1 | In hoc ergo ille homo qui natus ex Virgine est, magna a cunctis qui ex utriusque sexus commixtione producimur distantia segregatur; quod cum omnes non similitudinem, sed veritatem peccati in carne gestemus, ille non veritatem, sed similitudinem peccati et verae carnis assumptionem suscepit. Denique licet scriptum de eo in Isaia propheta Pharisaei apertissime meminissent, quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius [Isa. LIII]: tamen ita similitudine carnis peccati fallebantur, ut dicerent: Ecce homo vorax et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus [Matth. XI]. Et ad illum qui illuminatus fuerat caecum: Da gloriam Deo; nos enim scimus quia hic homo peccator est [Ioan. IX]. Et ad Pilatum: Nisi esset hic homo peccator, non eum tradidissemus tibi [Ioan. XVIII]. Huius ergo rei quae illi tantum singularis ac propria est, aequalitatem sibi blasphemiae superbiaeque crimine vindicabit, quisquis se esse sine peccato ausus fuerit profiteri. |