monumenta.ch > Cassianus > 11 > 4
Cassianus, Collationes, 3, 23, III. Quod sit vere bonum quod Apostolus se perficere non posse testatur. <<<     >>> V. Neminem summo illi bono intentum esse iugiter posse.

Cassianus, Collationes, 3, 23, CAPUT IV. Bonitatem humanam atque iustitiam non esse bonam, si divinae bonitati ac iustitiae conferatur.

1 Quod si etiam manifestioribus adhuc testimoniis huius sententiae rationem voluerimus astruere, nonne cum multa pronuntiari bona in Evangelio legerimus, et arborem bonam, et thesaurum bonum, et bonum hominem et bonum servum, quia non potest, inquit, arbor bona malos fructus facere, et bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona; et, Euge, serve bone et fidelis [Matth. VII, XII, XV; Lucae XVIII]; et utique hos omnes secundum se bonos esse non dubium sit: si respiciamus ad bonitatem Dei, nullus eorum pronuntiabitur bonus, dicente Domino, [Per naturam scilicet, ut superius dictum est (Cap. 3). Nam ipsius essentia est ipsissima bonitas. Alia autem omnia a Deo bona sunt per participationem, ut docet B. Dionysius Areopag. de Divin. Nom. cap. 4: Nam quemadmodum, inquit, sol iste non cogitatione, aut electione, sed eo ipso quod est illuminat omnia, quae pro modo suo participationem lucis admittunt; ita et summum illud bonum solem superans (non secus ac obtusam imaginem primitiva excellente forma) ipsa sua substantia omnibus quae sunt, pro captu cuiusque, totius bonitatis iniicit radios. Ita Dionysius. Vide ibi insignem commentarium D. Thomae Aquinatis.] Nemo bonus nisi solus Deus [Marc. X]. Cuius intuitu etiam ipsi apostoli, qui electionis merito bonitatem generis humani multis excesserant modis, mali esse dicuntur, Domino ita ad eos loquente: Si ergo vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bonum spiritum petentibus se [Matth. VII]! Denique sicut [Dure id dictum, et grano salis condiendum. Non enim desinit esse vera bonitas, et iustitia in homine iusto, et multo minus in malitiam convertitur, si cum Deo conferatur; sed quia tanta est puritas et sublimitas bonitatis et iustitiae divinae, ut omnis hominum et angelorum bonitas et iustitia ei comparata iniustitia potius, et malitia videatur. Sicut stellae clarissimae sunt in se, tamen coram sole continuo tenebrescunt. Et hoc est quod Psalmista ait (Psalm. CXLII): Non iustificatur in conspectu tuo omnis vivens; et Iob. cap. IX: Vere scio quod ita sit, et quod non iustificabitur homo compositus Deo.] bonitas nostra supernae bonitatis intuitu in malitiam vertitur, ita etiam iustitia nostra divinae, collata iustitiae panno menstruatae similis deputatur, dicente Isaia propheta: [Satis improprie accommodat suo proposito haec verba Isaiae. Non enim loquitur Isaias in sua, sed in persona populi, nec de operibus iustorum, praesertim Christianorum; sed de operibus impiorum Iudaeorum, ut patet ex textu, nec de quibusvis eorumdem operibus, quasi omnia essent peccata, sed tantum de operibus illis quae ipsi iustitias reputabant: puta de sacrificiis, neomeniis, aliisque caeremoniis Iudaicis, in quibus confidebant, quas e contrario dicit propheta similes esse panno mulieris menstruatae, quo nihil immundius, eo quod non recta intentione, nec sicut oportebat, ab illis fierent; unde et Isaiae dicit Dominus: Ne offeratis ultra sacrificium frustra; incensum abominatio est mihi. Calendas vestras et solemnitates vestras odivit anima mea. Ex his patet quam non solum impie, sed et inepte ex hoc loco colligant Lutherani omne opus hominis Christiani, etiam iusti, esse peccatum. Quod si aliquando verba illa per accommodationem de iustis et eorum operibus dicuntur, non ita accipienda sunt, quasi omnia opera iustorum sint immunda, et peccata, ut isti blaterones volunt, sed vel ex comparatione ad divinam iustitiam, cui humana iustitia collata, panno menstruatae similis deputatur, ut hic exponitur; vel quia bonis operibus miscentur subinde opera quaedam mala, et multi defectus, et negligentiae interveniunt, quae sunt peccata levia et quotidiana, quae licet iustitiae laudem et meritum non tollant; minuunt tamen, et nonnihil commaculant, atque ita aliquatenus panno menstruatae assimilant. Bellarminus ad argumentum haereticorum ex eodem loco obiectum, respondet in hunc modum (Lib. II de Monachis cap. 13): Ad tertium dico cum Hieronymo ibidem, prophetam loqui in persona gravissimorum peccatorum, qui si qua opera bona faciebant, saltem moraliter, ea inquinabant admixtione multorum criminum: nos autem non de peccatoribus, sed de iustis loquimur, cum dicimus homines posse legem servare (et sic esse iustos) et etiam amplius facere; nec tamen admittimus omnia opera peccatoris necessario esse peccata. Nam Isaias non comparat opera peccatorum sordibus, sed panno sordido, in quo sunt partes nitidae, et partes maculatae. Haec ipse, quae ad intelligentiam illius sententiae non parum lucis afferunt.] Sicut pannus menstruatae, universae iustitiae nostrae (Isaiae LXIV). Et ut aliquid adhuc evidentius inferamus, [Id est, salutaria quidem, et sancta, sed non per se ad salutem et vitam efficacia, nisi mediante gratia. Illustrat hunc locum D. Hieronymus eisdem et aliis insuper Scripturae sententiis: Considerandum, inquit (in Is. c. LXIV), quod iustitia quae in lege est, ad comparationem Evangelicae puritatis, immunditia nominetur. Etenim non est glorificatum quod prius glorificatum fuit, propter excellentem gloriam. Unde et Apostolus, qui secundum iustitiam quae in lege est, universa compleverat, dicit se omnia duxisse pro damno, ut Christum lucrifaceret, et propter eminentem scientiam Domini nostri Iesu Christi, propter quem cuncta arbitratur quasi stercora, ut Christum lucrifaciat, et inveniatur non habens suam iustitiam, quae in lege est, sed per fidem Christi, quae est ex Deo iustitia (I Cor. III; Philip. III). Et infra: Si quis igitur post evangelium Christi, et adventum Filii Dei, paedagogae legis observat caeremonias, audiat populum confitentem quod omnis illa iustitia panno sordidissimo comparetur, cui et Esther diadema suum, quod erat regiae potestatis insigne, comparat, quod nequaquam voluntate, sed necessitate portabat dicens: Tu scis necessitatem meam, quoniam detestor signum superbiae meae, quod est super caput meum, in diebus ostensionis meae abominor illud, sicut pannum menstruum, nec porto in diebus quietis meae (Esther, XIV).] legis quoque ipsius praecepta vitalia, quae dicitur ordinata per angelos in manu mediatoris [Galat. III], et de qua idem Apostolus, Itaque lex, inquit, sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum [Rom. VII], si perfectioni evangelicae conferantur, minime bona divino pronuntiantur oraculo, ait enim: Et [Habes hanc sententiam alibi nonnihil explicatam (Collat. 21, cap. 33).] dedi eis praecepta non bona, et iustitias in quibus non vivent in eis [Ezech. XX]. Apostolus quoque ita novi lumine Testamenti gloriam legis affirmat obtundi, ut eam evangelici comparatione fulgoris nec glorificatam esse pronuntiet, dicens: [Verba Apostoli in vulgata versione subobscura: Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam (II Cor. III). Sensus est: quod claruit, id est, lex quae glorificata est in legislatore Moyse, non vere glorificata est in hac parte, id est, comparatione legis evangelicae, propter excellentem eius gloriam.] Nam nec gloriosum est id quod glorificatum est, propter excellentem gloriam [II Cor. III]. [Similis plane locus est huic consentiens idemque luculentus apud D. Hieronymum l. I adversus Pelagianos (Cap. 6): Quid mirum, inquit, in collatione sanctorum alios esse meliores, alios inferiores, cum e contrario in collatione peccatorum hoc intelligi possit? Ad Hierusalem dicitur, quae multis peccatorum erat confossa vulneribus: Iustificata est Sodoma ex te. Non quod Sodoma per se iusta sit, quae in aeternos collapsa cineres audit per Ezechielem: Sodoma restituetur in antiquum (Ezech. XVI). Sed quod comparatione sceleratioris Hierusalem haec iusta videatur. Illa enim Dei Filium trucidavit; haec propter abundantiam panis et per luxuriae magnitudinem excessit modum libidinis. Publicanus in Evangelio, qui percutiebat pectus (Lucae XVIII), quasi thesaurum cogitationum pessimarum, et conscientia delictorum oculos non audebat attollere, superbientis Pharisaei collatione fit iustior. Et Thamar sub specie meretricis fallit Iudam, et ipsius sententiam qui deceptus est, meretur audire: Iustificata est Thamar magis quam ego (Genes. XXXVIII). Ex quibus omnibus approbatur non solum ad comparationem divinae maiestatis homines nequaquam esse perfectos, sed ne angelorum quidem et caeterorum hominum qui virtutum culmina conscenderunt, etc.] Quam comparationem etiam in parte contraria, id est, in peccatorum meritis compensandis Scriptura conservat, ut eos qui multo minus impii sunt, peiorum collatione iustificet, dicens: Iustificata est Sodoma ex te. Et iterum: Quid enim peccavit soror tua Sodoma?
2 Et iustificavit animam suam aversatrix Israel, comparatione praevaricatricis Iudae [Ezech. XVI]. Ita igitur et universarum merita virtutum, quae superius comprehendi, cum per se bona atque pretiosa sint, tamen theoricae claritatis comparatione fuscantur. Multos etenim sanctos quamvis bonorum operum, terrenis tamen studiis occupatos, a contemplatione summi illius boni retrahunt ac retardant.
Cassianus HOME

bsb47266.183 csg575.121

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik