2 | Similitudo enim non ad carnis veritatem, secundum pravum quorumdam haereticorum sensum, sed ad peccati est imaginem referenda. Erat enim in ipso vera quidem caro, sed absque peccato, similis scilicet peccatrici. Illud siquidem ad humanae substantiae pertinet veritatem, hoc vero ad vitia refertur et mores. Habebat similitudinem carnis peccati, cum velut homo ignarus ac pro cibo sollicitus percontaretur: Quot panes habetis [Marc. VI]? Sed sicut peccato nequaquam caro illius, ita nec anima ignorantiae subiacebat. Denique statim evangelista subiungit: Hoc autem dicebat Iesus tentans eum; ipse enim sciebat quid esset facturus [Ioan. VI]. Habebat carnem similem peccatrici, cum velut sitiens a Samaritana muliere posceret potum; sed non erat peccati sorde polluta, quia econtrario mulier provocata est petere aquam vivam quae illam numquam sitire permitteret, sed fieret in ea fons aquae salientis in vitam aeternam [Ioan. IV]. Habebat carnis istius veritatem cum dormiret in navi; sed ne pariter navigantes peccati similitudine fallerentur, surgens imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna [Matth. VIII]. Communi cum omnibus sorte peccato subditus videbatur, cum diceretur de ipso: Hic homo si esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier quae tangit eum, quia peccatrix est; sed peccati non habuit veritatem, quia blasphemam cogitationem arguens Pharisaei, statim mulieris peccata dimisit (Lucae VII). Peccatricem cum caeteris gerere putabatur carnem, cum velut homo in mortis discrimine constitutus, et imminentium suppliciorum terrore perculsus oraret: Pater, si possibile, transeat a me calix iste [Matth. XXVI]; et, Tristis est anima mea usque ad mortem (Ibid.). Sed peccati contagium nesciebat illa tristitia, quia vitae auctor mortem formidare non poterat. |