monumenta.ch > Cassianus > 4
Cassianus, Collationes, 3, 22, III. Ex tribus causis corporalis pollutio provenire. <<<     >>> V. Responsio, quando reatum contrahat haec passio dormienti?

Cassianus, Collationes, 3, 22, CAPUT IV. Interrogatio an ad sacrosanctam communionem accedere liceat nocturna illusione pollutum?

1 Germanus: Dispensatione Dei credimus hanc quaestionem in medium fuisse prolatam, ut illud quod, verecundia interrogandi fiduciam cohibente, numquam potuimus edoceri, nunc opportunitate collationis, causaeque ipsius ordine provocati, sciscitari fiducialiter audeamus. Si igitur eo tempore quo accedi oportet ad sacrosancta mysteria, senserimus nos somnii illusione pollutos, praesumenda est [Eamdem quaestionem inter alias D. Gregorio proposuit S. Augustinus Anglorum episcopus his verbis: Quaero etiam si post illusionem quae per somnum solet accidere, vel corpus Domini accipere valeat, vel si sacerdos sit, sacra mysteria celebrare? Cui D. Gregorius ita respondit, praemissa distinctione superius recitata: Cum ex naturae superfluitate vel infirmitate evenerit, omnimodo haec illusio non est timenda, quia hanc animus nesciens pertulisse magis dolendus est, quam fecisse. [Locus apparet corruptus, et diversa lectio apud Gratianum dist. 6, cap. Testamentum.] Cum vero ultra modum appetitus in sumendis alimentis rapitur atque idcirco humorum receptacula gravantur, habet exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem percipiendi sacri mysterii vel Missarum solemnia celebrandi, cum fortasse aut festus dies exigit, aut exhiberi mysterium, pro eo quod sacerdos alius in loco deest, ipsa necessitas compellit. Nam si adsunt alii qui implere mysterium valeant, illusio per crapulam facta a perceptione sacri mysterii prohibere non debet, sed ab immolatione sacri mysterii abstinere, ut arbitror, humiliter debet, si tamen dormientis mentem turpis imaginatio non concusserit. Nam sunt quibus ita plerumque illusio nascitur, ut eorum animus etiam in somno corporis positus, imaginationibus non foedetur. Qua in re ostenditur quod ipsa mens rea non sit tunc, sed suo iudicio libera; cum se, etsi dormienti corpore, nihil meminit vidisse, tamen in vigiliis corporis meminit in ingluviem cecidisse. Si vero ex turpi cogitatione vigilantis oritur illusio dormientis, patet animo suus reatus. Videt enim a qua radice imaginatio illa processerit, qui quod cogitavit sciens, hoc pertulit nesciens. Sed pensandum est ipsa cogitatio utrum in suggestione, an delectatione, vel, quod maius est, peccati consensu acciderit. Tribus enim modis impletur omne peccatum, videlicet suggestione, delectatione, consensu. Suggestio quippe fit per diabolum, delectatio per carnem, consensus per spiritum: quia cum primam culpam serpens suggessit, Eva velut caro delectata est, Adam velut spiritus consensit; et necessaria est magna discretio, ut inter suggestionem, delectationem et consensum iudex sui animus praesideat. Cum enim malignus spiritus peccatum suggerit in mente, si nulla peccati delectatio sequatur, peccatum omnimodo perpetratum non est. Cum vero caro delectari coeperit, tunc peccatum incipit nasci. Si autem etiam ad consensionem ex deliberatione descendit, tunc peccatum cognoscitur perfici. In suggestione igitur peccati semen est, in delectatione fit nutrimentum, in consensu perfectio. Hactenus D. Gregorius; cuius doctrinam compendiosius et enucleatius explicans S. Thomas docet circa pollutionem nocturnam duo posse considerari: Unum, inquit (III part., q. 80. art. 7), ratione cuius ex necessitate impedit hominem a sumptione huius sacramenti. Aliud autem ratione cuius non ex necessitate impedit hominem, sed ex quadam congruentia: Ex necessitate quidem impedit hominem ab huius sacramenti perceptione solum peccatum mortale; et quamvis nocturna ipsa pollutio secundum se considerata peccatum mortale esse non possit: nihilominus tamen ratione suae causae quandoque habet peccatum mortale annexum: et ideo consideranda est causa pollutionis nocturnae (Vide Dominicum a Soto in IV Sent. dist. 12, q. 1, a. 7). Quandoque enim provenit a causa extrinseca spirituali, scilicet ex daemonum illusione, qui phantasmata commovere possunt: ex quorum apparitione pollutio interdum subsequitur. Quandoque vero provenit pollutio ex causa intrinseca spirituali, scilicet ex praecedentibus cogitationibus. Aliquando autem ex causa intrinseca corporali, vel ex superfluitate, sive debilitate naturae, sive etiam ex superfluitate cibi et potus. Quaelibet autem harum trium causarum potest et sine peccato, et cum peccato veniali vel mortali existere. Et si quidem sit sine peccato, vel cum peccato veniali, non ex necessitate impedit sumptionem, ita scilicet quod homo sumendo sit reus corporis et sanguinis Domini. Si vero sit cum mortali peccato, impedit ex necessitate. Illusio enim daemonum quandoque provenit ex praecedenti negligentia praeparationis ad devotionem, quae potest esse et mortale et veniale peccatum. Quandoque vero provenit ex sola nequitia daemonum volentium impedire hominem a sumptione huius sacramenti. Unde legitur in Collationibus Patrum, quod cum quidam frater pateretur pollutionem semper in festis in quibus communicandum erat, seniores comperto quod nulla causa ab ipso praecesserat decreverunt quod propter hoc a communione non cessaret: et ita cessavit illusio daemonum. Similiter etiam praecedentes cogitationes lascivae quandoque possunt esse omnino sine peccato, puta cum aliquis causa lectionis, vel disputationis cogitur de talibus cogitare: et si hoc sit sine concupiscentia et delectatione, non erunt cogitationes immundae, sed honestae: ex quibus tamen pollutio sequi potest, sicut patet ex auctoritate Augustini supra inducta (Aug. l. XII de Gen. ad litter. c. 15). Quandoque vero praecedentes cogitationes sunt ex concupiscentia et delectatione; et si adsit consensus, erit peccatum mortale: si vero desit, erit veniale. Similiter etiam et causa corporalis quandoque est sine peccato, puta cum est ex infirmitate naturae: unde et quidam etiam in vigilando absque peccato fluxum seminis patiuntur. Vel etiam si sit ex superfluitate naturae, sicut enim contingit sanguinem fluere absque peccato, ita et semen, quod est superfluitas sanguinis secundum philosophum (Arist. l. I de Gener. animal. c. 18 et 19). Quandoque est cum peccato; puta cum provenit ex superfluitate cibi et potus, et hoc etiam potest esse peccatum veniale, vel mortale: licet frequentius peccatum mortale accidat circa turpes cogitationes, propter facilitatem consensus, quam circa sumptionem cibi et potus. Unde et Gregorius scribens Augustino Anglorum episcopo dicit cessandum esse a communione quando ex turpibus cogitationibus provenit; non autem quando provenit ex superfluitate cibi vel potus, praesertim si necessitas adsit. Sic igitur ex causa pollutionis considerari potest utrum nocturna pollutio impediat ex necessitate sumptionem huius sacramenti. Ex quadam vero congruentia impedit quantum ad duo, quorum unum semper accidit, scilicet quaedam foeditas corporalis, cum qua propter reverentiam sacramenti, non decet ad altare accedere (unde et volentes tangere aliquid sacrum, manus lavant), nisi forte talis immunditia sit perpetua vel diuturna, sicut est lepra et fluxus sanguinis, vel aliquid huiusmodi. Aliud autem est evagatio mentis quae sequitur pollutionem nocturnam, praecipue quando cum turpi imaginatione contingit. Hoc tamen impedimentum quod ex congruitate provenit, postponi debet propter aliquam necessitatem, puta, ut Gregorius dicit, cum fortasse aut festus dies exigit, aut exhibere ministerium pro eo quod sacerdos alius deest, ipsa necessitas compellit. Haec S. Thomas, quibus nihil exactius, nihil explicatius in hac materia afferri potest; ideoque ut huic loco et fere totius collationis argumento maxime accommodata, ita minime praetermittenda visa sunt. Quibus optime consentiunt quae in Caeremoniali Benedictorum congregationis Binsfelden. habentur, quae hic etiam referre non erit alienum aut supervacaneum. Sic igitur cap. de illusis nocturno somno: Et si nocturna pollutio plerisque accidat, nulla culpa sua praecedente, quia tamen huiusmodi passio quamdam carnis pruriginem ac mentis hebetudinem post se relinquere consuevit, ea durante in passo, decens est eum a celebratione seu communione abstinere, etiamsi, ut praefertur, provenerit sine culpa. In solemnibus tamen festivitatibus, seu temporibus praecipuis, propter notam poterit, quisquis ille est, praevia confessione et devota exercitatione pro posse habilitatus, cum permissione praelati aut confessoris confidenter accedere, sive ad celebrationem, sive ad communionem. Similiter faciatis, cui ex officio incumbit ea die qua sibi huiusmodi accidit casus, Missam celebrare. Si quis autem quotidie aut frequentatione nimia huiusmodi patiatur fluxum, uti nonnullis ex sola cogitatione, seu affatu, vel auditu vitiorum carnalium in confessione aut alias, etiam invitis et renitentibus cum detestatione vitii, contingere consuevit; non propterea rarius celebrandi aut sacra se communione privandi occasionem sumat, sed consulto et annuente praelato seu confessore suo, simul et affectu trahente, fiducialiter accedat. Haec ibi a prudentibus et religiosis Patribus edita.] an vitanda illa salutaris escae sacrosancta perceptio?
Cassianus HOME

bsb47266.153 csg575.92