monumenta.ch > Cassianus > 14
Cassianus, Collationes, 3, 22, XIII. Quod non sint tam gravia peccata sanctorum ut eis auferant meritum aut nomen sanctitatis. <<<     >>> XV. Obiicit Germanus, ex peccatorum persona Apostolum haec dixisse.

Cassianus, Collationes, 3, 22, CAPUT XIV. Quomodo intelligendum sit illud Apostoli: Non enim quod volo bonum facio.

1 Nam cum apostolus Paulus inaestimabilem abyssum puritatis, resistentibus cogitationum aestibus, penetrari ab homine non posse cognoscens, diu velut per profunda iactatus, ante dixisset: Non enim quod volo bonum, facio, sed quod odi malum, hoc ago [Rom. VII]. Et rursum: Si autem quod nolo, hoc facio; iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum: et condelector legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in legem peccati quae est in membris meis (ibid.); omni vel sua vel naturae ipsius fragilitate perspecta, tam immensae altitudinis vastitate conterritus, ad tutissimum portum divini confugit auxilii; et quasi de navigii sui oneribus mortalitatis oppressi, naturali infirmitate desperans, ab eo cui impossibile nihil est, naufragiorum deposcit remedia, cum quodam miserabili vociferans eiulatu: [Corpus mortis appellat, inquit Hieronymus (Lib. I Apol. in Rufin. c. 6), quod vitiis, et morbis, et perturbationibus, ac morti subiaceat, donec cum Christo resurgat in gloria; et fragile prius lutum excoquatur fervore Spiritus sancti in testam solidissimam, demutans gloriam, non naturam. Ita Hieronymus. Potest tamen genitivus huius referri etiam ad mortem ipsam, ut sensus sit: De corpore mortis huius id est, in quo hoc genus mortis etiam invitus experior.] Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius (Ibid.)? Statimque absolutionem quam desperavit de imbecillitate naturae, de Dei benignitate praesumpsit, confidenter adiungens: [Duplex lectio apud Graecos. Aliqui enim legunt: χάρις τῷ Θεῷ, gratia Deo, id est, gratias ago Deo, ut Chrysost. (Homil. 13). et Hieronymus (Epist. 151 quaest. 8) ad Algasiam. Alii vero: χάρις τοῦ Θεοῦ, in genitivo: id est, gratia Dei, sup. liberabit me, non lex Moysi, non vires naturae; atque hoc modo vertit noster interpres.] Gratia Dei per Christum Dominum nostrum (Ibid.)
Cassianus HOME

bsb47266.172 csg575.110

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik