1 | Reversa igitur luce, cum ad [Abyssum apostolicae quaestionis, vel, ut superius dixit (Collat. 21 cap. ult.), immensum profundissimae quaestionis pelagus hyperbolice vocat quaestionem quidem satis difficilem et obscuram de verbis Apostoli ad Rom. cap. VII nuper a Germano propositam, et huic collationi reservatam: cuius summa haec est: An ibi loquatur Apostolus in persona peccatorum, ut volebat Germanus, an in persona sua, suique similium id est iustorum? Vel, aliis verbis: An loquatur de hominibus impiis, in peccati statu constitutis et carnalibus; an vero de iustis, per gratiam renatis et spiritualibus, qualis erat Paulus? Quae quidem quaestio non adeo difficilis est et profunda ut huic abbati visa est. Nam utroque modo verba Apostoli exponi posse docet D. Augustinus, et post eum D. Thomas, nec desunt utrique parti sui auctores et assertores antiqui et probati. Priorem enim expositionem tradiderunt Chrysostomus, Theophylactus et alii in eum locum, et ipse Augustinus l. I ad Simplicianum c. 1, qui existimant Apostolum non loqui de se suique similibus iustis, sed induisse personam hominum impiorum, qui carnis concupiscentia ducuntur, et pertrahuntur in multa flagitia; seu, quod idem est, voluisse statum humani generis sub peccato constituti nec per gratiam reparati in seipso exprimere. Unde ait: Scio quia lex spiritualis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato (Rom. VII). Cui sententiae suffragari etiam videtur D. Hieronymus in cap. III Danielis, ubi ait: Quomodo illi tres pueri in fornace constituti ex persona populi ita loquebantur: Peccavimus, et inique egimus recedentes a te, etc.; sic illud Apostoli intelligendum esse: Non enim quod volo, hoc ago; sed quod nolo, illud operor. Et caetera quae in eodem loco scripta sunt. Verum altera expositio eidem Augustino postea magis placuit l. II Retr. c. 1, et passim in libris adversus Pelagianos: quam etiam D. Anselmus, Thomas et alii posteriores interpretes magis approbarunt, ut et noster hic Theonas; cui proinde satius est nos inhaerere. Verum ut lectori utcumque satisfiat, et haec sententia magis elucidetur, respondendum est argumentis superius a Germano in contrarium obiectis (Collat. praeced. cap. penult.): Quomodo, inquit, beato Apostolo, quem ad summum totius perfectionis culmen certum est pervenisse, illud poterit convenire quod dicit: Non enim quod volo, facio bonum; sed quod odi malum, hoc ago. Illud etiam quod subiungitur: Si autem quod nolo, hoc ago, iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Nec non etiam hoc: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in legem peccati, quae est in membris meis. In quo igitur haec personae apostolicae poterunt coaptari? Quid enim est boni, quod ille non potuerit adimplere? Et econtrario, quid illud est mali, quod nolens et odiens, tamen cogente natura invitus admiserit? Ad quam vero peccati legem electionis vas, in quo Christus Dominus loquebatur, potuit captivus abduci? Hactenus Germanus. Ut autem his argumentis breviter respondeatur (nam plenior eorum discussio et explicatio ab interpretibus petenda est), notandum est Apostolum eo loci agere de motibus concupiscentiae involuntariis, ex peccato Adae in natura corrupta et vitiata pullulantibus, quos etiam viri sancti et perfecti in hac vita experiuntur inviti. Hoc enim est quod ait Apostolus: Non quod volo bonum, hoc ago; quia volo non concupiscere, non sentire motus concupiscentiae, quod tamen assequi nequeo. Sed quod odi malum (scilicet concupiscere), hoc facio. Ubi facere se dixit, inquit Augustinus (Lib. contra duas epist. Pelagian. cap. 10), non affectu consentiendi, sed ipso motu concupiscendi. Hoc igitur est bonum, quod Apostolus non potuit in hac vita adimplere, nullum scilicet concupiscentiae motum experiri; et hoc malum, quod se etiam nolentem et odientem facere affirmat, nempe concupiscere: quod etsi malum sit, quia est quidam morbus et defectus naturae corruptae, non tamen est proprii nominis peccatum, si absit consensus rationis; quamvis subinde ab Apostolo vocetur peccatum; quia est causa et fomes peccati, ut docet, et explicat synodus Tridentina (Sess. 5, in decret. de peccato origin.). Proinde quod ab Apostolo subiungitur: Si autem quod volo, hoc ago, iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum, id est, si secundum carnem concupisco, quod tamen mente detestor, non est opus meum, sed opus peccati, id est, concupiscentiae, quae ex peccato est et ad peccatum inclinat. At id quod tertio loco obiecit Germanus, de lege membrorum captivante, seu captivum ducente in legem peccati, quod Apostolo non videtur convenire, respondet D. Augustinus captivantem dici, id est, captivare conantem, vel captivantem secundum carnem, non secundum mentem (Lib. de Nup. et Concupisc. c. 30). Verum haec plenius explicabuntur c. 11 et sequentibus.] perscrutandam abyssum apostolicae quaestionis summa a nobis senex compelleretur instantia, ita effatus est: Testimonia quibus probare conamini, apostolum Paulum non ex sua, sed peccatorum dixisse persona: Non enim quod volo bonum, facio; sed quod odi malum hoc ago. Vel illud: Si autem quod nolo hoc facio, iam non ego operor illud, sed quod habitat in membris meis peccatum. |
2 | Vel quod sequitur: Condelector enim lege Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis [Rom. |
3 | Caeterum quo pacto personae peccatorum hoc poterit convenire quod dicit: Non enim quod volo bonum, facio; sed quod odi malum, hoc ago? Sed nec illud quidem: Si autem quod nolo hoc facio, iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum? Quis enim delinquentium nolens se adulteriis fornicationibusque contaminet? Quis invitus proximo tendat insidias? Quis inevitabili necessitate cogatur, ut falso testimonio hominem opprimat, furtove decipiat, aut alterius spolia concupiscat, vel sanguinem fundat? Quinimmo, ut scriptum est, [Vulgatus textus: Cuncta cogitatio cordis (humani) intenta ad malum omni tempore (Genes. VI). Ex Hebraeo autem: Figmentum cordis humani tantum malum. Est autem hyperbolica locutio, ad solos sceleratos illius temporis referenda, ut et illa Psalmistae: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, etc. (Psal. XIII). Nam certum est ibi Noemum, ut et hic Davidem et alios iustos et probos excipi oportere.] humanum genus diligenter intentum est ad nequitiam a iuventute sua [Gen. |
4 | Quos etiam Ieremias propheta non solum non nolentes, nec cum requie cordis et corporis flagitiorum eos crimina perpetrare, verum etiam in tantum eos asserit laboriosis conatibus, ut ad effectum eorum perveniant, desudare, ut a lethali scelerum appetitu nec obsistentibus arduis difficultatibus revocentur; dicens: Ut iniqua agerent laboraverunt [Ierem. |
5 | aut quemadmodum hi qui peccant corpore, mente serviunt Deo, cum vitiorum fomitem caro ex corde concipiat; et ipse auctor utriusque naturae, fontem atque originem peccatorum ex eo pronuntiet emanare? De corde, inquiens [Matth. |