Cassianus, Collationes, 3, 22, CAPUT III. Ex tribus causis corporalis pollutio provenire.
1 | Huius ergo infestinationis triplicem causam nostri prodidere maiores, quae modum temporis constituti intempestivis irrumpa excessibus. Aut enim superflua escarum nimietate congeritur, aut per incuriam mentis elabitur, aut inimici illudentis insidiis provocatur. |
2 | Primum igitur gastrimargiae, id est, voracitatis vel gulae vitium, hanc redundantiam obsceni humoris extrudit. Nam et cum districtioris abstinentiae tempore statum polluit puritatis, non de praesenti, ut putatis, inedia, sed de nimietate praeteritae saturitatis effunditur. Quod enim per voracitatis ingluviem concretum fuerat in medullis, necesse est ut per pruritum, aut certe per ignorantiam, quamvis magno ieiunio tabefacti corporis egeratur. Quamobrem non solum lautioribus epulis abstinendum, sed etiam a vilioribus cibis aequali est continentia temperandum: immo ipsius etiam panis et aquae satietas est cavenda, ut possit diu in nobis acquisita corporis puritas permanere, atque imitari quodammodo intemeratam spiritus castitatem; licet nos necesse sit confiteri, interdum etiam absque ulla mentis industria, vel per temperiem corporum, vel per aetatis maturitatem, quosdam rarius sordidari, vel certe fluxus istius egestione non pollui. |
3 | Sed alterius meriti est, qui pacem inerti felicitate [Dionys. securitate; Lips. in marg. facilitate] consequitur, alterius qui triumphum gloriosis virtutibus promeretur: Huius enim potentia vitiorum omnium debellatrix digna miraculo est: illum quem facultas boni in sua tuetur ignavia, censendum magis dixerim securitate quam laude. Secunda impuriillius profluvii causa est, si mens spiritualibus studiis atque exercitiis vacuata, nec disciplinis interioris hominis instituta, quemdam sibi segnitiei situm per consuetudinem continui torporis obduxerit, aut cum sordidarum cogitationum inimicitias [Al. impudicitias] non cavendo, ita illam cordis sublimissimam puritatem segniter concupiscit, ut omnem perfectionis et castimoniae summam in sola credat exterioris hominis castigatione consistere. |
4 | Cuius erroris atque socordiae vitio consequenter eveniet, ut non solum multimoda cogitationum pervagatio inverecunde atque procaciter secretum mentis irrumpat, sed etiam pristinarum omnium passionum intra eam semina perseverent. Quae quamdiu in eius abditis delitescunt, quamvis rigido corpus ieiunio castigetur, tamen nihilominus dormientem illecebrosis phantasmatibus inquietant: quibus ante legitimi temporis cursum, non iam ex naturae necessitate, sed adhuc ex fraude nequitiae spiritalis, obsceni eliciantur humores, qui non tam inanitate carnis quam mentis circumspectione atque virtute si penitus inhiberi nequeunt, saltem ad illam egestionis simplicem qualitatem, auxiliante gratia Dei, perducuntur. |
5 | Ideoque in primis discursus sunt sensuum coercendi, ne mens istis excessibus assuefacta, ad foediora incitamenta luxuriae somnians pertrahatur. Tertia causa est, cum per ordinatam quidem atque sollicitam continentiae disciplinam, contritione cordis et corporis perpetuam castimoniae puritatem optamus acquirere; sed nos utilitati carnis ac spiritus egregie consulentes, fraudulentissimi hostis ita impugnat invidia, ut dum deiicere fiduciam conscientiae nostrae nosque velut reatu aliquo humiliare conatur, illis praecipue diebus quibus maiore integritatis merito desideramus divino tantummodo placere conspectui, absque ullo quidem carnis pruritu, mentisve consensu, nec per illusionem phantasmatis alicuius, sed tamen simplici fluxus illius egestione nos polluit, ut a sacrosancta communione deterreat, licet in quosdam incipientium et quorum corpora necdum longa ieiuniorum castigatione tenuata sunt, ob hoc diabolica factione haec evenire credatur illusio, ut cum eos intensioribus ieiuniis studere cognoverit, omnes eorum conatus hac arte subvertat; ut dum se non solum nihil ad puritatem corporis districtiore ieiunio profecisse, verum etiam gravius sentiunt fuisse pollutos, magistram incorruptionis ac puritatis altricem, abstinentiae districtionem tamquam aemulam perhorrescant. [Vide lib. II, Instit. c. XIII, et lib. VI cap. ult.] Quapropter nosse debemus non idcirco nos tantum ab unoquoque vitio debere purgari, quia suis perturbationibus nostrum occupet sensum, sed quia contentum non sit solum absque aliorum consortio dominari, sed intromisso omnium vitiorum diriore collegio, subditam sibi mentem multiplicata captivitate populetur. Et idcirco gastrimargia vincenda est, non propter se tantum, ne scilicet onerosa nos voracitate corrumpat; nec propter hoc solum, ne carnalis concupiscentiae nos igne succendat, sed ne etiam iracundiae vel furoris atque tristitiae, caeterarumque omnium passionum faciat esse mancipia. |
6 | Nam cum nobis esca ac potus vel negligentius vel tardius ministratur, si gulae dominatione deprimimur, consequens est ut etiam iracundiae stimulis incitemur. Et rursus, voluptuosis saporibus demulceri absque philargyriae peste non possumus, per cuius superfluos apparatus magnis luxuria gaudet impendiis. Philargyria vero, cenodoxia atque superbia, et omnium multitudo vitiorum individua societate iunguntur; atque ita unumquodque vitium, si vigere in nobis vel solum coeperit, etiam caeteris suggerit incrementa. |