monumenta.ch > Cassianus > 5
Cassianus, Collationes, 3, 23, IV. Bonitatem humanam atque iustitiam non esse bonam, si divinae bonitati ac iustitiae conferatur. <<<     >>> VI. Quantopere Apostolus fratrum salutem sitiverit.

Cassianus, Collationes, 3, 23, CAPUT V. Neminem summo illi bono intentum esse iugiter posse.

1 [In summa: quis exercens opera vitae activae potest simul vacare contemplationi? Eodem fere modo percunctatus est Germanus col. 1, c. 12: Quis potest fragili carne circumdatus, ita esse huic theoriae semper affixus, ut numquam cogitet de fratris adventu, de visitatione infirmi, de opere manuum, vel certe de humanitate peregrinis vel advenientibus exhibenda? Postremo quis non interpelletur corporis ipsius provisione, vel cura? Cui abbas Moses ita respondit: (Cap. 13, collat. 1): Inhaerere quidem Deo iugiter, et contemplationi eius, quemadmodum dicitis, inseparabiliter copulari, impossibile est homini istius carnis fragilitate circumdato. Verum oportet nos scire ubi nostrae mentis intentionem debeamus habere defixam, et ad quam destinationem semper animae nostrae revocemus intuitum, etc. Porro ad ampliorem huius loci claritatem necessaria omnino videtur D. Thomae doctrina (2-2, q. 182, art. 3), qua quaerit, et explicat utrum vita contemplativa impediatur per vitam activam? quod est huius capitis argumentum. Dicendum, inquit, quod vita activa potest considerari quantum ad duo. Uno modo quantum ad ipsum studium et exercitium exteriorum actionum; et sic manifestum est quod vita activa impedit contemplativam, in quantum impossibile est quod aliquis simul occupetur circa exteriores actiones et divinae contemplationi vacet. Alio modo potest considerari vita activa quantum ad hoc, quod interiores animae passiones componit et ordinat. Et quantum ad hoc, vita activa adiuvat ad contemplationem, quae impeditur per inordinationem interiorum passionum. Unde Gregorius dicit in sexto Moralium (Cap. 27): Cum contemplationis arcem aliqui tenere desiderant, prius se in campo per exercitium operis probent, ut sollicite sciant, si nulla iam mala proximis irrogant, si irrogata a proximis aequanimiter portant, si oblatis bonis temporalibus nequaquam mens laetitia solvitur, si subtractis non nimio moerore sauciatur. Ac deinde perpendant si cum ad semetipsos introrsus redeunt, in eo quod spiritualia rimantur, nequaquam secum rerum temporalium umbras trahant, vel fortasse tractas manu discretionis abigant. Ex hoc ergo exercitium vitae activae confert ad contemplativam, quod quietat interiores passiones, ex quibus phantasmata proveniunt, per quae contemplatio impeditur. Ita S. Thomas.] Nam quis eripiens inopem de manu fortiorum eius, et egenum et pauperem a diripientibus eum; quis conterens molas iniquorum, et de medio dentium eorum rapinas extorquens, in ipso intercessionis opere, divinae maiestatis gloriam quieta mente suspiciat [Lips. in marg. suscipiat]? Quis alimoniam pauperibus administrans, aut advenientium turbas benevola humanitate suscipiens, in eo temporis puncto quo pro necessitatibus fratrum sollicita mente distenditur, immensitatem supernae beatitudinis speculetur; et cum praesentis vitae angoribus curisque concutitur, futuri saeculi statum elevato a terrenis contagiis corde prospiciat?
2 Unde beatus David solum hoc bonum homini esse definiens, Deo iugiter inhaerere desiderat, dicens: Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam [Psal. LXXII]. Quod etiam Ecclesiastes a nemine iustorum sine querela perfici posse pronuntians: Quia non est homo iustus, ait, in terra qui faciat bonum, et non peccet [Eccles. VII]. Quis enim umquam quamvis praecipuus omnium iustorum atque sanctorum, huius corporis vinculis colligatus, summum hoc bonum ita possidere potuisse credendus est, ut numquam a divina contemplatione discedens, ne parvo quidem tempore ab eo qui solus bonus est, terrenis cogitationibus putetur affectus; qui numquam ullam cibi, ullam indumenti, aliarumve carnalium rerum gesserit curam: numquam de fratrum susceptione, de loci commutatione, de cellulae structione sollicitus, aut opem aliquam humani concupierit adiumenti, aut inopiae sterilitate vexatus illam sententiam Dominicae increpationis incurrerit: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini [Matth. VI]? Denique ipsum illum apostolum Paulum, qui omnium sanctorum laborem passionum numerositate transcenderat, nequaquam hoc implere potuisse confidenter astruimus, ipso in Actibus Apostolorum discipulis attestante: Ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae [Actor. XX]. Vel cum Thessalonicensibus scribens, In labore et fatigatione nocte et die operatum se fuisse testatur [II Thess. III]. Quibus licet magna eidem meritorum stipendia pararentur, tamen mens eius quamvis sancta atque sublimis, non poterat non ab illa coelesti theoria intentione terreni operis aliquando divelli.
3 Denique cum se tantis ac talibus ditari fructibus cerneret, et econtrario theoriae bonum corde pensaret, ac velut in una lance tantorum laborum profectum, in altera delectationem divinae contemplationis appenderet, diu examine pectoris sui quodammodo castigato, [Pulchre huic loco quadrat haec D. Augustini sententia (Lib. XIX, de Civit. c. 19): Otium sanctum quaerit charitas veritatis, negotium iustum suscipit necessitas charitatis. Quam sarcinam si nullus imponit, percipiendae atque intuendae vacandum est veritati. Si autem imponitur, suscipienda est propter charitatis necessitatem. Sed nec sic omnino veritatis delectatio deserenda est, ne subtrahatur illa suavitas, et opprimat ista necessitas. Haec Augustinus (Vide S. Tho. 2-2, q. 182, art. 1). Eodem spectat insignis textus Innocentii tertii in Iure Canonico his verbis expressus (Extra de Regular. cap. Licet): Illa semper regula inviolabiliter observetur, ut nullus absque licentia Romani pontificis praesumat occasione quacumque deserere praesulatum (id est, episcopatum); quoniam sicut maius bonum minori bono praeponitur, ita communis utilitas speciali utilitati praefertur. Et in hoc casu recte praeponitur doctrina silentio, sollicitudo contemplationi, et labor quieti. Ad quod utique designandum unigenitus Dei filius Iesus Christus non de Rachele secundum carnem natus est, sed de Lia (Genes. XXIX); nec legitur eum in domum suam Maria recepisse, sed Martha (Matth. I). Haec pontifex.] dum illum hinc laborum stipendia immensa delectant, illinc desiderium unitatis et inseparabilis Christi societas etiam ad resolutionem carnis invitat, anxius tandem proclamat et dicit: [Id est, ancipiti desiderio utrimque impellor; et utrum de duobus malim, ignoro, una ex parte cupiens per mortem dissolvi et esse cum Christo, quod (si mea tantum commoda spectem) multo mihi melius est; alia autem ex parte, permanere in carne necessarium propter vos, id est, vitam et praesentiam meam vobis necessariam puto, ad profectum vestrum et gaudium fidei.] Quid eligam ignoro, coarctor autem e duobus, desiderium habens dissolvi et cum Christo esse, multo enim melius; permanere autem in carne necessarium magis propter vos [Philip. I].
Cassianus HOME

bsb47266.185 csg575.123

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik