1 | Caeterum [Huic SS. Patrum doctrinae subscribit synodus Tridentina his verbis (Sess. 6 c. 11): Licet in hac mortali vita quantumvis sancti et iusti in levia saltem et quotidiana, quae etiam venialia dicuntur, peccata quandoque cadant; non propterea desinunt esse iusti. Nam iustorum illa vox est, et humilis, et verax: Dimitte nobis debita nostra; quo fit ut iusti ipsi eo magis se obligatos ad ambulandum in via iustitiae sentire debeant, quo liberati iam a peccato, servi autem facti Deo, sobrie, iuste, et pie viventes proficere possint per Christum Iesum, etc. (Vide collat. 20 c. ult., et collat. 23 c. 6 et seq.). Caeterum ab his et similibus sententiis, quibus generatim asseritur omnes homines, quantumvis iustos et sanctos, non esse immunes a peccato, praeter Christum Dominum, qui non purus homo, sed verus Deus et homo est, ideoque ἀναμάρτητος, id est, impeccabilis; excipienda etiam est Deipara virgo Maria, quam SS. Patres docent, ex singulari Dei privilegio, per omnem vitam ab omni peccato liberam atque immunem exstitisse. Unde D. Augustinus (Lib. de Natura et Gratia c. 36): Excepta, inquit, sancta virgine Maria, de qua, propter honorem Domini, nullam prorsus, cum de peccatis agitur, haberi volo quaestionem, etc. Et eadem synodus Tridentina, dum negat hominem semel iustificatum posse in tota vita peccata omnia, etiam venialia, vitare; hanc adiecit exceptionem (Sess. 6 can. 23): Nisi ex speciali Dei privilegio, quemadmodum de beata Virgine tenet Ecclesia.] iustos et sanctos viros non esse immunes a culpa manifeste Scriptura pronuntiat, dicens: [Beda, seu quisquis auctor Commentarii in eum locum, iisdem pene verbis, quibus hic abbas: Quomodo, inquit, iustus appellatur, qui cadere, id est, peccare memoratur? nisi quia de levibus quotidianisque peccatis loquitur, sine quibus nec iustorum quisquam esse in hac vita potuit: quia nimirum per ignorantiam, per oblivionem, per cogitationem, per sermonem, per subreptionem, per necessitatem, per fragilitatem carnis, singulis diebus, vel inviti, vel volentes, frequenter reatum incurrimus; et tamen resurgit iustus, videlicet quia iustus est, nec iustitiae eius praeiudicat lapsus humanae fragilitatis. Unde bene cum de iusti casu loqueretur, non addit, in malum; quia etsi in malum est, quod cadunt; ne tamen in malo in quod ceciderunt haerere possint, citius resurgendo procurant. At contra de reprobis: Impii autem, inquit, corruent in malum: quia videlicet impii, cum ceciderint, vel (quod est gravius) corruerint, ut Scriptura dicit, id est, cum capitalia crimina perpetraverint, ita suo casui delectando assentiunt, ut ab hoc relevari poenitendo despiciant. Haec ibi.] Septies in die cadet iustus et resurget [Prov. |
2 | Aliud est enim admittere mortale peccatum, et aliud est cogitatione quae peccato non caret praeveniri; vel ignorantiae, aut oblivionis errore, aut facilitate otiosi sermonis offendere, [Ad punctum, seu momentum temporis, in fidei theoria haesitare, contingit duobus modis. Primo cum assensu firmo et certo, cum quis spontanee et deliberate elegit dubitare et dubius permanere de aliquo fidei articulo, v. g., An sit purgatorium? et non vult assentiri et firmiter credere, quod quidem est peccatum mortiferum. Nam ut ait Stephanus papa (Extra de haeret. cap. 1): Dubius in fide, infidelis est. Et D. Bernardus: Fides ambiguum non habet; quod si habet, fides non est. Et haec infidelitas, seu dubitatio de fide potest esse in puncto, seu momento temporis (quia voluntatis assensus non pendet ex tempore): et si voluntaria est, etiam mortalis est, non minus quam delectatio morosa, etiam in momento, secundum omnes (S. Tho. 2-2, q. 10, art. 7; et Caiet. ib.; Maiorin. III, dist. 25; Panormit. in c. 1 de haeret.; M. Canus de Locis Theolog. lib. XII, cap. 9). Alio modo contingit fluctuare circa fidem, non ex pleno consensu, sed vel ex subreptione, seu haesitantia non voluntaria, vel ex negligentia in repellenda dubitatione, vel ex quadam infirmitate, seu imbecillitate fidei, de qua dictum est Petro: Modicae fidei, quare dubitasti (Matth. XIV)? Ubi dubitatio non tollit omnino fidem, sed modicam et imperfectam arguit. Atqui de tali haesitatione in theoria fidei loquitur hic abbas, dum inter culpas veniales recenset; quod satis indicant ipsa verba: Ad punctum in fidei theoria aliquid haesitare, id est, leviter et imperfecte vacillare.] aut ad punctum in fidei theoria aliquid haesitare, aut subtili quadam cenodoxiae titillatione pulsari, aut necessitate naturae aliquantisper a summa perfectione recedere. |
3 | Haec enim sunt septem lapsuum genera in quibus sanctus licet nonnumquam cadat, tamen iustus esse non desinit; quae quamvis levia esse videantur ac parva, tamen faciunt eum sine peccato esse non posse. Habet enim pro quibus quotidianam gerens poenitudinem, et veniam veraciter debeat postulare, et pro suis indesinenter orare peccatis, dicens: Dimitte nobis debita nostra [Matth. |
4 | Et tamen post paululum, cum ignorans mysterium passionis, tantae utilitati [Lips. in marg. utilitatis] humani generis inscius obviaret, dicens: Absit a te, Domine, non erit tibi hoc; meretur audire: Vade post me, Satanas, scandalum es mihi, quia non sapis ea quae Dei sunt, sed ea quae hominum (Ibid.). Numquidnam cum his eum verbis ipsa [Ipsa Aequitas, id est, ipsa Veritas, nempe Christus Dominus, qui de seipso ait: Ego sum via, veritas, et vita (Ioan. XII). Et Psaltes regius: Veritas de terra orta est, et iustitia de coelo prospexit (Psalm. LXXXIV). Est autem emphasis in verbo Aequitas; quasi dicat: Aequissimus Dominus et Iudex, immo ipsissima Aequitas et Veritas.] aequitas increparet, [Phrasis obscura, et sic resolvenda, quasi dicat: Omnino credendus est Petrus sic a Domino increpatus cecidisse, et tamen in sanctitate et iustitia permansisse. Aequivalet enim geminata negatio affirmationi. Sed quaeritur quomodo Petrus ceciderit, id est, peccaverit (nihil enim aliud est cadere, quam peccare, ait ipse superius) quando dixit: Absit a te, Domine, non erit tibi hoc, etc. (Matth. XVI). Cui quaestioni solvendae simul et huic loco elucidando suffecerit duorum antiquorum Patrum et Ecclesiae doctorum sententias hic referre, et haereticorum perversae interpretationi ex adverso opponere. His siquidem verbis admodum insolentibus Petrum ea de causa reprehendunt; eiusque fidem, quantum in ipsis est, elevant et suggillant, quasi stulte voluerit Christum a morte, ex qua salus nostra pendebat, revocare. At longe alio spiritu aliaque modestia Chrysostomus et Hieronymus de Petro loquuntur: nimirum quemadmodum paulo ante Christum Filium Dei vivi esse professus, singularem prae caeteris apostolis in eum fidem ostenderat; ita nunc illum maiorem erga eumdem Christum amorem demonstrasse; et si quid peccavit, ex ignorantia et imprudentia peccasse. Quod ut magis constet ipsos Patres satius fuerit suis verbis audire loquentes. Sic igitur Chrysostomus (Homil. 45 in Matth.): Quid est hoc, inquit, quod Petrus, qui revelatione Patris potitus erat, sic velociter cecidit, et instabilis est effectus? Sed dicimus non esse mirum si hoc ignoravit, qui de passione revelationem nondum acceperat. Quod enim Christus Filius Dei vivi esset, revelatione didicerat. Mysterium vero crucis et resurrectionis nondum ei fuerat revelatum. Ipse vero ostendens quod oporteret eum ad passionem venire, Petrum increpavit, etc. D. autem Hieronymus in Commentario Matthaei (Vide eumdem in epist. ad Algasiam quaest. 3): Saepe diximus, ait, nimii ardoris amorisque quam maximi fuisse Petrum in Dominum Salvatorem. Quia ergo post confessionem suam, qua dixerat, Tu es Christus filius Dei vivi; et praemium Salvatoris, quod audierat, Beatus es, Simon Bariona, etc., repente audit a Domino, oportere se ire Hierosolymam, ibique multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi et tertia die resurgere; vult (id est, putat) destrui confessionem suam, nec putat fieri posse ut Filius Dei occidatur: assumitque eum in affectum suum, vel separatim ducit, ne praesentibus caeteris condiscipulis magistrum videatur arguere, et coepit increpare illum amantis affectu, et optantis dicere: Absit a te, Domine. Vel ut melius habetur in Graeco, ἱλέως σοι, Κύριε, οὐ μὴ ἔσται σοι τοῦτο, hoc est, propitius sis tibi, Domine, non erit tibi hoc: non potest fieri, nec recipiunt aures meae, ut Dei Filius occidendus sit. Ad quem Dominus conversus ait: Vade retro me, satana, scandalum mihi es. Satanas interpretatur adversarius, sive contrarius: quia contraria, inquit, loqueris voluntati meae, debes adversarius appellari. Multi putant, quod non Petrus correptus sit, sed adversarius spiritus (id est, diabolus) qui haec dicere Apostolo suggerebat. Sed mihi hic error apostolicus, et de pietatis affectu veniens, numquam incentivum diaboli videbitur. Vade retro me, satana. Diabolo dicitur: Vade retro (Matth. IV). Petrus audit: Vade retro me: hoc est, sequere sententiam meam; quia non sapis ea quae Dei sunt, sed quae hominum. Meae voluntatis est, et Patris (cuius veni facere voluntatem), ut pro hominum salute moriar; tu tuam tantum considerans voluntatem, non vis granum cadere, ut multos fructus afferat. Hucusque D. Hieronymus. E quibus discimus Petrum, satanam, non quasi proprio diaboli, sed quasi communi adversarii vocabulo a Christo fuisse appellatum, quia sibi pro hominum salute mori volenti adversabatur, et tantae utilitati humani generis, ut ait hic abbas, inscius et imprudens obviabat. At cur eum Christus tam acriter reprehendit? Respondet Maldonatus (In comment. Matth. XVI), Non tam quod Petri culpa, siqua tamen fuit, quam quod rei, de qua agebatur, magnitudo merebatur. Iansenius vero (Concord. evang. 66): Imprudenter, inquit, iam et sine discretione Dominum amabat. Cogitare enim debuisset eum quem confessus erat esse Dei Filium, nihil increpatione dignum aut agere aut dicere posse; expendere item quod dixisset Dominus, oportere sic fieri, ac ideo visum esse Patri. Verum quominus haec perpenderet, amoris nondum perfecti, sed adhuc nimis humani vehementia fecit.] aut nequaquam cecidisse, aut in sanctitate atque iustitia non permansisse credendus est? Quid illo etiam tempore [Minime scilicet. Quis enim neget aut dubitet Petrum negando Christum graviter cecidisse et ruinam pertulisse? Fuere tamen qui existimarunt Petrum, cum Christum negavit, aut non peccasse, aut certe mentitum non esse, sed, salva veritate, ambigue locutum. Nec enim, aiebant, mentiebatur, qui Christum hominem, purum scilicet, se nosse negabat quem Deum verum cognoscebat. Quos notasse videtur D. Hieronymus his verbis (In comment. Matth. XXVI): Scio quosdam, pio affectu erga apostolum Petrum, locum hunc ita interpretatos, ut dicerent Petrum non Deum negasse, sed hominem, et esse sensum: nescio hominem, quia scio Deum. Hoc quam frivolum sit, prudens lector intelligit. Sic defendunt Apostolum, ut Deum mendacii reum faciant. Si enim iste non negavit, ergo mentitus est Dominus, qui dixerat: Amen dico tibi, quia hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. Cerne quid dicat: ME NEGABIS, non hominem. Ita Hieronymus. At quorsum, inquies, hoc exemplum allegat Auctor, quod eius scopo et argumento huius cap. potius repugnare videtur, quo docet sanctos et iustos in hac vita non esse immunes a culpis venialibus et quotidianis, ut dictum est, cum constet hanc Petri negationem non fuisse culpam levem et venialem, sed gravissimam? R. Quia de culpa Petri leviore fecerat mentionem, qua suum intentum probaverat, cum proclive esset ut ei obiiceretur alia Petri culpa longe gravior in negatione Christi, huic obiectioni occurrens docet hoc Petri exemplo sanctos et iustos interdum quidem graviter labi et peccare, sed mox a lapsu resurgere, Deo supponente manum suam, id est, auxilium gratiae suae subministrante, et eos misericorditer erigente: proinde licet ad tempus subinde excidant a iustitia et sanctitate; non ita tamen, ut ex albo iustorum penitus eradantur, quia per poenitentiam, saltem extremam et finalem, ad iustitiam revertuntur, et merita praecedentium bonorum recuperant; et hoc est quod ait Psalmista: Iustus cum ceciderit, non collidetur, sic nimirum, ut in aeternum pereat, et a Deo abiiciatur, instar vasis collisi et confracti. Loquitur enim de electis, quos Deus infallibili gratia ad regnum perducit: quia quos praedestinavit, hos et iustificavit; quos autem iustificavit, hos et glorificabit.] numquid ruinam manifeste negandus est pertulisse, quo imminente, persecutorum metu, ter Dominum negare compulsus est? Sed confestim, poenitudine subsequente, [S. Leo pontifex serm. 9 de passione Domini: Felices, ait, sancte Apostole, lacrymae tuae, quae ad diluendam culpam negationis, virtutem sacri habuere baptismatis. Adfuit enim dextera Domini nostri Iesu Christi, quae labentem te, priusquam deiicereris, exciperet, et firmitatem standi in ipso cadendi periculo recepisti. Vidit in te Dominus non fidem fictam, non dilectionem aversam, sed constantiam fuisse turbatam. Abundavit fletus, ubi non defecit affectus, et fons charitatis lavit verba formidinis: nec tardatum est remedium abolitionis, ubi non fuit iudicium voluntatis. Cito itaque in soliditatem suam rediit petra, tantam recipiens fortitudinem, ut quod tunc in Christi expaverat passione, in suo post supplicio non timeret.] amarissimis lacrymis maculam tanti criminis abluendo, sanctitatis atque iustitiae meritum non amisit [Matth. |
5 | Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam [Ps. |
6 | Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum [Rom. |