Cassianus, Collationes, 3, 22, CAPUT XV. Obiicit Germanus, ex peccatorum persona Apostolum haec dixisse.
1 | Germanus: Multi hoc apostolicum ita intelligi debere definiunt, ut hoc eum non ex sua, sed ex peccatorum persona dixisse confirment, eorum scilicet qui volentes semetipsos a corporalibus illecebris ac voluptatibus abstinere, obstricti vitiis pristinis, et oblectatione carnalium passionum captivati, semetipsos cohibere non possunt, dum inolita consuetudine vitiorum, velut immiti quadam tyrannidis dominatione, depressi, ad libertatem pudicitiae respirare non possunt. |
2 | Quomodo enim beato Apostolo, quem ad summum perfectionis totius culmen, certum est pervenisse, illud poterit convenire quod dicit: Non enim quod volo bonum, facio, sed quod odi malum, hoc ago. Illud etiam quod subiungit: Si autem quod nolo, hoc ago, iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum? Nec non etiam hoc: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in legem peccati, quae est in membris meis [Rom. VII]. In quo igitur haec personae apostolicae possunt coaptari? |
3 | Quid enim est boni quod ille non potuerit implere? Et econtrario, quid illud est mali quod nolens et odiens, tamen cogente natura, invitus admiserit? Ad quam vero peccati legem electionis vas, in quo Christus Dominus loquebatur, potuit captivus adduci? Qui cum omnem inobedientiam, et omnem extollentem se adversus Deum altitudinem captivasset [II Cor. X], de semetipso cum fiducia proclamabat: Bonum agonem certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de caetero reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex [II Tim. 4]. |