1 | Tentatus est enim secundum similitudinem nostram [Heb. IV] gastrimargiae primum vitio, ut ei callidus ille serpens, eo ordine quo Adam ante seduxerat [Genes. III], esurienti escae desiderio conaretur illudere: Si Filius, inquiens, Dei es, dic ut lapides isti panes fiant [Matth. IV]. Sed nullum recipiens ex hac tentatione peccatum, cum ei facultas indubitata suppeteret, respuit cibum quem ei deceptionis artifex ingerebat, dicens: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei [Deut. VIII]. Tentatus est etiam cenodoxia secundum similitudinem nostram, cum ei dictum est: Si Filius Dei es, mitte te deorsum [Matth. IV]. Sed subdola diaboli suggestione captus non est, et vanissimum seductorem etiam Scripturarum obiectione confutans, Non tentabis, inquit, Dominum Deum tuum [Deut. VI]. Tentatus est etiam tumore superbiae secundum similitudinem nostram, cum ei a diabolo promitterentur omnia regna mundi et gloria eorum, sed irrisa atque obiurgata est nequitia tentatoris. |
3 | Cum enim cognovisset Iesus quod venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus [Ioan. VI]. Tentatus est secundum similitudinem nostram, cum verberatus flagris, cum palmis caesus, cum sputorum horrore respersus est, cum ad extremum pertulit crucis exquisita supplicia [Matth. XXVI]; sed nullis umquam non dicam contumeliis, verum ne suppliciis quidem ad tumorem vel levissimae indignationis impulsus est, quia in patibulo constitutus misericorditer proclamavit: Pater, ignosce eis, non enim sciunt quid faciunt [Luc. XXIII]. |