Cassianus, Collationes, 3, 22, CAPUT VI. Quod nonnumquam pollutio corporis culpa vacet, et inimici factione contingat, exemplo ostenditur.
1 | Verum ut manifestius approbetur, quod etiam inimici factione nonnumquam haec eliciatur impuritas: Novimus fratrem, qui cum castimoniam cordis et corporis summa circumspectione atque humilitate promeritam iugiter possideret, ac nequaquam nocturnis ludificationibus tentaretur, quoties tamen se ad percipiendam communionem Dominicam praeparasset, immundo fluxu dormiens foedabatur. |
2 | Qui cum multo se tempore a sacrosanctis mysteriis trepidus abstineret, tandem hanc ad seniores detulit quaestionem, remedium impugnationis ac doloris sui medicabili eorum consilio consecuturum se esse confidens. Sed cum primam causam morbi eius spiritalium medicorum doctrina discuteret, quae solet ex abundanti ciborum praesumptione descendere, eamque memorato fratri deprehenderent non inesse, atque hanc illusionem nequaquam vitio saturitatis constaret emergere; eo quod nec fratris nota districtione solemnium dierum, quibus illa pollutio contingebat, specialis exceptio, hoc illos pateretur opinari: ad secundam huius valetudinis causam illico transtulerunt inquisitionis indaginem, discutientes ne animae forsitan culpa, caro exhausta ieiunio impuris illusionibus urgeretur, quibus etiam districtissimi viri, paululum elati de sui corporis fuerint puritate, per superbiae vitium polluuntur, quod scilicet donum praecipuum Dei, id est, corporis castitatem, humanis se viribus obtinuisse crediderint. |
3 | Interrogatus igitur utrum industriam suam ita capacem huius crederet esse virtutis, ut ope divini non egeret auxilii, summa hunc impium sensum exsecratione detestans, cum se humiliter astruxisset ne caeteris quidem diebus corporis puritatem retinere potuisse, nisi divina in omnibus gratia fuisset adiutus, illi confestim ad causam tertiam recurrentes, occultas diabolicae factionis insidias perviderunt, probantesque nec animae culpam esse, nec carnis, sacrosanctis eum epulis debere misceri confidentissime censuerunt; ne scilicet si in hac obstinatione [Lips. in marg. abstinentia] durasset, versutis maligni hostis laqueis obligatus, sanctificationis et corporis Christi particeps esse non posset, et per hanc fraudem medicina remedii salutaris in perpetuum fraudaretur. Quo facto ita omnis diabolicae factionis scena detecta est, ut mox virtute Dominici corporis protegente, illa praeteritae illusionis consuetudo cessaret: in quo inimici dolus evidenter apparuit, et exposita est pariter ac probata sententia seniorum, quae plerumque hunc impurissimum fluxum, nec animae vitio, sed adversarii factiosa docuit ludificatione propelli. Ut ergo fallax imaginatio somniorum, illectrix egestionis impurae, vel in perpetuum, vel certe (ut secundum humiliorem, sive communem dixerim statum) certis mensibus ignoretur, post illam fidem, qua de Dei specialiter gratia puritatis donum iugiter sperare nos convenit, escae potusque est nimietas castiganda. |
4 | Horum namque redundantia istiusmodi humores propensius gigni necesse est, qui quoniam concreti non possunt non egeri, atque ab ipsius naturae lege propelli, sub occasione cuiuscumque pruritus atque illusionis emergunt. Escarum vero satietate subtracta, consequens est illas quoque immundas egestiones tardius generari; et ita fit ut quemadmodum fluxus earum, ita etiam illusio dormientes vel rarius, vel subtilius inquietet, quia non solum egestio ex imaginatione, sed imaginatio ex egestionis nimietate descendit. |
5 | Quapropter si volumus ab illusionum istarum illecebris liberari, omni virtute nobis est enitendum: Primum, ut fornicationis passione devicta iuxta beatum Apostolum, non regnet peccatum in nostro mortali corpore, ad obediendum concupiscentiis eius [Rom. VI]. Secundo, ut ipso quoque illecebroso corporis motu sedato penitus ac sopito, nequaquam exhibeamus membra nostra arma iniquitatis peccato (Ibid.). Tertio, ut interiore quoque homine nostro, ab illa libidinis titillatione omnimodis ac medullitus mortificato, exhibeamus nos Deo tamquam ex mortuis viventes, et ita per hunc profectum pervenientes ad perpetuam quietem corporis nostri, exhibeamus etiam membra nostra non iam arma libidini, sed iustitiae Deo (Ibid.). In qua nobis castimoniae puritate fundatis, peccatum in nobis iam non dominabitur. Non enim sumus sub lege, quae dum licita nuptiarum iura commendat, etiam illum cuius ministerio opus illicitae fornicationis expletur, in nostris medullis nutrit ac reservat ardorem: sed sub gratia, quae dum incorruptionem virginitatis insinuat, etiam istum innoxium ac simplicem corporis motum, et ipsius quoque liciti coitus interimit voluptatem; atque ita cunctis impurissimae colluvionis humoribus arefactis, egregii ac laudabiles eunuchi, qui per Isaiam praedicantur effecti, merebimur [Lips. in marg. merebuntur] illam quae promittitur eis beatitudinem possidere. |
6 | Haec enim, ait Dominus, eunuchis, qui custodierint sabbata mea, et elegerint quae volui, et tenuerint foedus meum; dabo eis in domo mea, et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus, nomen sempiternum dabo eis quod non peribit [Isa. LVI]. Qui sunt isti filii et filiae, quibus in tantum isti praeferuntur eunuchi, ut etiam locum ac nomen melius accepturi esse dicantur, nisi illi sancti qui in veteri Testamento in coniugiorum copula permanentes, per observantiam mandatorum in adoptionem filiorum Dei non immerito pervenerunt? |
7 | Quod etiam nomen est illud quod eis velut praecipuum quiddam vice remunerationis summae promittitur, nisi hoc quod Christi vocabulo dicimur esse censendi? De quo nomine alibi per prophetam ait: Et servos meos vocavi nomine alio, in quo qui benedicendus est super terram, benedicetur in Deo, Amen; et qui iurat in terra iurabit in Deo, Amen [Isa. LXV]. Et iterum: Et vocabitur, inquit, tibi nomen novum quod os Domini nominavit [Isa. LXII]. Quique pro hac cordis et corporis puritate, etiam illa praecipua ac singulari beatitudine perfruentur, ut illud canticum iugiter canant, quod nemo alius sanctorum canere potest, nisi isti soli qui sequuntur agnum quocumque vadit? Virgines enim sunt, et cum mulieribus se non coinquinaverunt [Apoc. XIV]. Proinde si ad hanc sublimissimam virginum gloriam volumus pervenire, omni virtute incorruptionem mentis ac spiritus excolamus, ne in illarum insipientium virginum [Matth. XXV] numero collabamur, quibus idcirco non est reputata virginitas, quia a commixtione carnali immunes sese tantummodo servaverunt, et ob hoc virgines quidem, sed fatuae nuncupantur quia deficiente in vasis earum oleo puritatis internae, claritas ac splendor corporalis virginitatis exstinguitur; interioris enim fotu [Lips. in marg. potu] ac pabulo puritatis subministrari necesse est etiam exteriori homini castitatem, eamque iugiter ad perseverantiam incorruptionis perpetuae animari. |
8 | Et ideo fatuae illae virgines gloriosum sponsi thalamum cum illis prudentibus non merentur intrare, quae integrum spiritum suum et animam et corpus sine querela in die Domini nostri Iesu Christi non servaverunt. Illi namque sunt veri atque incorrupti virgines Christi, illi admirabiles atque egregii reputantur eunuchi, non qui metuunt, sed quibus non libet fornicari, nec qui impudicitiae reprimunt frena, sed qui ipsam quoque minimam mentis titillationem et tenuissima libidinis incitamenta vicerunt, et eo usque extenuaverunt illum carnis (ut ita dixerim) sensum, ut non solum ex commotione eius, nulla oblectatione, sed ne exigua quidem titillatione tangantur. |