1 | Tanta autem cor nostrum humilitatis debemus vallare custodia, ut hanc definitionem perpetua sensuum stabilitate teneamus, nequaquam nos posse ad tantum purificationis meritum pervenire, ut si haec quae supra dixi per Dei gratiam omnia fecerimus, [Alia est dignitas meriti, alia dispositionis; dignitate meriti nemo tam vecors est, ut se dignum credat communione tanti Sacramenti, quasi suis meritis hoc beneficium debeatur; aut tantam assecutus sit mentis puritatem, ac perfectionem, quantam huius Sacramenti dignitas ac maiestas requirit, cum quisque communicaturus humiliter cum centurione dicere debeat: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum, etc. (Matth. VIII). Dignitas dispositionis est idonea et necessaria praeparatio ad sacram communionem vel sacrificii incruenti oblationem; quam qui habet, digne; qui non habet, indigne accedere dicitur ad hoc Sacramentum. De qua praeparatione haec a Patribus concilii Tridentini tradita sunt et definita (Sess. XIII cap. 7): Si non decet ad sanctas ullas functiones quempiam accedere nisi sancte, certe quo magis sanctitas et divinitas coelestis huius Sacramenti viro Christiano comperta est, eo diligentius cavere ille debet, ne absque magna reverentia et sanctitate ad id percipiendum accedat, praesertim cum illa plena formidinis verba apud Apostolum legamus: Qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini (I Cor. XI). Quare communicare volenti revocandum est in memoriam eius praeceptum Probet seipsum homo. Ecclesiastica autem consuetudo declarat eam probationem necessariam esse, ut nullus sibi conscius mortalis peccati, quantumvis sibi contritus videatur, absque praemissa Sacramentali confessione, ad sacram Eucharistiam accedere debeat: quod a Christianis omnibus, etiam ab iis sacerdotibus, quibus ex officio incubuerit celebrare, haec sancta synodus perpetuo servandum esse decrevit, modo non desit illis copia confessoris. Quod si necessitate urgente sacerdos absque praevia confessione celebraverit, quamprimum confiteatur. Rursus in decreto de observandis et evitandis in celebratione Missae (Sess. XXII): Quanta, inquiunt, cura adhibenda sit ut sacrosanctum Missae sacrificium omni religionis cultu ac veneratione celebretur, quivis facile existimare poterit, qui cogitarit maledictum in sacris litteris eum vocari qui facit opus Dei negligenter (Ierem. XLVIII). Quod si necessario fatemur nullum aliud opus adeo sanctum ac divinum a Christi fidelibus tractari posse, quam hoc ipsum tremendum mysterium, quo vivifica illa hostia qua Deo Patri reconciliati sumus in altari per sacerdotes quotidie immolatur, satis etiam apparet omnem operam et diligentiam in eo ponendam esse, ut, quanta maxima fieri potest interiori cordis munditia et puritate, atque exteriori devotionis ac pietatis specie peragatur. Haec ibi. Porro antiquam hanc fuisse observationem demonstrat etiam id quod ex Sozomeno narrat Cassiodorus lib. VIII Hist. trip. c. 1, de Dioscoro et Eulogio monachis Aegypti sacerdotibus sanctissimis: Dioscorus, inquit, non amplius centum monachis praesidebat. Qui cum presbyter esset, sacrificia faciens omnem perfectionem adhibebat examinando et diligenter diiudicando accedentes ad sacra mysteria, ita ut expiarent mentem et mali cuiuspiam conscientiam non haberent. Et addit de Eulogio: Eulogius presbyter fertur praescientiam habuisse cogitationum quorumlibet ad se venientium, eorumque delicta palam redarguebat, et quaecumque latenter cogitassent sibi revelata manifestabat. Qui vero aliquid mali gessissent, vel pravum consilium habuissent, ab altari suspendebat, manifestans eis peccatum quod egerant, et diligentia purgatos rursus suscipiebat. Haec ibi.] indignos tamen nos communione sacri corporis esse credamus. |
2 | Primum quia coelestis illius mannae tanta maiestas est, ut nemo hac lutea carne circumdatus per suum meritum eius edulium, et non ex gratuita Domini largitate percipiat. Deinde quia nullus ita circumspectus in huius mundi potest esse conflictu, ut eum saltem rara vel levia peccatorum tela non feriant, quia impossibile est ut non aut ignorantia, aut negligentia, aut vanitate, aut obreptione, aut cogitatione, aut necessitate, aut oblivione peccetur. |
3 | Nam etsi ad tam praecelsum quis virtutum culmen ascenderit, ut Apostolicum illud non iactanter exclamet: Mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer, aut ab humano die, sed neque me ipsum iudico, nihil enim mihi conscius sum; sciat se tamen absque peccato esse non posse. Neque enim frustra idem Doctor adiunxit: Sed non in hoc iustificatus sum; id est, non si ego iustum me esse credidero, veram confestim gloriam possidebo; vel quia me conscientia mea nullius peccati reprehensione compungit, idcirco nullius sordis contagione fuscatus sum; multa enim etiam meam conscientiam latent, quae cum sint mihi incognita atque obscura, Deo nota atque manifesta sunt. |
4 | Ideo subiiciens: Qui autem me, inquit, iudicat Dominus est; id est, ab illo solo quem secreta cordium non latent, verum iudicii in me proferetur examen. |