, inesse pronuntiet, quae si aliquando in unum cumulum congregentur, paucorum quae ille palpaverat magnitudinem numerositate compensent, aut etiam fortasse transcendant? Ita igitur [Prophetae olim Videntes appellati. I Reg. IX: Olim in Israel sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum. Venite, et eamus ad Videntem. Qui enim propheta dicitur hodie, vocabatur olim Videns. Sic ibi. Rationem eius nomenclaturae reddit S. Hieronymus his verbis (Epist. 103, ad Paulinum): Prophetae appellabantur Videntes, quia videbant eum quem caeteri non videbant. Abraham vidit diem eius, et laetatus est (Ioan. VIII). Aperiebantur coeli Ezechieli, qui populo peccatori clausi erant, etc. (Ezech. I). Ad hanc nomenclaturam allusisse videtur Auctor, dum hic viros sanctos et perfectos quasi per antonomasiam Videntes nuncupat, quia minimos et levissimos etiam defectus in seipsis observant et discutiunt, quos rudes et imperfecti praetereunt et non animadvertunt. Ita D. Gregorius (Greg. in I Reg. c. IX): Videns, inquit, est, qui interna etiam respicit, quae mens carnalium non attendit. Unde et de sanctis animalibus dicitur: In circuitu et intus plena erant oculis (Ezech. I). Qui in exterioribus circumspecti, et intrinsecus providi sunt; quo contra carnalium doctorum praesumptionem in Evangelio Dominus arguens ait: Si caecus caeco ducatum praestat, ambo in foveam cadunt.] sancti atque (ut ita dicam) videntes, quibus perfectionis est studium, etiam illa quae velut tenebrosus animi nostri non intuetur aspectus, in semetipsis sagaciter deprehendunt, acerrimeque condemnant, usque adeo ut qui, sicut nostrae videtur incuriae, ne tenuis quidem peccati naevo, purae candorem conscientiae fuscaverunt, multis sibi maculis videantur aspergi, si non dicam vanae cogitationis improbitas in atria mentis irrepserit, sed vel psalmi qui dicendus est recordatio orationis tempore intentionem supplicantis averterit: [Similiter ratiocinatur D. Benedictus de reverentia orationis agens (Cap. 20 Regulae): Si cum hominibus potentibus volumus aliqua suggerere, non praesumimus, nisi cum humilitate et reverentia: quanto magis Domino Deo universorum cum omni humilitate et puritatis devotione supplicandum est! Et non in multiloquio, sed puritate cordis et compunctione lacrymarum nos exaudiri sciamus. Ubi vide Turrecrematum.] Si enim, inquiunt, cum sublimi homini non dicam pro vita ac salute nostra, sed etiam pro alicuius lucri commodo supplicamus, totam in eum et mentis et corporis aciem defigentes, de nutu eius trepida exspectatione pendemus, non mediocriter formidantes, ne quod forte ineptum aut incongruum verbum misericordiam audientis avertat; tum deinde si nobis in foro aut iudicum saecularium tribunalibus constitutis, assistente etiam econtra adversario, in media prosecutione atque conflictu, tussis, screatus, risus, oscitatio, somnus obrepserit, quanta in pernicie nostram vigilantissimus inimicus severitatem iudicis commovebit invidia?
6 Quanto magis cum illi occultorum omnium cognitori pro imminenti perpetuae mortis periculo supplicamus, praesertim cum e diverso callidus seductor pariter et criminator assistat, intenta atque sollicita oratione iudicantis pietas imploranda est? Nec iniuste non solum levi peccato, sed etiam gravissimo crimine impietatis astringitur, qui precem Domino fundens, subito a conspectu eius quasi ab oculis non videntis nec audientis, [Evagatione scilicet spontanea et voluntaria, de qua Dominus populum Israeliticum apud Isaiam prophetam acriter reprehendit dicens: Populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me (Is. XXIX). Qua de re graviter nec minus congruenter huic loco disserit D. Cyprianus lib. de Oratione Dominica: Quando, inquit, stamus ad orationem, fratres dilectissimi, vigilare et incumbere ad preces toto corde debemus. Cogitatio omnis carnalis et saecularis abscedat, nec quidquam tunc animus quam id solum cogitet quod precatur. Ideo et sacerdos ante orationem, praefatione praemissa, parat fratrum mentes dicendo: Sursum corda, ut dum respondet plebs: Habemus ad Dominum, admoneatur nihil aliud se quam Dominum cogitare debere: Claudatur contra adversarium pectus, et soli Deo pateat; nec ad se enim hostem Dei, tempore orationis adire patiatur; obrepit frequenter et penetrat; et subtiliter fallens preces nostras a Deo avocat, ut aliud habeamus in corde, et aliud in voce, quando intentione sincera debeat non vocis sonus, sed animus et sensus orare. Quae autem segnitia est alienari et rapi ineptis cogitationibus et profanis, cum Dominum deprecaris, quasi sit aliud quod magis debeas cogitare quam quod cum Deo loqueris? Quomodo te audiri a Deo postulas, cum te ipse non audias? vis esse Deum memorem tui, cum rogas, quando tu ipse memor tui non sis? hoc est, ab hoste in totum non cavere; hoc est, quando oras Deum, maiestatem Dei negligentia offendere; hoc est, vigilare oculis, et corde dormire; cum debeat Christianus et cum dormit oculis, corde vigilare, sicut scriptum est ex persona Ecclesiae loquentis in Cantico canticorum: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V). Quapropter sollicite et caute Apostolus admonet dicens: Instate orationi vigilantes in ea (Col. IV), docens scilicet et ostendens eos impetrare quod postulant de Deo posse, quos Deus viderit in oratione vigilare. Ita S. Cyprianus. In quae verba sancti doctoris et martyris, a Gratiano citata (De Consecra. dist. 1, cap. Quando), doctor Navarrus satis amplum et utilem edidit commentarium, qui de oratione et horis canonicis inscribitur.] cogitationis improbae vanitatem secutus [Lips. in marg. cogitationis improbae vanitate securus] abscesserit. Illi autem qui oculos cordis sui contegunt crasso velamine vitiorum, ac, secundum sententiam Salvatoris, videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt [Matth. XIII], vix in recessibus pectoris sui etiam illa quae magna sunt et capitalia crimina contemplantur, nullas autem cogitationum subreptiones, sed neque illos in se lubricos occultosque pruritus qui mentem tenui atque subtili suggestione compungunt, nec captivitates animae suae possunt purgatis obtutibus intueri, sed inverecundis semper cogitationibus evagantes, nec dolere norunt, cum ab illa contemplatione, quae singularis est, distrahuntur, nec habent quod se doleant amisisse, quippe qui mentem suam ingruentibus, ut libitum est, cogitationibus expandentes, nihil habent propositum quod principaliter teneant, vel quod omnimodis concupiscant.
7 Haec sane nos in hunc errorem causa praecipitat quia [Ita Cuychius; qua voce usus etiam D. Hieronymus in prooemio lib. IV Comment. in Ieremiam, eamque impeccantiam similiter interpretatur. At Ciaconius ἀναμαρτήτου legit: quod fere idem est, si τὸ ἀναμάρτητον substantive sumatur, quemadmodum sumitur cap. 21 et ultimo huius collationis, ubi quaeritur, utrum possibile sit humanae substantiae τό ἀναμάρτητον possidere. Sicuti apud Latinos, si rem spectes, eadem sunt innocentia et innocentem esse, aut sine peccato, quod proprie dicitur ἀναμάρτητον. Est enim ἁμαρτία, vel ἁμάρτημα peccatum; unde ἀναμάρτητος, id est, vacuus, aut immunis a culpa et peccato. Caeterum non mihi placet, nec huic loco congruit, quod Ciaconius ἀναμάρτητον vertit impeccabilitatem. Ἀναμάρτητον, inquit, est impeccabilitas, sive impeccantia, quasi vero idem sit impeccabilitas et impeccantia; hoc est, non posse peccare, quod est impeccabilitas; et non peccare, vel esse sine peccato, quod est impeccantia: Latinius, innocentia, integritas, aut culpae vacuitas. Quae sane multum differre nemo non videt, sicuti multum differunt, non posse peccare, seu impeccabilem esse, et posse non peccare: non posse mori, quod est absolute immortalem esse, et posse non mori, ut poterat Adam in statu innocentiae. Sed neque Scriptura, neque Patres vocem ἀναμάρτητον ita accipiunt. Scriptura Ioannis VIII: Ὁ ἀναμάρτητος ὑμῶν, id est, qui sine peccato est vestrum, uti habemus; non, qui impeccabilis est. D. Hieronymus in epistola ad Ctesiphontem, Pelagianos et eorum fautores redarguens: Pudeat, inquit, principum et sociorum suorum, qui aiunt posse hominem sine peccato esse, si velit, quod Graeci dicunt ἀναμάρτητον. Et quia hoc Ecclesiarum per Orientem aures ferre non possunt, simulant se sine peccato quidem dicere, sed ἀναμάρτητον dicere non audere: quasi aliud sit sine peccato, aliud ἀναμάρτητον; et non Graecum sermonem, qui apud illos compositus est duobus verbis sermo Latinus expresserit. Ita D. Hieronymus ἀναμάρτητον, non impeccabilem, sed non peccantem, seu peccati expertem et insontem interpretans, et, ut ipse ait, duobus verbis, nempe, sine peccato. Similiter Elias Cretensis, Gregorii Nazianzeni scholiastes Graecus, oratione 3: Homo, inquit, ἀναμάρτητος quidem, hoc est, peccato vacuus creatus est; ἀναμάρτητος autem, non quod in eum peccatum non cadat, sed quia ipsum peccare non in natura habet, verum potius in electione, ut qui et in bono manere ac proficere possit, divinae gratiae ope accedente; et item, permittente Deo, propter arbitrii libertatem a bono deflectere, etc. Porro manifestum est etiam non hic agi de iis qui se impeccabiles iactarent, sed qui se sanctos et perfectos putarent, eo quod graviora, seu canitalia, ut vocat, crimina non admitterent, minora interim non curantes: quos idcirco dicit virtutem ἀναμαρτησίας, seu ἀναμαρτήτου, id est impeccantiae, ignorare. Denique et Cassianus ipse τὸ ἀναμάρτητον non aliter interpretatur, quam impeccantiam, non autem impeccabilitatem, ut videre est c. 20 et 21 huius coll. Esto igitur ut ἀναμάρτητος ex vi vocis non male fortasse verti possit impeccabilis, id est, qui non solum non peccavit, sed qui non peccare quidem potest, ut Christus Dominus, non tamen hoc loco, neque apud D. Hieronymum, ut ei falso tribuit Lexicon Graecum. Sed de his satis, in quibus elucidandis id incommode accidit, quod nihil nobis adiumenti a mss. et antiquioribus excusis accesserit, quod illi Graeca vel penitus omittant, ut et Dionysius Paraphrastes; vel ita mendose et corrupte exprimant, ut nihil certi hac in parte inde haberi queat.] ἀναμαρτησίας, id est, impeccantiae ipsius virtutem penitus ignorantes, existimamus nullam omnino culpam ex istis otiosis ac lubricis cogitationum excursibus nos posse contrahere, sed hebetudine stupefacti et velut oculorum caecitate percussi, nihil in nobis nisi crimina capitalia contemplamur, eaque tantummodo credimus evitanda, quae legum quoque saecularium severitate damnantur, a quibus si nos immunes vel paululum senserimus, nihil nobis inesse peccati protinus arbitramur.
8 Proinde ab illo videntium numero segregati, quia minutias multarum sordium quae intra nos aggestae sunt non videmus, nequaquam salubri compunctione mordemur, si sensum nostrum interpellaverit aegritudo tristitiae, nec dolemus vanae gloriae subtili suggestione pulsati, nec de emissa tardius vel tepidius oratione deflemus, nec reputamus ad culpam cur psallentibus vel orantibus nobis aliquid aliud quam ipsa oratio vel psalmus occurrerit; nec illud horremus, quod multa quae vel loqui vel agere coram hominibus pudet, non erubescimus vel ad horam corde concipere, quod divino patere novimus conspectui, nec pollutionem turpium somniorum larga fletuum ablutione purgamus; nec lugemus quod in ipsa eleemosynae pietate, cum vel fratrum necessitatibus subvenimus, vel alimoniam pauperibus ministramus, serenitatem nostrae hilaritatis obnubilat avara cunctatio; nec feriri nos ullo credimus detrimento, cum, derelicta memoria Dei, ea quae sunt temporalia atque corporea cogitamus, ita ut nobis Salomonis illud aptetur eloquium: [Textus Vulgatus: Verberaverunt me, sed non dolui; traxerunt me; et ego non sensi (Prov. XXIII). Quando evigilabo, et rursus vina reperiam? Vide quae supra annotavimus ex commentario D. Hieronymi sive Bedae. Eadem fere habet D. Gregorius in Pastorali (Part. III cap. 33).] Ferierunt me, sed non dolui; et deluserunt me, ego autem nescivi [Prov. XXIII].
Cassianus HOME

bsb47266.188 csg575.126

Cassianus, Collationes, 3, 23, VI. Quantopere Apostolus fratrum salutem sitiverit. <<<     >>> VIII. Peccatorum foeditatem et magnitudinem perpauci cognoscunt.
monumenta.ch > Cassianus > 7

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik