monumenta.ch > Cassianus > 2
Cassianus, Collationes, 3, 23, PRIMUM. <<<     >>> III. Quod sit vere bonum quod Apostolus se perficere non posse testatur.

Cassianus, Collationes, 3, 23, CAPUT II. Docet in Apostolis multa quidem fuisse bona, sed boni ipsius complementum solo voto ac desiderio, ipsos habuisse.

1 Superest igitur ut virtutem sensus ex intimo dicentis metiamur affectu, et quid beatus Apostolus dixerit bonum, quidve comparatione eius pronuntiaverit malum, non nuda significatione verborum, sed eodem quo ille discutiamus intuitu: intellectum quoque eius secundum dignitatem pronuntiantes ac meritum perscrutemur.
2 Tunc enim sententias Deo inspirante prolatas, secundum propositum ac voluntatem eius comprehendere poterimus, cum eorum a quibus promulgatae sunt statum ac meritum perpendentes, non verbo, sed experimentis parem induerimus affectum, pro cuius qualitate sine dubio vel concipiuntur universi sensus, vel sententiae proferuntur. Quamobrem, quid sit principaliter bonum, quod Apostolus non potuerit perficere cum vellet, diligentius indagemus. [Ad hunc locum elucidandum, praeter ea quae Dom. Cuychius annotavit, iuverit etiam notasse quod secundum Augustinum triplicia sunt bona in homine, quae vocat maxima, media et minima (Lib. II de Libero Arb. c. 19). Minima bona sunt, sine quibus recte vivitur, ut sanitas, robur, forma corporis, eloquentia, scientia, et huiusmodi; media, sine quibus non potest recte vivi, ut potentiae, et facultates animae, praesertim voluntas et intellectus. Magna et maxima, quibus recte vivitur, et nemo male utitur, ut sunt virtutes animi, dona Spiritus sancti; his enim nemo male uti potest, ut principiis agendi, quamvis possit male uti, ut obiectis, velut si quis de virtute superbiat, ut superius ex D. Thoma annotatum. Si de primo et secundo genere bonorum loquatur hic abbas, cum dicit beatum Apostolum et alios iustos multa bona per naturam habuisse, nulla est difficultas. Nam eiusmodi bona naturalia sunt, et naturae vires non superant. Si vero de tertio genere, ut apparet ex verbis consequentibus, quatenus id verum aut falsum censeri debeat, explicatur a Cuychio.] Multa enim novimus bona, quae beatum Apostolum, omnesque illius meriti viros, et habuisse per naturam, et acquisisse per gratiam, negare non possumus.
3 Est enim bona castitas, laudabilis continentia, miranda prudentia, larga humanitas [humilitas], circumspecta sobrietas, modesta temperantia, pia misericordia, sancta iustitia; quae omnia in apostolo Paulo eiusque consortibus ita plena atque perfecta fuisse dubium non est, ut virtutum potius quam verborum magisterio ab eis religio doceretur.
4 Quid quod iugi Ecclesiarum omnium cura [II Cor. II] ac pervigili sollicitudine semper exusti sunt? Quantum hoc misericordiae bonum, quanta perfectio est, pro scandalizantibus uri, cum infirmantibus infirmari? Cum ergo tantis Apostolus abundaverit donis, quid illud est boni cuius perfectione caruerit, non poterimus agnoscere, nisi in illum quo ipse locutus est profecerimus affectum. Omnes itaque quas eum diximus habuisse virtutes, quamvis velut gemmae splendidissimae atque pretiosae sint, tamen si praeclaro illi atque [Respicit parabolam evangelicam (Matth. XIII), ubi bonus negotiator omnes vendere dicitur margaritas, ut de pretio earum unam emat pretiosissimam margaritam. Dicitur autem margarita, et margaritum in neutro genere. Unde Tertullianus lib. de Pallio (Cap. V): Margarita vel ipso nomine pretiosa dehausit. Et alibi (Ad Martyres c. 4), hoc proverbii loco usurpat: Tanti vitrum? Quanti verum margaritum? Quod D. Hieronymus imitatus (Epist. ad Paulinum): Si tanti, ait, vitrum, quanti pretiosum margaritum? Quo dicto summa inaequalitas significatur: margaritarum enim, alias unionum summum inter gemmas pretium; vitrum autem vilissimum, quod tamen margaritas mentiri potest, et imperitos fallere.] praecipuo margarito, quod ille evangelicus negotiator inquirens, universis quae possedit, venditis [Matth. XIII], comparare desiderat, conferantur, ita eorum meritum revilescit atque contemnitur, ut eis sine cunctatione distractis unius tantum boni possessio locupletet bonorum innumerabilium venditorem.
Cassianus HOME

bsb47266.179 csg575.116

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik